You are on page 1of 17

XVIII Schola aestīva studiōrum classicōrum

Opaviae annō MMX

De colloquiīs scholasticīs eōrundemque


ad Latīnitātem trādendam ūtilitāte

N. B. Textūs quī sequuntur plērumque facillimī sunt neque necesse est eōs omnēs in antecessum praeparāre.
Nēmō enim ad quidquid faciendum cōgētur. Ad scholam igitur venīre nē dubitāveris!

Georgius A. Čepelák
INTERPRETAMENTA
sïve EΡΜΕΝΕΥΜΑΤΑ DE SERMONE COTIDIANO
quae cōnscrīpsit [INERPRETAMENTA dīcuntur librī trēs ā
p. C. = post Chrīstum (nātum)
grammaticus quīdam Rōmānus quōdam grammaticō Latīnē et Graecē
(“Pseudo-Dositheus” quī vocātur) cōnscrīptī saeculō secundō p. C., quorum tertius
est dē sermōne cotīdiānō. In sermōnibus quae o-mittere = nōn dīcere/scrībere,
anno CCLXXX p. C. dēmere (↔ addere)
sequuntur verba Graeca omissa sunt]
Peri; sunanastrofh`~ De conversātiōne.
Kaqhmerinh; sunanastrofhv Cotīdiāna conversātiō. II. Discipvlvs (II)
ē-vigilāre = vigilāre incipere
1. JHmevra. h{lio~ ajnevteilen. hJJlivou 1. Diēs. Sōl ortus est. Sōlis ortus. Ante lūcem ēvigilāvī dē somnō. Surrēxī dē lectō puer : servus
ajnatolhv. fw`~. favo~. h[dh fwtivzei. Lūx. Lūmen. Iam lūcet. Aurōra. et vocāvī puerum. Iussī ‘aperīre’ fenestram. citō adv = celeriter
caliga -ae f = calceus altus
hJwv~. pro favou~. Prwiv e[gromai. Ante lūcem. Māne surgō. Surrēxit dē Aperuit citō. calceāre sē = calceōs induere
Hjgevrqh ejk th`~ klivnh~. klivvnh. lectō. Lēctum. Vigilāvit herī diū. Sēdī. Poposcī calceāmenta et
ejgrhgvrhsen ejce;~ ejri; poluv. e[ndusovn Vestī mē. Dā mihi calciāmenta et caligās. Calceāvī mē. linteum -ī n = vestis quā corpus
me. do;~ ejmoi; uJpodhvmata kai; tou;~ ūdones et brācās. Iam calciātus sum. tergētur
pivlou~ kai; ajnarxivda~. h[dh uJredevqhn. Poposcī aquam ad faciem. Lavō prīmum manūs,
deinde faciem lāvī. Accēpī linteum. Tersī
2. [Enegke u{dwr pro;~ cei`ra~. u{dwr. 2. Adfer aquam manibus. Aqua. manūs, deinde brachia et faciem.
Kovgch. cei`re~ rJurasaiv eijsin. Concha. Manūs sordidae sunt. Dēposuī dormītōriam. dē-pōnere ↔ induere
rJuvpo~. phlov~. shvrwn. lipov~. sordēs. lūtum. Sapō. Ūnctum. dormītōria -ae f (< dormīre) =
Accēpī tunicam ad vestis dormītōria
lelipwmevnon. nivrtw. h[dh ejniyavmhn Ūnctātum. Lavō. Iam lāvī meās corpus. Cīnxī mē. Induī cingere cīnxisse cīnctum; c. sē =
ta;~ ejma;~ cei`ra~ kai; th;n o[yin. manūs et faciem. Tergō. Adhūc nōn superāriam albam. cingulum induere
katamavssw. ajkmh;n ouj katevmaxa. tersī. Prōcēdō forīs dē cubiculō. superāria -ae f = vestis quae
Suprā induō paenulam. super aliam geritur (: toga)
Proevrcomai. e[zw ejk tou` koitw`no~. Veniō. Vādō in scholam.
Prōcessī dē cubiculō cum paedagōgō et cum paenula -ae f = pallium
e[[rcomai. ajpevrcomai eij~ th;n scolhvn. paedagōgus -ī m = servus quī
nūtrīce salūtāre patrem et mātrem. discipulum comitātur
3. Prw`ton ajspavzpmai to;n 3. Prīmum salūtō magistrum, quī mē Ambōs salūtāvī et ösculätus sum. Et sīc salūtāre : ut salūtārem, salūtātum
ambō -ae -ō = duo simul (et ūnus
didavskalon, o}s ejme; ajnthspavsato. resalūtāvit. Avē magister. Avēte dēscendī dē domō. et alter), uterque; acc -ōs -ās
Cai`re, didavskale. Caivrete condiscipulī. Discipulī. Eō ad scholam. Introiī. Dīxī: “Avē, -ō
summaqhtaiv. Maqhtaiv. Summaqhtaiv, Condiscipulī, locum mihi date magister!” et ipse mē osculates intro-īre –īvisse = intrāre
tovpon ejmoi; dovte ejmovn. Bavqron. meum. Scamnum. Scamellum. Sella.
est et resalūtāvit. por-rigere = trādere manum
uJpopovdion. divfro~. suvnagev se. Dēnsā tē. extendendō
Porrēxit mihi puer meus tabulās, thēcam, stilum.

2
salūtātiō -ōnis f < salūtāre
dē-scrībere Meō loco sedēns <tabulam> dēleō. Dēscrībō ad III. SALVTATIO
exemplar -āris n = quod exemplar. Ut scrīpsī, ostendō magistrō. Ēmendāvit.
exemplī causā scrīptum est [Iūlius prōcēdēns amīcō suō Gāiō occurrit.]
ut + perf = postquam Iubet mē legere. Librum accēpī. Lēgī lēctiōnem
Gāius: “Salvē, domine!” amantissimus -a -um =
ē-mendāre = menda corrigere meam. Ēdiscēbam interpretāmenta. Reddidī. cārissimus
ē-discere = discere ad Iūlius: “Salvus sīs simper, amantissime! Quōmodo
reddendum
Sed statim <dīxī condiscipulō>: “Dictā mihi!” quōmodo = sīcut
prius tē (abl) prius quam tū Dictāvit condiscipulus. “Et tū” inquit “dictā mihi!” rēs tuae? omnia bene? vacāre = vacuum esse; vacat
mihi = tempus vacuum (ōtium)
iussū + gen: iussū magistrī = Gāius: “Quōmodo diī volunt.”
Dīxī eī: “Redde prīmum!” mihi est
magistrō iubente, ut iubet
magister Et dīxit mihi: “Nōn vīdistī, cum redderem prius Iūlius: “Quid agis?” vīsitāre = vīsere
pusillus -a -um = parvus
elementa /ōrum n pl = litterae tē?” Gāius: “Modo agēbam, nunc autem vacat mihi”
quid habet? = quōmodo sē
singulae (A B C ... L M N Et dīxī: “Mentīris! Nōn reddidistī.” Iūlius: “Sī vīs, venī mecum!” habet?
...)
dī-numerāre = numerāre “Nōn mentior!” – “Sī vērum dīcis, dictō.” Gāius: “Quō?”
in-cidere -disse < in i. + cadere;
(dīvidendō)
sub-doctor /ōris m = quī sub Inter haec iussū magistrī surgunt pusillī ad Iūlius: “Ad amīcum nostrum Lūcium. Vīsitēmus (in morbum) i. = aeger fierī;
eum.” morbus -ī m = mala valētūdō
magistrō docet elementa, et syllabās dīnumerāvit eīs ūnus dē manēre = dubitāre
classis -is f = numerus māiōribus. Gāius: “Quid enim habet?” longē = procul
discipulōrum quī simul
Aliī ad subdoctōrem ōrdine reddunt, nōmina sīs = sī vīs
docentur Iūlius: “Aegrōtat.”
dictātum -ī n = quod dictātur scrībunt, versus recitāvērunt. Gāius: “Ā quandō?” interro
versum in pedēs partītus sum
Et ego in prīmā classe dictātum accēpī. Iūlius: “Intrā paucōs dies incidit.”
magister nōs dīmīsit
Dēclīnāvī genera nōminum. Partītus sum versum. Gāius: “Ubi manet?”
mūtō vestem Ut haec ēgimus, dīmīsit ad prandium. Dīmissus Iūlius: “Nōn longē. Sīs, ambulā!”
cārica -ae f = fīcus sicca
vērō redeō domum.
cāseus -ī m [Iūlius et Gāius ad domum Lūciī ambulant]
Mūtō. Acccipiō pānem
Iūlius: “Haec est, putō, domus eius.”
candidum, olīvās, cāseum,
cāricās, nūcēs. Bibō aquam Gāius: “Haec est. Ecce, ōstiārius.”
(interrogāre) sī : num, an
prānsus : postquam prandī frīgidam. Iūlius: “Interrogā eum, sī possīmus ingredī et ingredī -gressum = intrāre
per-legere Prānsus revertor iterum ad vidēre dominum eius.” ille: ōstiārius
scholam. Inveniō magistrum Et ille dīxit: “Quem quaeritis?” dē salūte : dē valētūdine
perlegentem, et dīxit: Gāius: “Dominum tuum. Dē salūte eius vēnimus.”
“Incipite ab initiō!” Ōstiārius: “Ascendite!” ...

3
Maturīnī Corderiī (1479–1564) COLLOQVIA SCHOLASTICA Iacōbī Pontānī SJ (1542–1626) PROGYMNASMATA LATINITATIS
Persōnae: Sulpitius, Rogērus III. Euntēs in lūdum.
S.: “Unde tibi māter mīsit litterās?”
R.: “Rūre; ex vīllā nostrā.” Persōnae: Antōnius, Marcellus.
S.: “Quandō rūs profecta est?” Antōnius. Sēcūrusne, et timōre expedītus in phrontistērium vādis Marcelle?
superiōribus: praeteritïs R.: “Superiōribus diēbus.” Marcellus. Quid tibi istā percūnctātiōne vīs? Explicā dum, nōn enim satis
S.: “Quid agit rūrī?” intelligō.
R.: “Cūrat nostra negōtia rūstica.” Antōnius. Fābor ergō apertius. Contexuistī epistolam, quam ā nōbīs hodiē
4

Persōnae: Garbīnus, Furnārius requīret Praeceptor?


domicilium - iï n= locus ubi
G.: “Quod est tibi domicilium?” Marcellus. Contexuī, et descrīptam portō mēcum.
habitātur, domus F.: “Paterna domus.” Antōnius. Praecurrit alacritās tua meam tarditūdinem. ...
paternus -a -um < pater G.: “Unde nunc venīs?”
F.: “Domō.” 1 TIMORE EXPEDITUS: Quemadmodum apud probātōs scrīptōrēs legimus
G.: “Ubi prandistī?” cūrīs expedītus, et cūrīs expedītīs, cūrīs solūtus et solūtīs, solvere animum cūrā,
prandēre -disse = merīdiē cibum
sūmere F.: “Domī.” solvere cūram, ita licēbit dīcāmus, timōre expedītus, timōre expedītō, etc. Possunt
quī...? = quōmodo? G.: “Ubi cēnābis?” etiam prōnōmen accūsandī cāsū, et praepositiō interpōnī. Expedīre sē arumnīs,
invītāre = hospitem domum F.: “Domī vestrae, ut spērō.” expedīre sē ab occupātiōnibus. Dīcimus item expedīre negōtium, nōdum, etc.
suam vocāre G.: “Quī scīs?”
Varrō -ōnis m
F.: “Pater ipse tuus hodiē mē invītāvit.” 2 IN PHRONTISTERIUM: ā verbō frontivzw cōgitō, meditor, commentor,
G.: “Ubi illum vīdistī?” dēflectitur frontisthvrion, locus ad commentandum, meditandum, cogitandum.
F.: “Domī Varrōnis.” Locus nempe, in quō cōgitātiōnēs et sēnsa nostra explicāmus, atque ad audientēs
G.: “Quod illīc erat tibi negōtium?” prōferimus. Accommodātur ad scholam: ibi sīquidem Magistrī discipulīs sua, et
F.: “Pater mē mīserat nūntiātum aliquid.” auctorum, quōs interpretantur cōgitāta mentemque explānant didaskalei`on
G.: “Ubi es cubitūrus?” quoque dīcī potest, ā docendō: didavskw namque est doceō. σχολhv est ōtium et
F.: “Domī frātris.” cessātiō. Hinc schola, quod ā caeterīs negōtiīs omnibus vacuī atque līberī, in eā
G.: “Quid habēs negōtiī cum frātre tuō?” unīs tantum studiīs impertīrī nōs dēbeāmus. Eōdem vocābulō disputātiōnēs et
F.: “Dīxit sorōrī nostrae sē velle convenīre mē.” contrōversiae inter doctōs agitātae, et quaestiōnum dēnique nōn levium
G.: “In quā domō habitat?” tractātiōnēs significantur. Gellius cap. 26. lib.1. diatribam nōminat, Graecā item
conductīcius -a-um = prō quō F.: “In quādam conductīciā.” vōce: ob studium scīlicet operamque līberālem, quā tempus discendō atque
solvitur mercēs G.: “Eho, nūllamne habet propriam domum?” audiendō cōnsūmimus. Latīne audītōrium, Sueton. Item lūdus, quoniam
locāre = ūtendum dare F.: “Habet quidem, sed eam locat quibusdam generātim locus in quō quis exercētur, sīc dīcitur. Lūdus gladiātōrius, lūdus
mercēde acceptā inquilīnīs.” mūsicus, lūdus fīdicīnus, lūdus palaestrae. Ac meritō quidem lūdus, quandō, ut 3.
inquilīnus -ī m= quī domum
conductīciam habitat G.: “Locat igitur domum propriam, et condūcit Off. Cicero ait, discendī voluptās potius est, quam labor. Addimus interdum,
condūcere = ūtendum aliēnam?” literārius. Hinc ludum aperīre. Cic.1. Tuscul. loquēns de Dionÿsiō: quod parum
accipere mercēde solūtā F.: “Scīlicet, ut ex mē audīs.” Latinē quīdam: professiōnem suscipere.

4
familiāris -e = quī ad familiam Erasmī Roterodāmī (1469–1536) Alterum exemplum
pertinet
COLLOQVIA FAMILIARIA 2. Congrum istum, Syra, quantī vendis? Decem obolīs.
Nimiō, turpissima. Immō minimō; nūlla tibi vendet
II. Percontandī fōrma – bene valēre minōris. Ēmoriar, sī nōn tantī mihi cōnstat, aut certē
congrus -ī m = piscis marīnus
satisne Ge. Satin' rēctē valēs? Salvane rēs? Satin' salvae rēs? nōn multō minōris. Mentīris, venēfica, quoniam duplō nimiō, minimō pretiō
prosperus -a -um = secundus, vīs vendere, aut triplō. Et centuplō, sī queam: sed fatuōs
fēlīx Fuistīne semper prosperā valētūdine?
nōn inveniō. Quid sī liciter tē ipsam? Quantī aestimās nummus scūtātus
perpetuō = semper Li. Prosperrimā, gratia superīs. Ego Deī beneficiō
perpetuō bellissimē valuī. Semper prōsperā valētūdine tē? Ut lubet. Quantī mē licēris? Quantī indicās tē? Dīc, fēmina venēfica : quae venēna
hāctenus = ūsque ad hoc quantī tē taxās? Quantī tē ipsum īnscrībis? Decem
sum ūsus. Hāctenus bonā valētūdine fuī, faustā, parat
tempus
incolumī, fēlīcī, prosperā, secundā, integrā, basilicā, scūtātīs. Hui, tantī? Eho, an tū minōris mē aestimās?
gāneō -ōnis m = vir dēlectant
athlēticā, pancrāticā valētūdine. Egō ōlim nōn semel plūris in ūnam noctem sum rēbus quae tantum deditus
faxint : faciant conducta. Crēdō: at nunc nōn paulō minōris aestimō,
istuc = istud Ge. Faxint superī, ut isthuc sit perpetuum ac
suprā modum = valdē proprium. Laetus isthuc audiō. Voluptātem mihi quam piscem. Abī in malam rem, gāneō; tantīdem tē
oppidō = valdē
nūntiās. Est isthuc mihi audītū perquam iūcundum. aestimō, quantī tū mē. Quī tē terūnciō ēmerit, nimiō
perquam = valdē
Sermōnem istum ex tē audīre suprā modum gaudeō. ēmerit. Aut plūris emar; aut nōn vendar. Sī magnō
Isthuc haud invītus audiō. Oppidō laetor, isthuc audīre vēnīre cupis, lārvā tibi opus est: nam rūgae istae nōn
ex tē. Ut idem semper faciās, optō. sinunt, ut cārius vendāris. Eī, quī tantī mē nōlit, nōn
sum vēnālis. Egō nē culmō quidem tē ēmerō. Cōnstitī
XV Colloquium profānum plūris.
Vendendī et emendī fōrmulae Tertium exemplum culmus -ī m

locāre = prō pretiō ūtendum Aug. Quantī istum agrum in singulōs annōs locās? 3. Auctiōnī hodiernae interfuī. Ain’ tū? Licitātus sum auctiō -ōnis m (< augēre) = locus
dare [...] Respondēbimus: Vīgēnīs lībrīs francicīs. Hui, vectīgālia. Quantī tandem? Decem mīlibus. Hui, tantī? ubi rēs pūblice licitandō
Nē mīrēris; erant, quī multō plūris licitārentur, paucī, vēneunt et emuntur
con-dūcere = mercēde nimiō locās. Immō locāvī ōlim multō plūris. At egō
addūcere ad aliquid tantī nōn condūcam. Sī condūxeris minōris, peream. quī minōris. Cui tandem addicta sunt vectīgālia? decem mīllibus nummōrum
faciendum Immō iam vīcīnus tuus Chremēs agrum obtulit, ac Chremētī, uxōris tuae summō et māximō amīcō. Sed
licērī licitus sum = pretium rogat. Quantī? Tantīdem, quantum tu petis. At multō dīvīnā, quantī sunt addicta. Decem. Immō quīndecim.
pūblicē offerre reī emendae meliōrem. Mentīris. Faciō, ut solent, quī licentur. Tū Deus bone, egō mihi hominem ipsum cum tōtā familiā
ipse tantī possidē.Quid licēris, vel licitāris, quum nihil dīmidiō addictum nōlim. At ille uxōrem tuam duplō
licitārī = licērī
ad-dīcere sīs ēmptūrus? Quantīcumque addīxeris, solvam ēmptam cupit.
quantī-cumque = quantī libet optimā fidē. ...

5
“DOMI NON SUM” esse. Ō lepidum caput! Quid adfers, mī Petre?

M. Tullius Cicerō: DE ORATORE, II. 276 Pe. Mē ipsum.


nē adv = certē, profectō
Mi. Nae tu rem haud magnī pretiī hūc attulistī.
atquī = at tamen
Pe. Atquī magnō cōnstitī patrī meō. magnō pretiō cōnstitī
P. Cornëlius Scïpiö Näsïca -ae [Nāsīca] cum ad poētam Ennium vēnisset eīque ab
m, cönsul a. 191 a C. ōstiō quaerentī Ennium ancilla dīxisset ‘domī nōn crēdō tē plūris constitisse quam
Mi. Crēdō plūris, quam revendī possīs. quō pretiō revendī possīs :
‘domī nōn esse dominum esse’, Nāsīca sēnsit illam dominī iussū dīxisse et re-vendere = iterum vendere
suum’ Pe. Caeterum Iodocus estne domī? cēterum
sentīre sēnsisse sēnsum illum intus esse; paucīs post diēbus cum ad
Nāsīcam vēnisset Ennius et eum ad iānuam Mi. Incertus sum; sed vīsam.

quaereret, exclāmat Nāsīca domī nōn esse. Tum Pe. Quīn tū potius abī, et rogā ipsum, an velit nunc rogā ipsum Iodocum
: nōnne ego cognōscō... ?
Ennius “Quid? ego nōn cognōscō vōcem”inquit esse domī.
i-mpudēns /entis adi = sine “tuam?” Hīc Nāsīca “Homō es impudēns: ego cum Mercurius (: nūntius)
pudōre, audāx Mi. Abī tū potius, sīsque tibi ipsī Mercurius.
ancillae tuae crēdidī dīcentī tē quaererem ancillae tuae crēdidī tē domī nōn
‘...’
esse, tū mihi nōn crēdis ipsī?” Pe. Heus Iodoce, num es domī?

Io. Nōn sum. immō


Erasmī Roterodāmī (1469–1536)
Pe. Impudēns, nōn ego audiō tē loquentem?
domesticus -a –um (< domus) COLLOQVIA FAMILIARIA
= domī factus Io. Imō tū impudentior. Nūper ancillae tuae
confābulātiō -ōnis f (< con + III. Domestica cōnfābulātiō
fābulārī) = colloquium crēdidī, tē nōn esse domī, et tū nōn crēdis mihi
ipsī? cochlea -ae f
Nēmōne hūc prōdit? Persōnae Petrus, Mida, Iodocus (puer).
prōd-īre -iisse -itum = aequum -ī n = quod
prōcēdere Pe. Heus, heus puer. Nemōn' hūc prōdit? Pe. Aequum dīcis, par parī relātum. rēctum/iūstum est
ef-fringere < ex + frangere pār parī relātum est
familiāris -is m/f = amīcus Io. Equidem ut nōn omnibus dormiō, ita nōn pār paris = ūnum et alterum, duo
lepidus -a -um = urbānus; Mi. Hic, opīnor effringet forēs. Familiārem oportet
eiusdem generis
lepidum caput (: homo) omnibus sum domī. Tibi posthāc semper erō. tū mihi vidēris

6
Pe. Sed tū mihi vidēre cochleae vītam agere. Io. Homō minimē mūtus est. Quod auribus dē-minuere -uisse -ūtum =
minuere
quī adv = cūr dēminūtum est, lingua pensat. pensāre = aequum facere
Io. Quī sīc?
perpetuō adv = semper sī vidētur = sī placet; ad-iungere
latitāre = latēre (semper) Pe. Sī vidētur, Nēvium adiungēmus. = arcessere
prōrepere = manibus et Pe. Quia perpetuō domī latitās, nec usquam
genibus prōdīre cōpia -ae f = occāsiō, potestās
secus adv = aliter
prōrepis. Nōn secus, atque claudus sūtor, iūgiter Io. Sī quidem dabitur illīus cōpia, nunquam erit (cōpia est/datur = licet)
sūtor -ōris m = homō quī domī dēsidēs. Tū tibi domī situm contrahis. fābulārum inopia. Placent cōnfābulōnēs; cōnfābulō -ōnis m = homō quī
calceōs cōnficit cum aliquō fābulātur
iūgiter adv. = semper superest, ut locum dispiciās amoenum. dispicere = intuērī, invenīre
dē-sidēre = manēre Io. Est, quod agam domī; forīs nihil est negōtiī;
situm contrahere : morbō nemus -oris n = silva
afficī et sī quid esset, tamen hoc caelum mē diēs Pe. Ego vērō tibi locum ostendam, ubi nec prātum/-ulum -ī n = campus cum
pūblicum -īn = locus pūblicus, aliquot ā pūblicō cohibuisset. nemoris umbram, nec prātōrum smarāgdinum herbā
multitūdō hominum smarāgdinus -a -um = viridis
cohibēre -uisse -itum = virōrem, nec fontium vīvās scatebrās viror -ōris m < viridis |
prohibēre Pe. At nunc sūdum est, et invītat ad smaragdīnus = viridis
sūdum est caelum dēsīderābis. Dīcēs dignam Mūsīs sēdem. vīvus -a -um = fluens
sūdus -a -um = serēnus dēambulandum. Vidē, ut blandītur. scatebra -ae f = locus ex quō
in-vītāre = hortārī magna cōpia aquae celeriter
Io. Magnificē pollicēris.
de-ambulāre = hūc illūc Io. Sī prōdeambulāre lubet, nōn recūsō. effluit
ambulāre dīcēs sēdem dignam esse Mūsīs
blandīrī -ītum esse = suāviter Pe. Nimium affīxus es librīs. Nimium assidēs af-fīgere -xisse -xum < ad-fīgere
allicere
Pe. Plānē vidētur hōc ūtendum coelō. ad-sidēre < ad + sedēre
sī prōdeambulāre libet librīs. Immodicō studiō tē ipsum macerās. immodicus = nimius
prō-deambulāre = forās Io. Ascīscendus est ūnus aut alter congerrō. macerāre = fatīgāre
prōdīre et ambulāre Io. Mālim studiō macrēscere, quam amōre. macrēscere = tenuis (ob parum
re-cūsāre = dīcere sē nōlle Pe. Fīet, modo dīcās, quōs velīs. cibī), gracilis fierī
vidētur hōs ūtendum esse
caelō Pe. At nōn ideō vīvimus, ut studeāmus: sed ideō
ascīscere < ad + scīscere = Io. Quid sī Hugōnem?
studēmus, ut suāviter vīvāmus.
arcessere
congerrō -ōnis m = homō quī Pe. Haud multum interrest inter Hugōnem et
aliquid cum aliquō agit Io. Mihi vērō vel immorī chartīs dulce est.
dummodo dīcās nūgōnem. vel = etiam
Hugō -ōnis m | Alardus -ī m Pe. Equidem immorārī probō, immorī nōn probō. im-morī + abl (< in + morī) =
nūgō -ōnis m = quī nūgās dīcit Io. Age, placet. morī in aliquā rē/aliquō locō
Ecquid voluptātī fuit haec dēambulātiō? im-morārī + dat (< in + morārī)
quid sī Alardum asciscāmus? = morārī in aliquā rē/aliquō locō
Pe. Quid sī Alardum? ecquid = num quid, num
Io. Mē quidem vehementer oblectāvit. dē-ambulātiō < dē-ambulāre

oblectāre = dēlectāre

7
EXERCITIA crēdīvī, tē nōn esse domum, et tū nōn crēdis mihi ipsī?” Pe. “Aequum dīcis, par
parī relātum.” Io. “Equidem ut nōn omnīs dormiō, ita nōn omnīs sum domō. Tibi
Coniunge synonyma: posthāc semper erō.” Pe. “Sed tū mihi vidērī cochleae vītam agere.” Io. “Quī
sīc?” Pe. “Quia perpetuum domī latitās, nec usquam prōrepis. Nōn secus, atque
cōnfābulārī fatīgāre
nae gracilis fierī claudus sūtor, iūgiter domī dēsidēs. Tū tibi domī situm contrahis.” Io. “Est, quod
secus dēlectāre agam in domō; forīs nihil est negōtium; et sī quid fuisset, tamen hoc caelum mē
perpetim certē
diēs aliquot ā pūblicā cohibuisset.” Pe. “At nunc sūdum est, et invītat ad
immodicus nimius
macerāre colloquī dēambulāre. Vidē, ut blandītur.” Io. “Sī prōdeambulārī lubet, nōn recūsō.” Pe.
oblectāre semper “Plānē vidētur hoc ūtendum coelum.” ...
iūgiter semper
macrēscere aliter

Quid inest in locō amoenō? Ēlige. Pōne in ordine, ut totam fabullam legere possis. (Dein tu ipse fabullam scribe,
reponens tempus praeteritum ubi nunc est tempus praesens.)
prāta viridia - mare turbidum - imbrēs perpetuī - scatebrae fontium -
nūbēs in caelō - umbrae arborum - nīvēs albae Midās iānuam aperit.
Petrus Iodocum ad dēambulandum invītat.
Corrige menda. Iodocus ait sibi dēambulātiōnem valdē placuisse.
Iodocus respondit Petrum anteā quoque negāvisse sē esse domī.
Pe. “Heus, heus puer. Nemōn' hūc prōderit?” Mi. “Hic, opīnor effringēbit forās. Petrus dē Iodocō interrogat an sit domī.
Petrus dīcit nōs studēre ut suāviter vīvāmus.
Familiārem oportet esse. Ō lepidum caput! Quid adferis, mī Petre?” Pe. “Mē Petrus venit et forēs paene effringit.
ipsum.” Mi. “Nae tu rem haud magnō pretiō hūc afferīvistī.” Pe. “Atque magnō Puerī ambulantēs dē congerrōnibus ascīscendīs loquuntur.
cōnstitī patrī meō.” Mi. “Crēdō plūrī, quam revendī possīs.” Pe. “Cēterum Petrus respondet Iodocum semper domī latitāre.
Iodocus negat sē domī esse.
Iodocus estne in domō?” Mi. “Incertus sum; sed vīsēbō.” Pe. “Quīn tū potius abī, Petrus Iodocum impūdentem esse dīcit.
et rogā ipsum, an vellet nunc esse in domō.” Mi. “Abī tū potius, sīsque tibi ipsī Iodocus ait sē nōn omnibus esse domī.
Iodocus dīcit sē mālle studiō quam amōre macrēscere.
Mercurius.” Pe. “Heus Iodoce, num es domō?”Io. “Nōn sum.” Pe. “Impudēns,
num ego audiō tē loquentem?” Io. “Imō tū impudentior. Nūper ancillae tuae

8
Ioannis Fontānī (1545–1615) HORTVLVS PVERORVM Balthasar: Id omnes dēlectābit. Sed quis erit
monopūs -odis m = quī ūnō pede
monopūs? ambulat
lūsus -ūs m < lūdere De lūsū Monopodiī
re-creāre -āvisse -ātum = Petrus: Sortiāmur. Bene sors, ut optābam, sortīrī -ītum esse = sorte ēligere
dēlectāre Persōnae: Petrus , Philippus , Balthasar
cecidit: Philippō necesse est esse monopodī. sors -ortis f = fortūna
in-tāctus -a -um = nōn tāctus
Petrus: Sed quōnam lūsūs genere recreābimur? succēdere -cessisse -cessum (in
cerasum -ī n Philippus: Agite, eā tamen lēge ut caput
dī-ruere ↔ aedificāare partēs alicuius) : sequī in
Philippus: Mihi quidem mīrum in modum līberum sit et intāctum. Fugite, nam quī tangētur locum alicuius
extruere ↔ diruere
placet lūdere pār impār cerasīs aut dīruere in meās partēs succēdet.
prō-sequī
agilis -e = celer et validus
extruereque turrēs. singulāris -e = ēgregius
Petrus: Bone Deus, quam agilis est et singulārī vēlōcitās -ātis f < vēlōx
turris -is f Petrus: Papae! Vīsne violāre foedus paucīs ante vēlōcitāte nōs prōsequitur.
papae! interi : heu! diēbus compositum? An hostīlium tubārum
Balthasar: Vidētur eī proprium ita ambulāre ut Indī monopodēs : gēns quae ūnō
violāre -āvisse -ātum =
rumpere
clangōrem nōbīs nūntiās? Ego omnia in pede ferēbātur ambulāre
Indīs monopodibus. nōn im-pūne (adv) ferēs: nōn
foedus -eris n = lēx inter duōs tranquillitāte et quiēte posita esse exīstimābam
sine poenā manēbis
statūta (: composita)
hostilis -e < hostis
ac in utramque aurem dormiendum. Philippus: Tetigisti aurem, Petre, cum ea sit in assequī = capere
hem! interi
capite: nōn impūne ferēs, modo tē assequar.
Philippus: Ha, ha, hae, quam in rē rīdicula ictus -ūs m < verber
tuba -ae f Hem, humerum percussī. gemināre -āvisse -ātum = bis
attonitum sese ostendit: turrēs vocō mōre Gallicō facere
clangor -ōris m = strepitus castella nucum. Petrus: Ō gravem ictum! Quid? Geminās con-volāre = ūnā currere
quiēs -ētis f = tempus dīgladiārī = gladiō pugnāre
verber: Ego aufugiō antequam convolent accurre digladiātūrus : ut
quiēscendī Petrus: Relinquāmus hōs lūsūs Gallicīs puerulīs,
in utramque aurem dormīre : ūniversī. dīgladiēris (fīnālis)
dormīre quiēte attonitus -a - ego mālō in scrobem iaculārī. attingere -tigisse < ad + tangere
recūsāre -avisse -ātum = dīcere
um = stupēns Balthasar: Petre, accurre mēcum dīgladiātūrus.
castellum -i n = locus munitus Balthasar: Absit, nam is lūdus vīlis est, sordidīs sē nōlle
scrobis -is m = os parvum in monomachīa -ae f = pugna inter
proprius nec decet ingenuōs, praetereā magistrō Petrus: Nunquam recūsāvī monomachīam. duōs
solo
iaculārī -ātum esse = iacere nōn admodum grātus. Hem, attigī scapulās. scapulae -ārum f pl = pars
ingenuus -a -um = līberō patre superior umerī
nātus Petrus: Nesciō quem sphaerae lūdum ē Belgicā Balthasar: Ego fugā meae salūtī cōnsulam. salūs -ūtis f = valētūdō
meditārī -ātum esse = cōgitāre cōnsulere -uisse -sultum + dat =
meditātus est praeceptor noster. cūram habēre dē aliquā rē
ad-modum = valdē Petrus: Cedo ad tempus.
sphaera -ae f = pila cēdere = rēcēdere, abīre
aliās adv = aliō tempore Philippus: Hoc fortasse aliās, nunc monopodiō ad tempus = paulisper
monopodium -i n = genus utendum.
lūsūs

9
EXERCITIA III. Ēlige ūnum ex verbīs et repone in līneā.

compōnere – exstruere – impūne – attonitus – dīgladiārī – ingenuus – iactārī –


salūs – in duās aurēs – singulāris – violāre – ictus – meditārī – admodum –
I. Ex sententiīs in colloquiō, invenī quō dē lūsū agātur. recūsāre – agilis – pernicitās – hostīlis– cēdere – prōsequī – intāctus – assequī –
castellum – turris – clangor
in scrobeum iaculārī — pār impār — turrēs exstruere et dēstruere —
monopodium — lūsus cum sphaerā Fuit ōlim rēx fortissimus et _______ (= nōbilis), sed _______(= valdē) cupidus
a) Puerī rūsticī et indoctī, secundum magistrī sententiam, hōc modō lūdere atque superbus, quī in suō _______ (= domus regālis) iussit _______ (=
solent:____________. aedificārī) duās celsās _______, quae ferē ad caelum ūsque vidēbantur
b) Hoc genus lūsus ex Galliā vēnit, ad quem opus est nucibus: ____________. perventūra. Itaque omnēs aliī rēgēs, cum illās vīdissent, _______ (= stupentēs) ac
c) Magistrō puerōrum hic lūsus placet, quem ex aliīs gentibus
didicit:____________. dēterritī tantā rē, _______ (= valētūdō) cōnsulentēs ad eum convolāvērunt foedus
d) Ūnus ē puerīs aliōs tangere dēbet, ut in eius partēs succēdant:____________. _______ (= ut facerent). Rēx igitur ab omnibus timēbātur ideōque _________ (=
e) Puerī indoctī hōc modō lūdere nōn possunt, nam necesse est tranquillē) dormiēbat. Sed cum ______ (= ēgregius) cupiditās huic rēgī esset
numerāre:____________.
propria, mox foedera ______ (= frangere) et bellum in cēterōs rēgēs gerere
II. Dīc utrum vērae an falsae sint hae sententiae. _______(= cōgitāre). Brevī enim iussit omnia oppida propinqua expugnārī; aliēnī
vērō exercitus, quī adhūc ingentēs turrēs mīrābantur, tam valdē timēbant ut,
a) Persōnae huius colloquiī in Belgicā habitant.
_______ (= sonus) tubae audītō, statim in fugam _______ (= abīre). Rēx ergō
b) Dum scholam audiunt, puerī iam de lūsū cōgitant. gaudēbat quod exercitus suus _______(= sine vulnere) vincēbat et _______ (=
c) Philippus amīcīs nūntiat Gallōs bellum gerere in patriam. sine poena) omnēs aliās terrās _______ (= capere). Ūnus tantum ex ūniversīs
d) Lēgēs in urbibus etiam foedera appellantur, nam urbēs ex multīs hominibus rēgibus aufugere _______ (= negāre), nam suō _______ (= validus et celer)
cōnstant. exercituī cōnfīdēbat. Ideō cum exercitus _______ (= hostium) magis magisque
e) Omnibus puerīs in scrobeum iaculārī lūsus turpis vidētur. appropinquāret, mīlitēs suōs hortātus est ut fortiter _______ (= pugnāre). Ortō
f) Puerī sorte lūsum ēligunt. igitur proeliō, aliī tēla _______ (= prōicere), aliī vērō magna _______ (< vēlōx)
concurrunt et _______ (= verberibus) hostēs fatīgant. Rēx vērō superbus, quī sibi
g) In lūsū monopodiī ūnus ē puerīs ūnō pede ambulante aliōs tangere debet.
nimis cōnfīdēbat, cum exercitum vincī vidēret, fugā suae salūtī cōnsulit rūrsusque
h) Puer quī tangitur ā monopode, verber in capite accipit.
in castellum sē recēpit. Attamen alter rēx ūnā cum suīs victōribus mīlitibus, quī
i) Philippus optimē ūnō pede ambulāre valet. eum _______ (= sequī), non iam altissimīs illīs turribus dēterrēbantur…
j) In fīne, omnēs puerī inter sēsē dīgladiantur.

10
Io. Ludovīcī Vīvis (1492–1540) EXERCITATIONES LINGVAE fēstīvissime: ēn, ut caudā adūlātur, ut sē in ut...! = quam...!
posteriōrēs pedēs ērigit! quōmodo habēs? adūlārī : movēre caudam et
LATINAE circum dominum currere
quōmodo valēs? Heus tū, adfer pānis bucceam ē-rigere = tollere; sē e. = surgere
Prīma salūtātiō ūnam aut alteram, quam eī dēmus: vidēbis lūsūs quōmodo tē habēs?
mātercula -ae f < māter scītissimōs. Nōn ēsurīs? nihilne ēdistī hodiē? buccea -ae f = pars alicuius cibī
germānulus -ī m < germānus; Persōnae: Puer, Māter, Pater, Isabellula. (pānis)
profectō plūs est in cane istō intelligentiae, quam lūsus -ūs m < lūdere
(frāter) germānus -ī m =
frāter eōdem patre et eādem Puer Salvus sīs mi Pater, salvē mea mātercula, in illō mūliōne crassō. scītus < scīre
mātre nātus precor vōbīs fēlīcem hunc diem germānulī, intellegentia -ae f < intellegere |
sororcula -ae f < soror Pat. Tūlliole mī, libet mihi tēcum paulisper plūs intellegentiae est in eō =
propitium vōbīs optō Chrīstum sororculae. plūra intellegit
propitius -a -um = favēns cōnfābulārī?
optāre = precārī mūliō -ōnis m = homō quī cūrat
Pat. Mī fīlī, sōspitet tē Deus, ēvehat ad ingentēs mūlōs
sōspitāre = salvum facere Puer Quid, mī pater? nam nihil mihi accidere
ē-vehere virtūtēs.
potest suāvius, quam tē audīre.
virtūs -ūtis f = ea quae in
animō habet vir bonus
Mat. Servet tē Chrīstus, mea lūx. Quid agis mea
Pat. Hic tuus Rusciō est bēlua, an homō?
dulcēdō -inis f < dulcis dulcēdō? quid valēs? quōmodo nocte hāc
quid? = quōmodo? quiēvistiī? Puer Bēlua, ut crēdō.
placidus -a -um = quiētus, nōn Puer Rēctē valeō, et placidē dormīvī. Pat. Quid tū habēs cūr sīs homō, nōn ille? tū edis,
turbātus
bibis, dormīs, ambulās, cursitās, lūsitās: haec ille mūlus -ī m = iūmentum nātum ex
Chrīstō grātia agenda est: Mat. Chrīstō grātia: proprium hoc velit tibi esse.
utinam hoc proprium tibi omnia. asinō et equā
velit esse. Puer Ad mediam tamen noctem excitātus sum ē
ad mediam noctem = circā Puer Atquī ego sum homō. lubet : placet, licet
dolōre capitis. con-fābulārī (< cum + fābulārī) =
mediam noctem
excitātus sum dolōre capitis
Pat. Quōmodo id cognōscis? quid tū nunc habēs colloquī
Mat. Mē perditam, et miserrimam! Quid nārrās? plūs quam canis ? Sed hoc interest, quod ille nōn bēlua -ae f = fera, bēstia
perditus -a -um = miser
quā parte capitis labōrās? = Quā parte capitis? potest homō fierī: tū potes, sī vīs. cursitāre = saepe currere
quae pars capitis tibi dolet? lūsitāre = saepe lūdere
Puer Ad brechma. Puer Obsecrō, mī Pater, effice id prīmō quōque haec ille omnia facere potest
brechma -atis n = pars anterior tempore. atquī = at tamen
capitis, frōns
Mat. Quamdiu? ob-secrāre = rogāre, orāre
Pat. Fīet, sī eās quō eunt bēluae, redeunt hominēs. prīmō quōque tempore = quam
redormīvī; re-dormīre = rūrsus
Puer Vix octāvā parte hōrae: posteā redormiī, nec prīmum
Puer Ībō pater multō libentissimē, sed ubi id est?
dormīre incipere sēnsī amplius. et unde redeunt hominēs
amplius adv comp = plūs Pat. In lūdō litterāriō.
re-spīrāre; exanimāverās Mat. Respīrāvī, nam exanimārās mē. multō + sup = longē; m.
ex-animāre -āvisse -ātum = libentissimē = longē
Puer Bene sit tibi Isabellula, parā mihi Puer Nūlla est in mē ad rem tantam mora. libentissimē
animum alicuius cruciāre
ientāculum -ī n = cibus ientāculum. Rusciō, Rusciō hūc, canicule lūdus litterārius = lūdus, locus
mātūtīnus ubi puerī litterās discunt
caniculus -ī m < canis
fēstīvus -a -um = iūcundus
11
Pat. Nec in mē. Isabellula, audīn’? Dā huic jentāculum in cistellā.
Isab. Ecquid nam? Vērumne an falsum sit?

Pat. Frūstum pānis butÿrō illitum, vel ficūs āridās, aut ūvās passās ō obsōniō, sed Fīlius venit neque parentēs salūtat. V/F
īnsōlātās (:īnsōlātās, ad sōlem exsiccātās). Nam alterae illae viscōsae īnficiunt Fīlius praeteritā nocte placidē quiēvit. V/F
puerōrum digitōs, et vestēs, nisi mālit cerasa aliquot, vel pruna aurea, et oblonga: Māter fīlium dē scholā interrogat. V/F
īnsere brachiolum cistulae, nē excidat. Fīlius fatētur sibi crūs laevum māximē dolēre. V/F
1 Ad Brechma, brechma, tis; sīve bregma, pars anterior capitis, synciput; a Brecō Fīlius canī partem pānis dare vult. V/F
Graecō, quod est pluō, et irrigō; haec enim pars māximē hūmida, et tenera esse Homō ēsse, bibere, dormīre, ambulāre, cursitāre, lūdere potest, bēlua nōn potest.
solet praecipuē īnfantibus: Gaza tamen aliquotiēs occiput vertit. V/F
Pater dīcit fīlium hominem fierī posse, sī voluerit. V/F
Pater fīlium in lūdum litterārium mittit. V/F
Complē sententiās.

Puer: Salvē mea mātercula. SVRRECTIO MATVTINA


Puer: mātrem suam _______ iubet. ...
Puer: Precor vōbīs fēlīcem hunc diem, germānulī. Beat. Propior est merīdiēs quam aurōra. Vīs tū Emmanuel recentem
Puer germānīs optat ut hic diēs eīs fēlīx ________ (< esse). subūculam? (Subūcula est virīlis camisia.)

Māter: Quid agis? Quōmodō hāc nocte quiēvistī?


Emm. Nihil nunc est necesse, haec est satis munda, crās sūmam alteram.
Māter puerum interrogat quid ______ et quōmodo hāc nocte __________. Cēdō mihi thōrācem.
Beat. Quem? simplum, an diploidem?(Diplois, de quavis re duplicata
Puer: Rēctē valeō, et placidē dormīvī. dicitur.)
Puer respondit sē rēctē ________, et placidē ___________.
Emm. Quem volēs, meā nihil refert. Porrige hūc simplum, ut si sim, hodiē
Puer: Heus tū, adfer pānis bucceam ūnam aut alteram! lusurus pilā, minus graver.
Puer servum iubet bucceam pānis __________.
Puer iubet bucceam pānis __________.
Beat. Hic est semper tuus mōs: prius dē lūsū cōgitās, quam dē scholā.
Emm. Quid tū dīcis inepta? et schola ipsa vocātur lūdus.
Puer: Vidēbis lūsūs scītissimōs.
Puer servō dīcit eum lūsūs scītissimōs ____________ ______. Beat. Ego nōn intelligō vestrās grammaticātiōnēs et sophismata.
Emm. Dā ligulās astrictōriās (Ligulae astrictōriae, quibus vestīmenta
Pater: Hic tuus Rusciō, estne bēstia an homō? stringuntur.) coriāceās.
Pater ex fīliō quaerit utrum Rusciō bēstia an homō ____ ?
...

12
Erasmī Roterodāmī COLLOQVIA FAMILIARIA Ne. Quā tandem hōrā solēs lectum relinquere?
LIV. Dīlūculum Ph. Inter quārtam et nōnam.
Persōnae: Nephalius, Philypnus Ne. Satis amplum spatium: vix tot hōrīs cōmuntur rēgīnae. Sed unde vēnistī in
Ne. Hodiē tē conventum volēbam, Philypne, sed negābāris esse domī. istam consuētūdinem?
Ph. Nōn omnīnō mentītī sunt: tibi quidem non eram, sed mihi tum eram Ph. Quia solēmus convīvia, lūsūs et iocōs in multam prōferre noctem; id
māximē. dispendiī mātūtīnō somnō pensāmus.

Ne. Quid istuc aenigmatis est? ....


Ph. Nōstī illud vetus proverbium: Nōn omnibus dormiō. Nec tē fugit ille Ne. Praepostera sānē parsimōnia, servāre vitrum, ut perdās gemmās. Aliter
Nāsīcae iocus, cui cum, Ennium familiārem invīsere volentī, ancilla iussū erī sapuit ille Philosophus, quī rogātus, quid esset pretiōsissimum, respondet,
negāsset esse domī, sēnsit Nāsīca et discessit. Cēterum ubi vicissim Ennius Tempus. Porrō cum cōnstet, dīlūculum esse tōtīus diēī partem optimam, tū
Nāsīcae domum ingressus rogāret puerum, num esset intus, Nāsīca dē conclāvī quod in rē pretiōsissimā pretiōsissimum est, gaudēs perdere.
clāmāvit, Nōn, inquiēns, sum domī. Cumque Ennius agnitā vōce dīxisset, ....
Impudēns, nōn tē loquentem agnōscō? Immō tū, inquit Nāsīca, impūdentior, quī Ph. Sed dulce est dormīre.
mihi ipsī fidem non habeās, cum ego crēdiderim ancillae tuae. Ne. Quid esse potest dulce nihil sentientī?
Ne. Erās fortassis occupātior. Ph. Hoc ipsum dulce est, nihil sentīre molestiae.
Ph. Imō suāviter ōtiōsus. Ne. Atquī istō nōmine fēlīciōrēs sunt, quī dormiunt in sepulcrīs. Nam dormientī
Ne. Rūrsum aenigmate torquēs. nōnnunquam īnsomnia molesta sunt.
Ph. Dīcam igitur explānātē, nec aliud dīcam fīcum, quam fīcum. ….
Ne. Dīc. Ne. At Platō dīxit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam
Ph. Altum dormiēbam. domicilium aut īnstrūmentum. Tū certē fatēbēris, opīnor, animum esse
Ne. Quid ais? Atquī iam praeterierat octāva, cum sōl hōc mēnse surgat ante prīncipālem hominis portiōnem, corpus animī ministrum.
quārtam. Ph. Estō, sī vīs.
Ph. Per mē quidem sōlī līberum est vel mediā nocte surgere, modo mihi liceat Ne. Cum tibi nōllēs ministrum abdōmine tardum, sed agilem māllēs et alacrem,
ad satietātem ūsque dormīre. cūr animō parās ministrum ignāvum et obēsum?
Ne. Vērum istuc utrum cāsū accidit, an consuētūdō est? Ph. Vincor vērīs.
Ph. Consuētūdō prōrsus. Ne. Iam aliud dispendium accipe: ut animus longē praestat corporī, ita fatēris,
Ne. Atquī reī nōn bonae consuētūdō pessima est. opēs animī longē praecellere bona corporis.

Ph. Imō nūllus est somnus suāvior, quam post exortum sōlem. Ph. Probābile dīcis.

13
Ne. Sed inter animī bona, prīmās tenet sapientia. Ne. An est ūlla possessiō, quae cum hominis vītā sit cōnferenda?
Ph. Fateor. Ph. Nē ūniversa quidem Persārum gaza.
Ne. Ad hanc parandam nūlla diēī pars ūtilior, quam dīlūculum, cum Sōl novus Ne. An nōn vehementer ōdissēs hominem, quī tibi vītam posset ac vellet malis
exoriēns vigōrem et alacritātem adfert rēbus omnibus …… artibus ad annōs aliquot dēcurtāre?
Ph. Nōn repugnō. Ph. Illī māllem ipsī vītam ēripere.
... Ne. Vērum peiōrēs ac nocentiōrēs arbitror, quī sibi volentēs reddunt vītam
Ne. Expertus sum, in studiīs plūs efficī ūnā hōrā mātūtīnā, quam tribus breviōrem.
pomerīdiānīs; idque nūllō corporis dētrīmentō. Ph. Fateor, sī quī tālēs reperiantur.
Ph. Audīvī. Ne. Reperiantur? Imō id faciunt omnēs tuī similēs.
Ne. Deinde illud reputā, sī singulōrum diērum iactūram in summam cōnferās, Ph. Bona verba.
quantus sit futūrus cumulus. Ne. Optima. Sīc tuō cum animō reputā: nōnne vidētur rēctissimē dīxisse Plīnius,
Ph. Ingēns profectō. vītam esse vigiliam, et hōc plūribus hōrīs hominem vīvere, quō maiōrem
… temporis partem impenderit studiīs? Somnus enim mors quaedam est. Unde et
ab Īnferīs venīre fingitur, et ab Homērō mortis germānus dictus est. Itaque quōs
Ne. Iam illud expende, quod scrīpsit Platō, nihil esse pulchrius, nihil amābilius
somnus occupat, nec inter vīvōs, nec inter mortuōs cēnsentur, sed tamen potius
sapientiā: quae sī corporeīs oculīs cernī posset, incrēdibilēs suī amōrēs
inter mortuōs.
excitāret.
Ph. Ita vidētur omnīnō.
Ph. Atquī illa cernī nōn potest.
….
Ne. Fateor, corporeīs oculīs. Vērum cernitur oculīs animī, quae pars est hominis
pōtior. Et ubi amor est incrēdibilis, ibi summa voluptās adsit oportet, quotiēs Ne. Proinde vidētur admodum impudēns eōrum querimōnia, quī nātūram
animō cum tālī amīcā congreditur. accūsant, quod hominis vītam tam angustīs spatiīs fīnierit, cum ipsī ex eō, quod
datum est, sibi sponte tantum amputent.
Ph. Vērī simile nārrās.
….
Ne. Ī nunc, et somnum, mortis imāginem, cum hāc voluptāte commūtā, sī
vidētur. Ne. Sī septuāgenārius essēs, nōn retraherem tē ā solitīs; nunc vix decimum
septimum, opīnor, annum, ēgressus es. Quid autem est, quod ista aetās nōn
Ph. Vērum interim pereunt nocturnī lūsus.
possit vincere, sī modo adsit prōmptus animus?
....
Ph. Equidem aggrediar, cōnāborque ut ex Philypnō fīam Philologus.
Ne. At dīlūculum hoc est diēī, quod adolēscentia vītae. An nōn igitur stultē
Ne. Id sī fēceris, mī Philypne, sat sciō, post paucōs diēs et tibi sēriō grātulāberis,
faciunt, quī adolēscientiam nūgīs, mātūtīnās hōrās somnō perdunt?
et mihi grātiās agēs, quī monuerim.
Ph. Sīc appāret.

14
COLLOQVIVM XXV (ad Familiam Rōmānam) Cornēlius signum uxōrī ostendēns “Vidē hoc signum” inquit, “ Diodōrī
a. MMX scrīpsit Leonhardus Rosa Ramos Brasiliānus, est. Profectō Diodōrus hīs litterīs fīlium nostrum laudat”. Tum, signō ruptō,
Academīae Vivariī Novī discipulus. verba magistrī legere incipit...

Persōnae: Cornēlius, Fabia, Tlēpolemus Cornēliī Tacitī AB EXCESSV DIVI AVGVSTI, II. 9-11.
“Ō mī Cornēlī” inquit Fabia, “quam beāta sum quod hāc in domō tēcum et
bonō fīliō nostrō vīvō, etsī nōn multa habēmus nec peristÿlum nostrum multīs [9] Flūmen Visurgis Rōmānōs Cheruscōsque interfluēbat. eius in rīpā cum
signīs deōrum ōrnātur, beātissima sum omnium fēminārum quoniam bonum cēterīs prīmōribus Arminius adstitit, quaesītōque ‘an Caesar vēnisset’,
marītum et probissimum fīlium habeō”. postquam ‘adesse’ respōnsum est, ut ‘licēret cum frātre conloquī’ orāvit. Erat
“At in domō” ait Cornēlius “quae pulchrā fēminā ōrnātur signa deōrum is in exercitū cognōmentō Flāvus, īnsignis fīde et āmissō per vulnus oculō
habēre necesse nōn est”. paucīs ante annīs duce Tiberiō. Tum permissū <imperātoris frāter Arminiī
Dum coniugēs colloquuntur, aliquis forēs pulsat. Quisnam extrā iānuam addūcitur> prōgressusque salūtātur ab Arminiō; quī āmōtīs stīpātōribus, ‘t
exspectat? Ipse Cornēlius forēs aperuit, arbitrātus fīlium iam domum rediisse. sagittāriī nostrā prō rīpā dispositī abscēderent’postulat, et postquam dīgressī,
At ecce, nōn Sextus sed Tlēpolemus ante iānuam stat. ‘unde ea dēfōrmitās ōris?’ interrogat frātrem. Illō locum et proelium
“Quisnam es et quid vīs?” interrogat Cornēlius, quī hoc respōnsum audit: referente, ‘quodnam praemium recēpisset’ exquīrit. Flāvus ‘aucta stipendia,
“Tlēpolemus est mihi nōmen. Sine mē loquī. Tabellārius sum atque dominō torquem et corōnam aliaque mīlitāria dōna’ memorat, inrīdente Arminiō
Cornēliō epistulam ferō”. ‘vīlia servitiī pretia’.
Postquam haec audīvit, Cornēlius ā tabellāriō litterās accēpit et eum [10] Exim dīversī ordiantur, hic ‘magnitūdinem Rōmānam, opēs Caesaris et
dīmittēns, “Grātiās tibi agō” ait, “nōlī respōnsum opperīrī, sed domum redī. victīs gravēs poenās, in dēditiōnem venientī parātam clēmentiam; neque
Nam ātrae nūbēs caelum operiunt ac mox imber erit. Ego vērō valdē timeō coniugem et fīlium eius hostīliter habērī’: ille ‘fās patriae, lībertātem avītam,
quod fīlius meus nōndum ē lūdō revēnit”. Ad hoc respondit Tlēpolemus: penetrālēs Germāniae deōs, mātrem precum sociam; ‘nē propinquōrum et
“Quamquam servus sum Diodōrī magistrī, dē discipulīs nihil sciō. Valē!” adfīnium, dēnique gentis suae dēsertor et prōditor quam imperātor esse
Haec locūtus, abiit tabellārius. At Cornēlius, quī epistulam accēperat, eum māllet’’. Paulātim inde ad iurgia prōlāpsī quōminus pugnam cōnsererent nē
vocāvit: “Revertere, tabellārī!”, atque ūnum nummum eī dat. Dīmisso virō, flūmine quidem interiectō cohibēbantur, nī Stertinius adcurrēns plēnum īrae
Cornēlius rūrsus domum intrat atque ad uxōrem adit, quae interrogat: armaque et equum poscentem Flāvum attinuisset. cernēbātur contrā
“Quisnam iānuam pulsāvit?” minitābundus Arminius ‘proelium’que dēnūntiāns; nam plēraque Latīnō
Cornēlius: “Forīs erat tabellārius, sēcum epistulam ferēns”. sermōne interiaciēbat, ut quī Rōmānīs in castrīs ductor populārium meruisset.
Fabia: “At quis ad tē litterās mīsit, Cornēlī? Dīc mihi...” [11] Posterō diē Germānōrum aciēs trāns Visurgim stetit.

15
Colloquiorum scholasticorum scriptores necnon philosophiae studiosus e Valentia oriundus; qui, cum fere omnes
– videatur http://www.stoa.org/colloquia/ familiares praeter matrem in carceres Inquisitionis Hispanicae detrusi atque
morte multati essent, mater ipsa peste correpta morti occubuisset, adhuc
Maturinus Corderius (Francogallice Mathurin Cordier) (1479–1564) iuvenis patriam deseruit neque umquam illuc revertit; ipse deinde Lutetiae
magister linguae Latinae Francogallus; natus in Normannia, in arte docendi Parisiorum lauream adeptus primum Lovanii in universitate docuit ubi,
mirum in modum excelluit. Ipse Lutetiae Parisiorum, ubi etiam Ioannem Erasmo Roterodamo suadente, sancti Augustini opus De civitate Dei
Calvinum docuit, munere magistri functus Genavam migravit, ubi anno 1564 commentariis instruxit et publici iuris faciendum curavit. Insequentibus annis
e vita discessit. Libros nonnullos pueris docendis scripsit, quorum praeclari primum Oxoniae, deinde Brugis philosophiam docuit, plurimos libros de
sunt illi Colloquiorum scholasticorum libri quatuor; qui liber longe lateque ratione studiorum, philosophia, theologia, lingua Latina discipulis tradenda
divulgatus est atque magistri eis multos per annos utebantur. conscripsit; quorum in numero praeter multa alia etiam Exercitationes
linguae Latinae et libellus De causis corruptarum artium magni habentur (et
Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice: Gerrit Gerritszoon,
quidem sunt) momenti.
Roterodami 27 vel 28 Octobris 1469–Basiliae 12 Iulii 1536), clarissimus
utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris Iacobus Pontanus (Germanice Jakob Spanmūller, 1542–1626), magister
reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac linguae Latinae e Bohemia septentrionali oriundus, Brixiae sive Ponte natus,
merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram familiam in Academia Societatis Iesu Pragensi lauream adeptus; quam Societatem
sancti Augustini adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum ibidem ingressus Ingolstadium et Augustam Vindelicorum in Bavaria petivit,
Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totam Europam ubi in arte grammatica, poetica necnon rhetorica maxime excelluit. Plurimos
ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto libros de arte Latine scribendi necnon versus fundendi conscripsit; ipse
scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et denique ad eloquentiam discipulorum meliorem reddendam Progymnasmata
mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; Latinitatis composuit.
insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis Franciscus Cervantes de Salazar (1514–1575), Ad Exercitia Linguae
vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine Latinae Dialogi
edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae habetur fuisse qui autem Sebastianus Castalio (1515–1563), Dialogorum Sacrorum Libri Quatuor
vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc Laurentius Corvinus (ca. 1465-1527), Latinum Ydeoma
temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque Martinus Duncanus (1505–1590), Praetextata Latine Loquendi Ratio
paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Ioannes Fontanus (1545–1615), Hortulus puerorum pergratus ac perutilis
Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Latine discentibus
Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia Petrus Mosellanus (1493–1524), Paedologia
cathedrali sepultus est. Beraldus Nicolaus (1473–1550), Dialogus quo rationes quaedam
Ioannes Ludovicus Vives (Hispanice Joan Lluís Vives i March, Valentiae explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit
1492 – Brugis 1540), praeclarus linguae Latinae magister humanitatisque Petrus Popo, Colloquia de Scholis Herbipolensibus

16
Index
N. paginae Titulus Unde expromptum sit / Quis commentariis instruxerit.
2. Interpretamenta Pseudo-Dositheana Expromptum ex Bibliotheca Augustana
http://www.hs-augsburg.de/~harsch/augustana.html
2.-3. Interpretamenta Pseudo-Dositheana Expromptum ex libro Iohannis H. Ørberg cui titulus Sermones Romani; aptatum ad
usum eorum qui perfecerunt volumen c.n. Familia Romana.
4. Maturini Corderii Colloquia scholastica Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/, comm. Aloisius Miraglia ex
Academia Vivarii Novi: Nova via Latine doceo; aptatum ad usum discipulorum qui
perfecerunt volumen c.n. Familia Romana.
4. Iacobi Pontani SJ Progymnasmata Latinitatis cum Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/
adnotationibus litterariis (Euntes in ludum)
5. Erasmi Roterodami Colloquia familiaria Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/, comm. Georgius A. Čepelák et
(Percontandi forma, Colloquium profanum) Aloisius Miraglia ex Academia Vivarii Novi: Nova via Latine doceo; aptatum ad usum
discipulorum qui perfecerunt volumen c.n. Familia Romana.
6. M. T. Ciceronis ‘Domi non sum’ Expromptum ex libro Iohannis H. Ørberg cui titulus Sermones Romani; aptatum ad
usum discipulorum qui perfecerunt volumen c.n. Familia Romana.
6.-8. Erasmi Roterodami Colloquia familiaria Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/, comm. et exercitia Georgius A.
(Domestica confabulatio) Čepelák ex Academia Vivarii Novi; aptatum ad usum discipulorum qui perfecerunt
volumen c.n. Familia Romana..
9.-10. Ioannis Fontani Hortulus puerorum (De lusu Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/, comm. et exercitia Ignatius
Monopodii) Armella Chávez ex Academia Vivarii Novi; aptatum ad usum discipulorum qui perfecerunt
volumen c.n. Familia Romana..
11.-12. Ioannis Ludovici Vivis Exercitationes linguae Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/, comm. et exercitia Georgius A.
Latinae (Prima salutatio, Salutatio matutina) Čepelák ex Academia Vivarii Novi; aptatum ad usum discipulorum qui perfecerunt
volumen c.n. Familia Romana..
13.-14. Erasmi Roterodami Colloquia familiaria Expromptum ex sede retiali: http://www.stoa.org/colloquia/.
(Diluculum)
15. COLLOQVIVM XXV (ad cap. XXV Familiae a. MMX mense Februario scrīpsit Leonhardus Rosa Ramos Brasiliānus, Academiae
Romānae) Vivarii Novi discipulus.
15. Cornelii Taciti Ab excessu divi Augusti II. 9-11.
16. Colloquiorum scholasticorum scriptores

17

You might also like