You are on page 1of 25








Ansgarius Legionensis














Vniversitatem illam Complutensem diebus 22 et 24 mensis Augusti a. D. MMXVIII cursu aestivo Latinitatis
Vivae Matritensi (CAELVM) acturo eius participibus ut lustrent idque Latina usis lingua in animo est. Cui
enim fovendo incepto hunc esse gratissimo animo compositum lustrandi indicem sat perspicuum est.

2
De Vniversitate Complutensi cognoscenda et lustranda

I. De Vniversitatis historia post hominum memoriam

Studium Generale (1293-1499)

V
niversitatem Complutensem radices primas anno 1293 egisse sat constat.
Quo enim anno Rege Sanctio Castellano IV eius nominis auctore
Episcopoque Toletano illo García Gudiel impetrante Studium Generale
conditum est. Vnde annis transactis multis et ab Archiepiscopo Carrillo
tribus hoc in Studio collocatis cathedris, illa pervenit aurea aetas, qua Cardenalis
Cisnerius ille, apostolica bulla Papali ab Alexandro VI Pontifice Maximo data,
Vniversitatem Complutensem anno 1499 condendam iussit.

Cardinalis enim Cisnerius, qui hoc in


Studio Generali prima suae eruditionis
fundamenta doctrinaeque sibi straverat,
cum ecclesiasticam et monachalem
vitam tunc temporis eo in statu variis de
causis iacere videret quin a multis et
doctrina vera teneretur et disciplina
observaretur fere ulla, mores
monachorum puros quantum potuerit
redintegrare voluit. Quam ad rem
persequendam nullam meliorem
aptiorem rectiorem invenit viam quam
cultui et humanitati fovendis opera
multa si daretur.
Tempora enim erant illa, quibus in Italia
et litterae renasci et artes renovari
credebantur, idque ea ratione, qua
noster imitari et suo more assequi vellet.
Vnde Vniversitas illa instrumentum eius
incepti utilissimum fore videbatur.

Vniversitas Complutensis (1499-1836)

Quo enim incensus consilio, Franciscus Ximenius Cisnerius, venia Papali data, ea
iussit construi prima aedificia, quibus decursu temporis aliis additis totam Vrbs
Divina doctrinis scientisque tam humanis quam divinis excolendis constitui
potuit.
Collegia ergo erant creanda Maiora, ut nuncupabantur, ubi theologia,
philosophia aliaeque altiores edocerentur doctrinae, atque alia multa Minora,
domicilio multorum alumnorum et sedi disciplinarum humanarum destinata, ut

3
puta grammaticae, rhetoricae, linguae Latinae, Graecae et Hebraicae, medicinae,
iuris civilis et canonici, cetera.
At ea ratione aedificia illa in
civitate Complutensi
disponenda et ordinanda
Cisnerius curavit, qua tota
urbis eis collegiis congrueret
forma, unde prima iure et
merito exorta est Civitas
Studiorum Vniversitas,
quarum nostra aetas
numerum frequentiorem
totum per orbem terrarum
novit.
Adde illud quoque, in animo
talis conditoris bibliothecam
quantumvis copiosam
amplissimamque, manuscriptis sive Latinis sive Graecis ornatam multis,
condendam fuisse sat constat, quibus ex libris et antiquorum et recentiorum
hominum doctrina Vniversitatis magistri discipulique quilibet erudiri possint.

Quo autem Civitatis Doctrinarum exemplari specimineque primum post


hominum memoriam instituto, et in Europaeas et in Americanas terras similia
eius rationis mox translata fuerunt et importata incepta.
Cuius enim Vniversitatis, Petro Gumiel illo architecto curante atque Cardinale
Cisnerio auctore, portae anno 1508 pansae sunt.

Vniversitatis Matritum translatio (1836-1977)

Complutensis Vniversitas cum saeculis


XVI et XVII maximopere floruisset,
tempore eo quo quasi seminarium
humanismi seu humanitatis christianae
quocumque spargendae reputabatur,
saeculo XVIII aliquatenus declinare et
periclitari visa est, usque eo ut anno 1836
regina Elisabetha II imperante eius
translatum est domicilium Matritum, ubi
novo nomine Vniversitatis Centralis est
nuncupata. Hic clades multa! Hinc, proh
dolor, ruina magna exorta est…!, quando
antiquum Vniversitatis quod fuerat in
urbe Complutensi patrimonium penes
homines videres privatos, eosque tales,
quibus nulla fuerit eius thesauri cura…
Quam autem calamitatem populares Insigne Consociationis illius "De Condueños"

4
civesque haud pauci Complutenses cum animadvertissent, eo non tolerandam
pacto decreverunt, qui suo ipsorum sumptu eam anno 1851 constituerint
Sodalitatem, Hispanico sermone Sociedad de Condueños, cuius ope reliquiae
asservarentur pristinae illius Vniversitatis. Quae enim Sodalitas nunc etiam viget
atque aedificia nonnulla Hispanicae civitatis moderatoribus vilissimo, statutis
servatis, locat pretio.

Vniversitatis Complutensis Compluti redintegratio

Inde autem anno 1977 antiqua aedificia nonnulla in usum scholasticum Compluti
rursus redintegrata sunt, unde paucis transactis annis, anno scilicet 1981, nova est
recreata Vniversitas Complutensis Compluto in urbe sita, quae ambae, et urbs et
eius Vniversitas, a Societate illa cultum universum humanitatemque fovente
nomine UNESCO die 2 mensis Decembris anno 1998 titulo honoreque Patrimonii
Totius Humanitatis iure totoque merito donatae sunt.

II. De Vniversitatis Complutensis aedificiis

 De Collegio illo Sancti Ildephonsi

Primum huius Vrbis Sapientiae aedificium Collegium fuit Maius illud Sancto
Ildephonso dicatum, nucleus umbilicusque totius Vniversitatis quod fuit,
praecipuum eorum quadraginta usque temporis decursu quae creata sunt
collegia. Latericio opere primum eius aedificii frontispicio facto, anno 1537
Rodericus ille Gil de Hontañón frontem e lapidibus eo pacto renovavit, quo tota
mens scopusque totus Cardinalis Vniversitatem condentis, per ornamenti

5
programa multis figuris signisque fictis et impositis constitutum, prae oculis
spectantium et viatorum perspicuus prostaret.

Si vero eius Collegii frons paucis est describenda, ecce:


Tres in ea distinguuntur transversi gradus, quos singulos quinae secant sursum
deorsum viae percurrentes, quarum in pede sedes granitica quaedam ad calcem
exstat.
Primo in gradu, in pedeplanis
nempe, magna aperitur porta,
cuius in utroque latere binae
sunt fenestrae fastigiis singulis
coronatae, quae effigie quadam
ornatae sunt: effigies vero ad
Patres pertinent Ecclesiae
Occidentalis eos, quales fuerunt
Sanctus Hieronymus, Sanctus
Ambrosius, Sanctus Gregorius
Sanctusque Augustinus.

Secundo autem in gradu magna apparet fenestra lucem multam inducens in


bibliothecam, caput quae fuit et locus totius aedificii eminentissimus. Cuius enim
in fastigio Sancti Ildephonsi illius efficta est effigies, patronus et huius Collegii et
Vniversitatis totius. Utroque autem fenestrae in latere ea sunt fictae signa, quibus
et Atlantes bini columnas singulas magna vi tenentes et milites Hispani
thesaurum bibliothecae custodentes effinguntur, quorum alter figura Historiae
esse videtur, alter vero Famae illius. Adduntur quoque duae aliae fenestrae,
quarum in singulis fastigiis et Sancti Petri et Sancti Pauli monstratur effigies,
claves altera, gladium
sustinentes altera. Facile
enim, his figuris omnibus
consideratis, illud est
mente coniciendum, hunc
scilicet gradum nihil aliud
nisi sapientiae doctrinae
eruditionis momentum
significari velle, quanto
enim apud homines
doctiores melioresque
reddendos scientia
doctrina sapientia valeat
quantumque studio et
alacritate discipuli operam
suam multam disciplinis
callendis dare deberent.
Quae omnia si fecerint, et Hispanum imperium (militibus et Atlantibus fictum)

6
et Catholica fides (Sanctis Ecclessiae multis) bona gaudebunt valetudine et
eisdem discipuli semper gavissuri sunt.

Ad summum autem iam


venimus gradum: quo in
medio insigne effingitur
illud ad regem Carolum I et
ad monarchiam
Germanicam et
Hispanicam attingens.
Videas ergo bicephalam
eam aquilam, videas
Herculeas columnas duas,
sententia illa vulgatissima
PLVS VLTRA amplexas,
videas duas illas
Burgundias cruces, regio
signo coronatas, videas
quoque Ordinis illius Velli Aurei aureum monile, quae omnia quattuor figuris
cinguntur, Minervam scilicet utramque deam sive Pacem sive Bellum
provehentem et fortasse fabulam Persei Andromedaeque illam fingentibus. Qua
autem utraque Minervae figura, altera armis, altera vero penna praedita, sculptor
illam resonari fortassis voluerit notissimam controversiam, quod enim magis
homini studioso prodesset consilium, utrum illud agendi atque multa patrandi
studium fovens, an contra illud litteras et mansuetiores Musas colendas
commendans, illa autem vexata quaestio nunc temporis quae exagitata multum
videtur…

Additae sunt utroque in insignis latere quinae aliae fenestrae, quibus legis
divinae decalogus sive decem praecepta illa significentur. Supra autem quas
omnes figuras, in fastigio summo triangulari prostans, illa apparet Dei Mundi
Procreatoris et Rectoris figura
rotundum –mirum!-
sustinentis globum, quae
sertis quibusdam cingitur
eademque a quattuor tenta
homunculis, quibus tempus
fugiens omniumque rerum
edax effingitur, quasi
discipulos admonens ne in
tanta per scientiam et
virtutem ab imo pulvere ad
sublimiora usque ascensione
agenda tempus terant oleumque irrite perdant. Fastigium autem superius
coronatum est pinnaculis duodecim, insigne fortasse, ut alii contendunt, Spiritus
Sancti virtutis flagrantis aut, iuxta aliorum sententiam, collegii illius duodecim

7
apostolorum. Quibus enim ex omnibus figuris, -adde quoque crucem illam
supremam totum aedificium coronantem necnon illam XPS (Χριστός, Iesus
Christus) litteris compendiariis exaratam inscriptionem- illud facile est
intelligendum, hoc in gradu et humanum imperium potestatemque et divinum,
cui humanum subegi debet, effingi videri.

Alia autem fronti imposita sunt


consideranda signa: utputa
cingulum illud portam praecipuam
necnon aream fere totam frontis
amplectens, quod signum cum
Ordinis sit Franciscani, tribus eius
nudis illud et magistris et discipulis
quibuslibet servandum praecipere
videtur, ut tam in eorum vita
quottidiana quam intra Vniversitatis
muros paupertatis castitatis
oboedientiae Franciscanae virtutes rite observandae sint. De nonnullis aliis quae
hac in facie prostant imaginibus, et ad mythologiam Graecam quod ad homines
pertinet spectare aliae, aliae vero et virtutes et allegorias quasdam sapere
creduntur.

Et iam Collegium Sancti Ildephonsi intrandum est! Qua enim re facta, primum
visitatori illud obvium peristylum fit sive impluvium, cui nomen discipuli
maxime eminentis Thomae a Villanueva, Sanctus qui postea vocatus est, inditur.
Constat vero Vniversitatis conditorem, hominem talem, cui paupertas et
parsimonia semper asservandas perspicuum fuit, magnificentiam illius impluvii
conspicere numquam potuisse, utpote qui mortuus est ante operae
constitutionem.
Anno enim 1650 sub cura Iosephi Sopeña architecti iacta sunt lapidibus granatis
fundamenta, quibus innixae tres structae sunt arcuationes, quarum ima et media,
arcubus plenis et more eo Tuscanico, summa vero pressis arcubus et more
Corinthio factae sunt. Quae
autem omnia ea sunt
instructa architectandi
ratione, quae haud paucum
Herrerianam illam redoleat,
id est, eam quam Ioannes ab
Herrera suis in operibus
fingendis adhibere solitus
erat.

Impluvii enim fastigium non


solum quattuor ornatur
anaglyphis, quorum in
singulis singulae sunt insculptae effigies, praecipua earum ad Sanctum Thomam
a Villanueva attingens, a quo viro impluvium nomen ducit suum, sed etiam

8
duodetriginta exornatur pinnaculis, singula quorum singulas gestant litteras,
quibus omnibus mente collectis, illa dilucide legitur notissima sententia et
vulgatissima: EN LVTEAM OLIM CELEBRA MARMOREAM, quae resonat
responsum quod Cisneros traditur Regi Ferdinando dedisse, occasione ea, qua
Catholicus ille Rex, omnibus tunc temporis Vniversitartis aedificiis perspectis et
lustratis atque de eorum momento Cardinali gratulans laudansque, per iocum
non lutum nec argillam, immo petram talibus aedificiis oportere dixisse fertur:
“nunc lutea quae vides aedificia, Cardinalis respondisse creditur, petrea quando
fient”. Mortuo autem Cisnerio homines posteri tam bene hanc rem memoria
tenebant, qui citatam hoc in peristylo insculpserint sententiam.
At, videas bene, alteram vero Latinam sententiam totam illius impluvii porticum
summam circumdare perspicuum est: quae his legitur verbis…(adhuc desiderantur…)

Notandum denique illud est, hoc enim in peristylo, cuius in umbiculo puteus ille
exstat rotundus isque variis ornatus cycnis, quibus Cardinalis nomen nostri
significatur, auditoria scholastica initio locata esse discipulisque eo pacto
intranda, ut non solum eis nomen qui praelectionibus exaudiendis dederint,
immo viatori cuilibet aut vicino urbis studio quodam audiendi incitato intrare
liceret hac una conditione observata, ut silentium asservaretur toto in oecu
maximum!

 De Collegii Sancti Ildephonsi peristylo altero, cognomine


Philosophorum.

Et iam, viatores visitatoresque dulcissimi, iter est pergendum nostrum! Egredienti


ergo e Sancti Thomae a Villanueva impluvio atque per angiportum quendam

9
procedenti, illud novum aperitur peristylum, traditis cognominibus duobus,
altero Continuorum, id est, Servorum, altero vero Philosophorum nuncupatum.
Quod opus ab architecto illo Ioanne a Riba inde ab anno 1530 ad 1535 usque fuisse
susceptum constat.
Continos sive continuos sermone Hispanico discipuli fuerunt illi, quibus aliis
fortunatioribus discipulis ad vitam tolerandam miseram servire opus erat, qui
enim, cum in eius impluvii cubiculis stiparentur et densarentur, et camaristas
ipsi nuncupati sunt et cognomen speciosum ei loco dederunt. Quod ad alterum
attinet cognonem, decursu temporis hoc in peristylo illa sunt locata auditoria
scholastica duo, quibus philosophia et naturalis et moralis tradebantur, unde
cognomen illud exortum est.

Quae autem hodie


oculis tuis, visitator,
eius loci cernis nihil
aliud –proh dolor! nisi
operis primigenii
vestigia reliquiaeque
sunt! Infeliciter enim
accidit ut saeculo XVII
vigente idque variis de
causis in ruinam hoc
opus perveniret
maximam. Quod
autem aedificium
initio duos habuisse
gradus singulos quorum sedecim exornatos fuisse marmoreis columnis tradunt.
Hoc loco oeci fuerunt varii ubi munere suo moderatores Vniversitatis totius rei
gubernandae functi sunt: utputa oecus sive aula Rectoris, Notarii, Scribani sive
ministri ad secreta, Vniversitatis etiam Procuratorum... Adde quoque aulas alias
minores, armamentarium quoddam, horreum
frumenti vel granarium, repositoria nonnulla,
carbonaria scilicet, lignaria, frumentaria… cetera.
Ac illud mirum addendum, carcer quoque hoc
loco is inerat, cui brevissimus erat per arcum
plenum aditus, quem discipuli facinora quaedam
qui patraverant iure peculiari proprioque
Vniversitario obtrudendi erant…!

A laeva autem eius loci parte illa aperiebatur porta


cognomine Asinaria, qua, ut narrant, a malignis
sodalibus educebantur discipuli ei, quibus, res
academicae parum faustae prosperaeque cum
evenerint, poena stragulorum ictibus sursum
deorsum ipsos propellendi damnati essent. Quo
enim de scholastico ioco aliisque de nugis Porta Gloriae sive Mercatorum
similibus apud discipulos tunc temporis suetis suo

10
tempore locoque haud pauca narraturi sumus.
Mediocre autem saeculo XIX eorum locorum domini damno alio damnis
addiderunt praeteritis: fere omnes eversi sunt et diruti muri ceteraque instructa,
adeo ut paucissima eorum ad nos vestigia pervenerint, unde forma eius loci
hodierna tantum ficta esse videtur, quae e pulcherrimo constat horto, cuius in
media parte Institutionis moderatores imaginem eam petream Cardinalem
Cisnerium fingentem nuperrime collocandam voluerunt, ab sculptore Iosepho
Vilches effictam ex marmore Romae anno 1864.

De urbis Complutensis historia

Cum huc nostrae pervenerimus


relationis, oportet fortasse ut de
urbe Complutensi deque eius
historia pauca dicamus.

Vrbem radices suas ante


Romanos rerum Hispanarum
potitos duxisse quidam sunt
archaelogi nunc temporis qui
contendant, nummo eo teste his
locis proximis nuperrime reperto
inscriptioneque ornato
Ikesancom Kombouto, imagine
fortasse vocis eius cognominis
Romani posterioris Compluti. At
iam tota Hispania imperio
Romanorum subiecta, oppidum
hic fuisse sat constat Romanum
nomine, ut praedixeram,
Complutum. Cuius enim oppidi
nonnulla restant vestigia
visitatoribus perspicua, ad villam autem Romanam quandam eamdemque
operibus musivis splendidam nomine Hyppoliti pertinentia speciatim quae
significentur.

Mulismis autem saeculo VII Hispaniam irruentibus invadentibusque Romanam


illam Mulismam novam reddiderunt urbem, nomine Arabico al-qal'a Nahar, id
est, castrum sive castellum, unde sensim nomen Hispanicum Alcalá esse
derivatum videtur.

At iam ad tempora veniamus recentiora, quibus Cardinalis noster Cisnerius, in


animo habens speciosum agendum inceptum, non solum Vniversitatem novam
instituendam, quin etiam totam Vrbem Complutensem eo modo disponendam
curavit, cuius aedificiorum forma certissimam ordinatissimamque observaret
rationem totiusque cum Vniversitatis spatiis congruentem. Quam ad rem

11
adispiscendam, Petrus ille Gumiel, operis architectus, rectissimas eas iussus est
ducere lineas viasque, quibus forma orthographica et aedificia scholastica et
cetera ea urbana consona esse viderentur. Locus autem primus unde totum
viarum rete describeretur ille fuit ad orientis solis urbis Compluti partem
vergentem delectus, cuius nucleum Collegium Sancti Ildephonsi occuparet atque
duabus viis praecipuis, ut umbilicus, et pari tractu discurrentibus, via scilicet
Librairorum altera nuncupata necnon Romana altera, cinctus esset.
Ea ergo ratione architectandi asservata,
instructa sunt paulatim collegia illa,
qualia fuerunt: Collegium Minus Sancti
Hieronymi, Auditorium sive Aulam
Magnam (Paranymphum, nomine
proprio), ceteraque alia Collegia Minora
sex (e duodeviginti illa frustra
construenda, quorum duodecim in
honorem duodecim Apostolorum, sex
autem alia ad pauperiores discipulos
excipiendos erant destinata) quibusque
nomina ecce:

 Collegium Minus Matris Dei sive


Theologorum, ubi praelectiones
medicinae audiebantur, maxime
honorabile quod inter collegia
cetera evasisse creditur.

 Collegium Minus Sancti Petri et


Sancti Pauli, ad studia
Theologiae et Artium.

 Collegium Minus Sanctae Balbinae, seu Logicorum, ad studia Logicae et


Súmulas (Hispanico nomine), quae disciplinae ad primum et secundum
gradus pertinebant Artium studiorum.

 Collegium Minus Sanctae Catharinae, sive Physicorum, ad studia Physicae


et Metaphysicae, quae disciplinae tertium et quartum attingebant Artium
studiorum gradus.

 Collegium Minus Sancti Eugenii, sive Grammaticorum, ad Latinae


grammaticae et Graecae studia.

 Collegium Minus Sancti Isidori, ad studia linguae Latinae et Graecae.

 Collegium Valetudinarium Sancti Lucae et Sancti Nicolai, ad discipulos


pauperiores miserosque curandos et provehendos

 Collegium Minus Sancti Leandri, ad studia Hispanicae grammaticae.

12
Quibus omnibus in collegiis unam solamque linguam Latinam in praelectionibus
recitandis et in magistrorum discipulorumque usum scholasticum esse
adhibendam religiosissime et accuratissime a moderatoribus usque adeo
decretum fuisse constat, ut poena quaedam eis ad sermonem patrium qui quando
descendissent danda esset.

13
De typographica Complutensi officina

Rara sine libris videtur scientia: Complutensis ergo Vrbs scholastica ubi primum
apud Hispanos eminuit habuitque notam praeclaram nomenque, eas debuit
adhibere officinas typographicas, quarum e prelis ei exirent libri typis excusi,
quibus et magistrorum et eorum discipulorum mentes animique satis pasci
valerent et delectari.
At iam inde ab anno 1510 nonnulla exstant testimonia, quibus si credendum est
scriptorium quoddam adhuc fuisse dispositum, quo documenta Vniversitatis
peculiaria speciosissimaque ratione manuscripta
edebantur, idque non ad novam artem libros
excutiendi oppugnandam, quin etiam, ad
optimam calligraphiam et doctorum et
discipulorum quorundam ad multorum usum
proficiendam. Cuius enim rei unum afferamus
exemplum1: anno enim 1517 magister ille Paulus
Bibliam iussit quandam manu scribendam
undequinquaginta e codicibus quae constare
videbatur.

Libros autem nova ratio excutiendi, prelo scilicet


adhibito, recentissima cum ea fuerit inventa
magnoque cum esset tunc temporis pretio et
sumptu haudque parva difficultate, nihilo tamen
minus apud Vniversitatem Complutensem factum
est, ut tale utilissimum magistri mox
adispicerentur instrumentum, Cardenali illo Cisnerio auctore et provehente,
cuius enim patronatus semper fuit validissimus, cuiusque ope et sufragiis
impendiisque facilius tale evasit inceptum.

Constat hac in Vniversitate et magistros suos


ipsorum edere libros, et discipulos eos
necessarios disciplinis libros mutuari minimo
pretio, quin pignore viliore posito, saepissime
solitos esse. Adde quod fama eius domicilii
sapientiae promoti, multi Complutum
advenerunt librarii et typographi suas domos et
tabernas hac in urbe collocaturi, unde et
academicae opiniones et theoriae scientificae
plurimae multisque ex Hispaniae et Europae
regionibus provenientes, in ore erant
studiosorum. Inter officinas eas praecipuas, ecce
earum dominorum nomina quaedam: Andreas
Angulo, Sebastianus Martínez, Ioannes Gracián,

1 RAMÓN GONZÁLEZ NAVARRO Felipe II y la imprenta en la Universidad de Alcalá. En Europa y la monarquía


católica: Congreso Internacional "Felipe II (1598-1998), Europa dividida, la monarquía católica de Felipe II
(Universidad Autónoma de Madrid, 20-23 abril 1998) Vol. 4, 1998, ISBN84-8230-025-3, págs. 235-262.

14
Christophorus Maldonado, Bartolomaeus Robles, Ioannes a Villarreal… Quae ita
fuerunt frequentes tabernae librariae, ut urbis via quaedam earum referta sit tota,
quae nunc temporis etiam Libreros Hispanico nuncupetur nomine…!
Quod autem ad Vniversitatis attinet prelum, primus eius gubernator Arnaus ille
Guillén Brocar fuisse videtur, is qui in opere eminentissimo illo edendo, de quo
postea multa sunt dicenda, Biblia scilicet illa Poliglota, plurimum collocavit
studium.

 De Collegio illo Sancti Hieronymi, cognomine Trium Linguarum.

Vniversitas Complutensis sapientiae domicilium atque humanitatis classicae


sedes cum fuisset, quin linguae et Latina et Graeca ibi colerentur et foverentur
fieri non potuit. Nihil enim mirum si Collegium eius illud, ubi excolebatur
utraque lingua, Eusebio illo Sophronio Hieronymo, humanissimus qui fuit
Ecclesiae pater atque peritissimus -nedum Ciceronianus- excultor sive Graecae,
sive Latinae sive Hebraicae linguarum, iure et merito moderatores dicatum esse
voluerint. Constat enim Cardenalem Cisnerium studia biblica humanitatis cum
studiis coniungenda volentem, non modo linguas classicas, quas nominant,
Latinam scilicet Graecamque, quin etiam Hebraicam, Aramaeam, Arabicam hoc
loco et magistris et discipulis colendas callendasque decrevisse. Ad quam finem
illud conditum est Collegium, cuius aedificium anno 1528 a Petro architecto a
Cotera instructum est.

Claustro id constabat
pulcherrimo duobus
gradibus praedito, quorum in
secundo summo clathrorum
erat series, quae hodie
perdita desideratur. Mediana
eius claustri in parte puteus
est quadratus conchis
quibusdam insculptis
exornatus. Primo in eorum
gradu arcuatio apparet
arcubus aliquatenus pressis
ficta, calcaria petra facta, columnis vero more Ionico delineatis. Secundo autem
in gradu parastades variae effictae sunt, quarum alterae more Ionico formatae,
alterae vero Corinthio. Illud certi dicendum est, hoc loco cubicula ea disposita
fuisse nonnulla, quibus discipuli cumulabantur et stipabantur dormituri; et illud
aliud maximi momenti, hic quoque tradunt fuisse locum, ubi opus
principalissimum illud et excogitatum et confectum est, Bibliam enim illam
Poliglotam, de qua infra multa nobis sunt dicenda.

Inde autem ab hoc claustro, porta arcuata incedenti visitatori pansa eisque
frondium figuris exornata, quae grutescos Hispanico nuncupamus nomine, aditus

15
est in aedificii Vniversitatis partem antiquiorem maximoque honore gratiaque
praeditam, Templum scilicet Vniversitarium illud, quod suo peculiari propioque
apud alumnos Complutenses nomine Paranymphum dicendum fuit. Petro
Gumiel enim architecto duce variisque aliis eius vicariis subsidium afferentibus,
Gutierrez a Cárcenas puta et Petrum a Villarroel, intra annos 1516 et 1520 hoc
instructum fuisse constat oecum magnificum, more rationeque illa architectandi
ornandique usa Cisneriana, ut aiunt, cognomine, elementa enim e renascentium
artium deprompta figuris maurorum elementis aliis inmixtis, ubi videntur,
lateribus, gypso, ligno totum per opus adhibitis.

Laquearium enim
splendidum, lignea e
substantia perpolita
compositum aureisque
coloribus et rubris et
caelureis depictum, in
tecto praebetur eo
pacto, quo lineae sive
tigna, laqueis involutis
multis compositis,
stellarum formas
convenientes delineare
videntur. Quadriis
autem sic conformatis
singulis, angellorum,
delphinorum chimaerarum parvae insunt ornatui figurae. Muri autem huius
oecus variis sunt aperti maenianiis, arcubus pressis praeditis et parastadibus
Corinthiis separatis, quorum murorum facies tota est adlinita gypso manuque
minimis effictis figuris, coloratae quae olim rubro caelureoque fuerunt coloribus,
albae hodie totae quae praebentur.

Eminentissimo autem
huius oeci in loco illud
prostat tribunal, arcus
triumphalis ratione
dispositum, ubi et
thesium defensiones a
discipulis olim
habebantur et
magistrorum orationes,
qua de re infra fusius
est tractandum. Sufficit
in praesentia ut
dicamus nobilissimo
hodie in oeco illa tribui
quottanis praemia litterarum Hispanarum maxima, cognomine Michaelis a
Cervantes, scriptoribus eis, quorum opera ita sit de honore tali benemerita, qua

16
auctores iure et merito hoc praemio donandi sint. Quorum enim auctorum
nomina haud pauca muro oeci iam inscripta sunt, ubi olim et magistrorum et
Vniversitatis discipulorum maioris notae famaeque monstrabantur nomina,
nonnulla quorum adhuc nobis remanentia.

De Biblia illa variis linguis sive Polyglota Complutensi

Et nunc iam est veniendum ad Bibliam


illam! Cardenalem enim Cisnerium ceteris
omnibus, quae plurima optimaque fecit
composuitque, omissis oblitis perditis
deletis operibus eius, solo autem eo
incepto Bibliae illius componendae
considerato, inter excellentiores omnium
temporum homines esse reputandum
nemo est qui neget. Primam enim
omnium Bibliae totius editionem inivit in
lucem dandam curavitque, idque ea
ratione, qua primigeniis eis linguis tribus,
Hebraica scilicet, Graeca Latinaque
(paucis in locis Aramaea), singulis in eius
paginis libri compositores usi sint, quod
nunquam antea usquam factum erat.

Quod autem inceptum, anno 1502 initum


et ad studia Biblica reficienda et
resuscitanda destinatum, Cisnerius ille
cum rite et adamussim fieri voluisset,
pecuniam suffragantem suis ipsius
sumptibus sat largitus, eos ad opus convocavit homines undecumque
excultissimos eruditissimosque tam domesticos quam peregrinos, quales e.g.
fuerunt Antonius ille Nebrissensis (ad linguam Latinam), Demetrius Ducas et
Hernandus Nuñez de Toledo, Pintiani cognomine (ad linguam Graecam),
Alonsus ab Alcalá, Paulus Coronel et Alfonsus a Zamora, conversi qui fuerant ex
Hebriaca ad Christianam fidem et persuassionem (ad linguam Hebraicam et
Aramaeam), alii multi. Quibus ex peregrinis eruditis cum Erasmus ille
Roterodamus convocatus et invitatus quoque fuisset, epistula quaedam ad
Thomam Morum missa nobis testimonio est Erasmum Hispaniam petere
recusasse, cuius rei infra nonnulla amplius sunt dicenda.

17
Novum Testamentum anno
1514 cum iam confectum et
typis excusum esset, anno
autem 1517 lucem vidit
Antiquum Testamentum,
sed totum opus non ante
annum 1520 compositoribus
evulgari licuit ea sola causa,
quod necesse eis fuit ut Leo
X Pontifex Maximus veniam
sanctionemque opus edendi
libenter daret.

Roganti autem cuidam quid


maioris notae sive speciosi
momenti tantum susceperit
consilium, illud non solum
est respondendum, primum
scilicet fuisse opus quo
tribus suis linguis Biblia
tota edita sit, quin etiam
rationem accuratissimam
difficilioremque in textu
componendo et typis
mandando tunc temporis
ab opificibus eam esse propositam -prelo typographico nuperrime adhuc a
Iohanne Gutembergio illo invento, ut fama, et excogitato- ad quam adhibendam
typi illi Graeci pretiosissimi ab Arnaldo Guillén de Brocar, magistro typographico,
delineati et compositi sint, qui in maximo apud eius rei doctos homines honore
et pretio etiam nunc aestimentur. Nec solum ob typos, illam autem ob rationem
folia singula componendi Arnaldus a Brocar laudibus multis sustulendus est:
miranda eius fuit ars, qua singulis in foliis idem spatium singulis concesserit
quattuor linguis, adeo ut vocabulorum sensum uno oculorum ictu unaquaque in
lingua expressum facile et conferas et compares, propositum id, quod in animo
Cardinalis Cisnerii quasi principale hoc in opere conficiendo fuisse videbatur.
Biblia enim Complutensis sex in libros divisa tandem aliquando edita est.
Quorum autem primis quattuor Antiquum Testamentum continetur, cuius textus
tres in columnas hac ratione est distributus: externa enim in columna sive
paginae dextra textus legitur Hebraicus, in media Latinus, secundum editionem
illam Sancti Hieronymi Vulgatam, in laeva vero sive interna columna Graecus ille
inest textus a Septuaginta, quam dicunt, depromptus versione. In operis enim
prooemio Cisnerius ipse quamobrem hanc decreverit curandam textus
dispositionem explicat, ipsam enim qua Iesus Christus in cruce duobus illis
latronibus circumdatus erat moriturus: Romana ergo Ecclesia in media pagina
sita a dextera parte a Synagoga, a laeva vero ab Orientali Ecclesia comitata esse
circumitaque fingitur.

18
Novum autem Testamentum quinto continetur libro, idque utraque inductum
lingua, Graeca scilicet et Latina, quas ad singulas singulae respondent columnae.
Mirificum hoc opus sexto clauditur libro, quod lexicon Hebraicum et Aramaeum,
et Hebraicorum nominum, Aramaerorum Graecorumque relationem
interpretationemque et Latinum verborum indicem complectatur.
Eorum autem sescentiorum exemplarum Bibliae Complutensis, quae impressa et
confecta certo computo fuerunt, maximae parti Romam nave quadam vectae eam
fuisse haud prosperam fortunam narrant, quam, procella saeviente et naufragio
facto magno, submersam –proh dolor!- et omnino fuisse perditam accepimus.
Nec omnia tamen desiderantur: exemplaria enim eius operis centum adhuc
numerantur, duo enim in Vniversitate Complutensi sedulo asservata.

At diximus supra Erasmum illum Roterodamum, princeps litterarum Latinarum


fautorque maximus tunc temporis novarum ad humanitatem viarum quamtumvis
qui reputabatur, invitatum a Cardinale Cisnerio ad tale aggrediendum opus ad
multamque ei operam
dandam, Hispaniam se
petiturum negavisse.
Mirum! At antea quam
sententiam eius rei ullam
mente finxerimus nostra,
oportebit fortasse nobis
considerantibus et
perscrutari et rimari
Erasmi verba ipsissima, ex
epistula quadam desumpta
eademque ad amicum
Thomam Morum circa
diem 10 mensis Iulii a. D.
1517 Lovanio missa:

ERASMVS MORO SVO S. D

(…) Nondum statui quam sedem mihi deligam. Non placet Hispania; nam huc
rursus vocat Cardinalis Toletanus. Alemanica hypocausta et vie latrociniis obnoxie
non placent. Hic multum est oblatrationis, praemii nihil; et, si maxime cupiam, ne
possim quidem hic durare diu. Et Anglie motus timeo et seruitutem horreo. Tu si
quod habes praesens consilium, imperti…2

Quanam de causa Hispania Erasmo non placeret? Multi cum iam conati sint
eruditi hanc respondere quaestionem, ea autem iam opinio fere communis et
evulgata maxime esse videtur, Erasmum nempe, de gente illa Iudaeorum deque
eius cultu pessimam cum concepisset sententiam –cui malo non solum Erasmus,
perplurimi vero tunc temporis in Europaeis terris degentes, nedum omnes dicam,
homines eruditi obnoxii fuisse creduntur- cumque apud Hispanos multos tales

2 D. ERASMVS Opus Epistolarum P.S. Allen-H.M. Allen III Epist. 597. Oxonii 1913

19
versari homines cognovisset, quin Hispanos turpes dimidiatos inquinatos haud
veros Christianos fieri adeo dubitandum non putavisse, ut eos convenire noluerit.
Falsissima autem hac de eadem re iamdiu recusata est opinio ista, quam
secundum asperitas Hispana et ruditas et barbaries in causa fuerunt cur Erasmus
invitationem non accepisset veniendi. Constat enim Erasmum variis ex eius
operibus et epistulis non solum homines doctissimos exstare apud Hispanos
plane novisse (quibuscum usum multum et consuetudinem habuit e longinquo),
immo vero, noster ipsum Cardinalem laudat Cisnerium et eius speciatim
Vniversitatem Complutensem, ut haec testatur epistula ad Ioannem illum
Ludovicum Vives amicum Lovaino anno 1521 missa:

(…) Academia Complutensis non aliunde celebritatis nomine auspicata est quam a
complectendo linguas ac bonas litteras. Cuius praecipuum ornamentum est
egregius ille senex planeque dignus qui multos vincat Nestoras, Antonius
Nebrissensis3.

Et alia in epistula de Cardenale loquens Cisnerio:

Utinam nostra Germania multos tales haberet Episcopos! (…) Quoties gratulatus
sum vestrae regioni talis religionis Antistites, talem studiorum successum, tam
felicem eruditorum proventum!4

Nova adhuc in Erasmiana epistula, Ioanni a Vergara, minister a secretis


Cardinalis Cisnerii qui fuit, missa:

Gratulor tibi, ornatissime adolescens, gratulor vestrae Hispaniae ad pristinam


eruditionis laudem, veluti postliminio reflorescenti. Gratulor Compluto, quod
duorum praesulum, Francisci et Alfonsi, felicibus auspiciis sic efflorescit omni
genere studiorum et iure optimo πάμπλουτον appellare possimus5.

Quibus enim attente consideratis rebus, sat mirum illud non esse videtur, ut
Erasmus paucis transactis annis opinionem eam pristinam mutaverit atque se
eius primi consilli paenituerit… Cui rei haec testimonio est alia epistula Guidoni
Morillono, Caesareae Maiestatis Secretario, die 25 mensis Maii a. D. 1524 missa:

(…) Salutabis mihi amicos Hispanienses, R. D. Archiepiscopum Compostellanum,


Doctorem Coronell, D. Guilhelmo le Moyne. Miror te non meminisse Guilhelmi
Vergaire. Gaudeo istam nationem mihi favere. Ad quam utinam me contulissem,
quum me conferrem in Germaniam! In qua tales repperi pestes ut, si praescissem,
citius abiturus fuerim ad Turcas quam huc. Sed hec fatis imputanda6.

3 DES. ERASMI Opera omnia New York Pub. Libr. 637. Epistula 611.
4 Op. cit. Epistula 1572
5 Op. cit. Epistula 893
6 Op. cit. Epistula 1431

20
De cottidiana vita apud Vniversitatem Complutensem

Cum de Vniversitatis Complutensis et historia et eius aedificiis variis haud multa


iam dixerimus, oportet fortasse, ad notitiam communis hoc loco vitae degendae
quod certe haud plenam, verissimilem saltem fingendam, ut pauca de genere
huius Vniversitatis discipulorum farinaeque deque eorum vitae tenore et ratione
eius tolerandae, quae multos per annos acta est, narremus.

- De Vniversitatis discipulis egregiis nonnullis

Plurimos fuisse sat constat et discipulos et magistros maioris notae vulgataeque


famae qui ex illius Vniversitatis auditoriis scholasticis evasi sint clarissimi
homines. Quibus si quis egregios notabilissimosque ullos temporis decursu
cognoscere vellet, ecce nonnulli:

Antonius Nebrissensis, Sanctus Thomas a Villanueva, Ioannes Ginesius


Sepulvedanus, Ignatius a Loyola, Dominicus a Soto, Ambrosius a Morales,
Benedictus Arias Montano, Franciscus Suárez, Ioannes a Mariana, Franciscus
Vallés a Covarrubias, Antonius Pérez, Sanctus Ioannes a Cruce, Mathaeus
Alemán, Lupus a Vega, Franciscus a Quevedo y Villegas, Petrus Calderón de la
Barca, Melchior Gaspar a Jovellanos, Andreas Emmanuel a Río, Frater Iacobus
Morcillo, Blasius Ortiz, alii multi.
Quorum enim haud paucos de vita sua Complutensi in Civitate Divina acta
testimonia multa memoriasque sapidissimas litteris suis mandavisse perspicuum
est.

- De alumnorum generibus

Cardinali enim Cisnerio sedem illam sapientiae eamque sub figura Civitatis
Divinae constituendam volenti, rebus autem Hispanis tunc temporis bene
perspectis observatisque, illud luce clarius statim in mentem venisse patet,
multos enim exstare homines qui inopia pecuniae impediebantur quominus

21
scholastica Vniversitatis auditoria ingredi possent. Quod animo Cardinalis
mentique omnino adversari videbatur.

Vnde ergo genera alumnorum huius Vniversitatis varia conformata sunt, ei


scilicet discipuli qui nobili loco nati suis copiis vitam pulchre suppeditabant, ei
alii autem quibus subsidium necessarium erat ad vitam tolerandam -insigne
eorum fuit fascia illa humeris
implicata, quam beca hodierno
nuncupamus nomine- alii
denique fuerunt alumni
quibus tanta fuit rerum
penuria, ut servitium in alios
ditiores discipulos dare
cogerentur. Qui ob tunicam in
corpore et petasum in capite
saepe gestum capigorrones
sive gorrones nuncupari
solebant. Oportet nunc
dicamus singula discipulorum
genera singulis significari
solere vestibus, singulis
nuncupari cognominibus,
eisque vestes redolentibus et
sermone aliquatenus
condiscipulorum Schola Theologiae apud Vniversitatem Studiorum Salmanticensem

contumelioso adhibito: unde


capigorrones, ut dixeram, qui tunicam et petasum magnis alis gestabant,
cubicularii ei qui in parvis cumulabantur pernoctaturi cubiculis (camaristas,
Hispano sermone), exempli gratia. Multi pauperiores discipuli, cum aliis
fortunatioribus inservire deberent, eis affixi sive continuati (continos, id est,
continuos, Hispanice) nominabantur, quibus mos fuit petasum alatum, nec
pileolum, gestandi, gorra nomine Hispanico. Quibus cum eorum dominis non
solum servire, multa quoque exorare et impetrare identidem necesse esset, vitam
fere gratuito sustinere videbantur, unde Hispanici hodierni vocabuli derivatur
sensus.
At infortunatis valde illis discipulis illud quoque molestum saepe contigisse
tradunt, frigus enim plurimum cum his in terris maxima anni parte vigeret, prima
luce, diluculo dixerim, fere gallicinio eo, ut e lecto surgere deberent et pedes ad
auditoria regere suos atque locis eis scholastici auditorii domino unoquoque
postea occupandis sedentes et incubantes suo corpore adeo eos calefacere, unde
cognomine Hispanico empollones tradita nominati sint ratione.

Quos eosdem narrant fuisse -miseros!- qui crudelissima fame compulsi –pessima
quae reputatur consiliatrix- nihil dubitarent quominus aut libros scholasticos –si
forte habuerint- pro nummos nonnullos oppignerarent, aut ius squalidum istud
sorbillumque pauperum apud coenobia gratuito exciperent, aut crustula
quaedam gallinasve quasdam e mensis macelli fraudulenter nonnumquam

22
raperent citatissimo cursu involantes
mercatoresque subito decipientes!
Vnde cognomen eis inditum est
sorbillo victitantium (sopistas
Hispanico more) exortaque est
loquella ea verus sive crustularios
percurrendi (correr asados y
pasteleros). Atqui alia plurima, vae
miseris! his de infaustis nec meliora
enarrari possent… Quorum plura si
quis fusius cognoscere vellet, librum
quendam commendo aggrediendum7,
qui de alumnis licet Salmanticensibus
narretur, nihilo setius quam de
Complutensibus dixisse videtur. Miseri alumni sorbillum victitantium quaerentes

- De discipulorum moribus quibusdam deque rebus traditis apud


Vniversitatem Complutensem continenter asservatis.

Festivum semper ingeniosumque nimis discipulorum animum ad iocos


facetiasque multas pronum ubique terrarum et fuisse et esse patet. Nec apud
Complutenses aliter factum esse ex eo conici potest, quod varias accepimus ab
alumnis observari res traditas moresque inveteratos, qui sapidi multum et iocosi
cum videantur, quin litterae clarissimae clarissimorum scriptorum eos testentur
fieri non potuit.

Quos inter mores, quin de ratione ea alumnos probandi aliquid dicamus? Alumni
enim cum in eo erant ut gradum impetrarent doctoralem, maximum quo
donandi erant praemium, probationem maiorem subire debebant eamque varios
per dies producendam. Primo enim die pompa illa academica fiebat vias
praecipuas urbis lustratura, quae Hispanico nomine El Paseo nuncupabatur.
Postero autem die Vesperae (Visperas) eae celebrabantur, quibus in Vniversitatis
Paranympho doctorandus thesim quandam eo pacto defendere cogebatur, ut ab
advocato fovente (gallinae qui agebat partes) necnon ab accusatore interpellante
(galli partes agente) circumdatus verbis suis, Latinis nempe, orationem pro virili
haberet Latinissimam. Adde quod in sedibus Paranymphi condiscipuli multi,
doctorando disserente, vexationem illam patrantes (Vejamen), clamabant,
strepabant, rixabant, contumeliis plurimis condiscipulum cumulabant usque eo
quo, Fortuna si prospera alumno probando fuerit, praemio academico cum iam
fuerit donatus, per portam Gloriae sive Mercatorum nuncupatam ex oeco exiret,
unde victor totum urbis populum ad publicum gratuitumque invitaret triduum
convivium; infausta contra adversanteque Fortuna usus, miser discipulus plenus
contumeliis conviciisque plurimis egrederetur porta ea Asinaria, quam vocabant,

7LUIS CORTÉS VÁZQUEZ La vida estudiantil en la Salamanca clásica. Ediciones Universidad de


Salamanca.1989

23
unde asinariis in capite auribus ornatus tractusque a turba multa, -miselle!-
stragulisque variis sursum deorsum exagitatus et impulsus (unde opprobiosum

De Complutensi ningore illo

nomen manta apud Hispanos exortum est) ad puteum dein ducebatur medio in
peristylo Sancti Villanueva situm false praecipitandus.

Si autem plura de academica vita sunt dicenda, dies ergo declarandus est, quo
initium habebant traditum apud Hispanas Vniversitates praelectiones et scholae.
Qua die Sanctus Lucas celebrabatur apostolus, die nempe 18 mensis Octobris.
Tironibus ei, qui primum eo die Complutensem urbem advenerant discipuli nec
umquam antea auditoria scholastica frequentaverant, id maleficii facinorisve a
condiscipulis provectioribus destinatum erat, ut ad puteum adductione iam dicta
sive raptatione damnandi essent aut, quod peius, ridiculo eo ningore essent
subiciendi, quo misellus tiro multis a nebulonibus istis circumitus toto corpore
ictibus salivariis sputamentisque sordidis operiendus esset. Quod obscenum
flagitium nevada alcalaína Hispanis nuncupabatur verbis, ea quam Franciscus ille
a Quevedo, insignis Hispanus scriptor satyricus idemque clarissimus
Complutensis qui fuit alumnus, suo in opere El Buscón inscripto praeclara
describit ratione.8 Eo -di boni!- alumnorum licentiae quasi Fescenninae iocos
nugasque tales pervenisse narrant…!

8 FRANCISCUS A QUEVEDO Historia de la vida del Buscón, llamado don Pablos; ejemplo de
vagamundos y espejo de tacaños. Liber I Capt. V.

24
Et iam fere cum ad finem perventum sit dicendi, ecce illud ultimum notandum
de singulorum Collegiorum rectore Vniversitatis seligendo proferemus: mirum in
modum alumni ei, quibus et honoris et pecuniae minor erat nota momentumque
in gremio Collegiorum, id est, pauperioribus illis, quibus aliis inservire erat
necesse condiscipulis, ad novum Collegii cuiusdam rectorem et praesidem
creandum soli convocandi erant. Quos autem discipulos, egenos multis rebus et
miseros quantum vis, candidati illi Collegio regendo eo pacto dulcissimis ambire
solebant verbis illecrebisque plurimis, eisque rerum sponsibus quibusdam, ut res
hodiernas nec antiquas prae oculis tuis, lector suavissime, exagitari crederes… O
tempora! O mores! Videas ergo hominem semper similem sui omnes aetates
degentem saeculaque omnia eisdem pedibus percurrentem…

Scribebam Legione, mense Iulio a. D. MMXVIII

Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos)

25

You might also like