You are on page 1of 5

IV

Imitatio Christi per tres similitudines


“Induimini Dominum Iesum Christum” (2)

I. Filiatio Baptismalis 2
§ An Christianus possit habitare cum uxore sua Iudæa? . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 2

II. Conversatio spiritualis 3


§1 An vovens castitatem et contraxit Matrimonium valeat Matrimonium? . . . . . . . . . . 4
§2 An Clericus concubinarius publicus possit dare Sacramenta? . . . . . . . . . . . . . . . 4

III. Afflictio pœnitentialis 4


§1 Quid significat tanta pœnitentia se flagellantium de nocte? . . . . . . . . . . . . . . . . 4
§2 An Clericus possit se verberare et extraere sanguinem? . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4
IV. Induimini Dominum Iesum Christum (2) (Ad Rom. 13)

H
ABETUR verbum istud originaliter Ad Romanos 13. Et est recitatum in Epistola cur-
rentis Dominicæ. Modo in ista prædicatione ego declarabo istud Verbum propositum.
Et intendo respondere aliquibus dubitationibus mihi missis et tamen non omnibus,
quia aliquæ sunt fatuæ. Et ideo sit talibus pro responsione taciturnitas. Aliquæ sunt
quæ tangunt particulariter aliquos et ideo pro responsione istarum veniat ad meos so-
cios, quia non respondebo eis in privato quia non est necessarium. Aliæ sunt quæ tangunt communiter
omnes, utputa de articulos fidei et alijs et de his placet amore Dei respondere, sed non possum hodie re-
spondere omnibus. Sed respondebo hodie quinque quæstionibus et cæteris alijs diebus. Sed ante omnia
recurramus ad Virginem Mariam, dicentes AVE MARIA.
Istud Verbum propositum, vult dicere quod induatis vos Dominum Nostrum Iesum Christum.
Et bona gens, istud verbum habet in theologia difficultatem. Quia potest quærere aliquis : An Chris-
tum induere debeamus tamquam vestem vel tamquam baltheum quod habeat Christus indui ? Et ideo
istud intelligitur propter similitudinem quam dat vestis. Nam si aliquis induitur veste aliqua, prima
facie similabitur domino vestis, licet non sit, et propter hanc similitudinem, quam induit vestis quæ in-
duitur, dicit Apostolus in themate : Induimini Dominum Iesum Christum. Et singulariter invenio ego
quod nos debemus induere Cristum per tres similitudines, recipiendo similitudinem suæ conditionis
personalis, suæ conditionis spiritualis, suæ afflictionis pœnitentialis. Et propter istas tres similitudines
quas debemus recipere dicit Thema : Induimini Dominum Iesum Christum.
[I] Ad primum, quod debemus nos induere Christum recipiendo similitudinem suæ conditionis per-
sonalis. Et conditio sua personalis est quod est filius Dei, genitus æternaliter a Deo Patre et est unus
Deus cum Patre et Spiritu Sancto. Nam antequam reciperet carnem humanam, æternaliter erat Deus
cum Patre et Spiritu Sancto. Postea vero recepit carnem humanam ut redimeret nos a perditione. Et
hoc declaratur per exemplum. Nam si filius Regis qui habet iam viginti annos fiat noviter miles, non
dicitur filius Regis novus sed miles, quia recepit quod non erat. Et ideo errant Iudæi in hoc et non in-
telligunt quod dicit David : « Audi populus meus et contestabor te : Israel si audieris me, non erit in te
deus recens, neque adorabis deum alienum » 1 . Et ita sua proprietas est quod æternaliter est Filius Dei.
Et hoc locutus fuit David, dicens : « Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te » 2 .
Dicit, hodie genui te, qui in Cælo non est una dies, sed dies æternitatis et ideo dicit hodie genui te.
Et ego dico quod nos debemus vestire Christum similando sibi in hac personalitate et proprietate.
Nam sicut ipse est Filius Patris æternaliter, ita nos, nati per gratiam temporaliter, simus Filij Dei et
hoc fit in Baptismo : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri, hos, qui credunt in nomine eius : qui non
ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt » 3 . Et generatio istorum Filiorum in
Baptismo fit per semen Spiritus Sancti quod est verbum ipsius : « Semen est verbum Dei » 4 . Et ideo
de hac filiatione Baptismali intelligi potest thema : Indiumini Dominum Iesum Christum. Nam sicut
ipse Christus est Filius Dei æternaliter per naturam, ita quis efficitur Filius Dei temporaliter in Baptismo
per gratiam. Et iste intellectus probatur per ipsum Apostolum : « Omnes enim Filii Dei estis per fidem,
quæ est in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis » 5 .
§ Sed modo habeo declarare quamdam quæstionem mihi datam et est bene dubia, cui est respon-
dendum, et est ista : An conversus Christianus sine peccato possit habitare cum uxore sua Iudæa quæ
non vult converti ? Et dico quod aliquo tempore indulto ab Ecclesia ut expectatur converti potest, aliter
non, sed dimittat eam pro ruina et recipiat aliam in uxorem. Et hoc est quando non est præsumptio,
nec spes, quod amore conversi infidelis convertatur. Alias non debet conversus ad Fidem habitare cum
1. Ps 80 :9 2. Ps 2 :7 3. Ioann 1 :12 4. Luc 8 :11 5. Ad Galat 3 :26

2 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Imitatio Christi per tres similitudines

uxore infideli ut docet Sanctus Paulus : « Si quis frater uxorem habet infidelem et hæc consentit habi-
tare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem et hic consentit habitare
cum illa, non dimittat virum : sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem et sanctificata
est mulier infidelis per virum fidelem » 1 . Et ideo non sustineatur habitare infidelem cum fideli. Aliter
fidelis pervertetur ab infideli ut scribit Sanctus Paulus : « Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ
enim participatio iustitiæ cum iniquitate ? Aut quæ societas luci ad tenebras ? Quæ autem conventio
Christi ad Belial ? Aut quæ pars fideli, cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ? Vos
enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo inter eos et
ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit
Dominus et immundum ne tetigeritis : et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi
in filios et filias, dicit Dominus omnipotens » 2 . Et intelligitur pro iugo Matrimonii, nam sicut iugum
portatur per duos boves ita iugum Matrimonii portatur per duos, scilicet per virum et fœminam. Et
ideo cum datur benedictio eis, vitta uno invicem vinculo copulantur, significante iugum Matrimonii.
Et immundum vocat Apostolus personam infidelem, quia fidelis non debet proijcere se immundo, sci-
licet cognoscendo personam infidelem, licet coniugem. Et Domina Regina dixit mihi quod vult quod
conversi gaudeant Privilegio Infansonum, id est de Fidalgos. Et est bona ratio, nam sicut inter Iudæos
erant honorati et magni, ita multo magis sint honorati et magni inter nos, nam non debent esse dete-
rioris conditionis, imo melioris si potest fieri. Et ideo trahamus eos ad nos et ita convertentur ad Fidem
infideles. Et Iudæa debet habere dotem integram et Filii hæreditatem.
[II] Ad secundum, quod debemus induere nos Christum per similitudinem suæ conversationis Spiri-
tualis. Nam ipse Christus ita spiritualiter vixit in hoc mundo, quod numquam voluit gustare de placito
carnis nec scit quid fit experimentaliter, nec numquam habuit desiderium recipiendi uxorem, etc. Sed
contrarium observaverunt aliqui qui dederunt leges, ut Moyses et Mahoma. Nam Moyses in lege non
promittit spiritualia, sed totum terrenalia et placita corporis. 3 Et ideo dicit Isaias Iudæis de parte Dei :
« Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis » 4 . Et alius Mahomet non promittit spiritua-
lia, sed carnalia abominabilia, scilicet comedere et bibere et luxuriam facere et cum ariete ascendere ad
Paradisum ut pulices, etc.
Et ideo sequimini Christum qui est totus spiritualis. Et propter hoc habetur : « Talis enim decebat
ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior cælis fac-
tus » 5 . Et dicit pontifex, idest Pontis factor secundum ethymologiam vocabuli. Nam Christus, ut pons,
habet unum caput hic in terra, scilicet humanitatem quam recepit hic, et aliud caput in cælo, scilicet di-
vinitatem. Et ideo per hoc mare magnum mundi transivit : « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui
missit me, traxerit eum » 6 . Et dicit sanctus quoad cor, quia numquam habuit cogitationem pravam.
Et vir innocens quoad os, quia numquam dixit nisi veritatem de ore suo et non turpia verba sicut multi.
Ad hoc habetur : « Corrumpunt mores bonos colloquia mala » 7 . Et dicit Impollutus quoad corpus,
quia numquam fuit corruptum in se et per se sicut multi faciunt per se ipsos secrete. Et dicit segregatus,
quoad conversationem malam cum aliis, nam neque per se, nec cum aliis fecit aliquam corruptionem,
sed segregatus etc. Et dicit, excelsior cælis, nam sicut cælum non recipit peregrinas qualitates ut dicunt
Philosophi, quia neque comburitur, nec nigratur, nec calefit per ignis sphæram quæ tangit eam, ita
Christus numquam fuit denigratus, nec calefactus, nec combustus igne luxuriæsicut multi qui iam in
mente vel corde sunt corrupti. Et de hac induitione sic intellecta loquitur Paulus : « Deponere vos se-
cundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
1. I Ad Corinth 7 :12 2. II Ad Corinth 6 :14 3. Deut 27 4. Is 1 :19 5. Ad Hebr 7 :26 6. Ioann 6 :44 7. I Ad Corinth
15 :33

Sanctus Vincentius Ferrerius |3


IV. Induimini Dominum Iesum Christum (2) (Ad Rom. 13)

Renovamini autem spiritu mentis vestræ et induite novum hominem, qui secundum Deus creatus est
in iustitia et sanctitate veritatis » 1 .
Et hinc possumus respondere ad duas quæstiones quæ loquuntur de Castitate. §1 Et prima est ista :
An vovens castitatem vel ingredi Religionem, si non recordatur de voto vel si recordatur et contraxit
Matrimonium, valeat Matrimonium ? Et dico quod si votum est solemne, tacite ut in Presbyteris, vel
expresse ut in Religiosis, non valet. Si autem est simplex valet, sed non potest petere debitum : « Si
quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque
voveris, redde : multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere » 2 . §2 Et
secunda quæstio est : An Clericus concubinarius publicus possit dare Sacramenta ? Et respondeo quod
peccatum non tollit auctoritatem et iurisdictionem, licet tollat sanctitatem. Et ideo dico quod Clericus
concubinarius potest conferre Sacramenta, licet peccet mortaliter. Quia peccatum non tollit auctori-
tatem et iurisdictionem, licet tollat Sanctitatem et ideo prodest quia Episcopi qui fuerunt creati ante
schisma possunt ministrare Sacramenta, quia non perdiderunt auctoritatem ; sic Clerici concubinarii,
licet peccet mortaliter. Ad hoc habetur : « Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. Omnia
ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt
enim et non faciunt » 3 .
[III] Ad tertium, quod nos debemus induere Christum recipiendo similitudinem suæ afflictionis pœ-
nitentialis, nam tota vita sua fuit in pœnitentia. Nam statim cum fuit natus incepit facere pœniten-
tiam, nascendo inter duo animalia in stabulo super præsepe et postea recipiendo Circumcisionem et
ieiunando et prædicando per Villas et Castella et finaliter recipiendo Passionem et mortem et multum
crudeliter, nam non habebat nisi triginta annos et apparebat quod habebat sexaginta. Et ideo decebant
ei Iudæi : « Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti ? » 4 Et ideo habetur de ipso :
« Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti non est species ei, neque decor :
et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum. Despectum et novissimum infirmitatem :
et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum » 5 . Et sic induimini Chris-
tum per hanc similitudinem pœnitentiæ flagellantes vos. Et sicut Christus fuit captus denocte et cum
fustibus et laternis et clangente tuba et cooperuerunt sibi faciem et filiæ Ierusalem ibant retro ipsum
plorando : Quare occidunt istum hominem ?, ita vos de nocte cum lucernis et clamando in memoriam,
faciebus coopertis et sequentes illum, incedere debetis. « Expoliantes vos veterem hominem, cum ac-
tibus suis » 6 .
Sed modo habeo hic declarare duas quæstiones quia aliis iam est responsum. §1 Et prima quaestio
est ista : Quid vult dicere, id est quid significat tanta pœnitentia se flagellantium de nocte ? Et hoc de-
clarabo per quandam historiam quæ habetur in tertio capitulo Ionnæ. Nam civitas Ninive erat plena
peccatis et ut converterentur missit Deus Ionam Prophetam dicendo : Vade, sive accede, in civitatem
Ninive. Et cum Propheta intraret per civitatem clamabat : « Adhuc quadraginta dies et Ninive subver-
tetur » 7 . Tunc gentes, videndo iram Dei, fecerunt pœnitentiam et rogaverunt Deum, propter quod
Deus revocavit illam sententiam. Et modo ad propositum. Deus revocavit illam sententiam quæ non
erat diffinitiva, sed comminatoria. Sed modo est data sententia diffinitiva quod iste mundus debet fi-
nire cito et non potest revocari. Ergo nihil mirum si Deus inspirat modo in gentes, et magna et parvulas,
tangendo cor per compunctiones, ut habeant contritionem et faciat pœnitentiam de peccatis quæ sunt
multa in mundo et ita quod non damnentur, quia sententia non potest revocari. Et sic modo scitis
quid vult dicere vel significat pœnitentia se flagellantium. Et ab hoc habetur : « Et vos estote parati :
1. Ad Eph 4 :22 2. Eccl 5 :3 3. Matth 23 :2 4. Ioann 8 :57 5. Is 53 :2 6. Ad Colos 9 :3 7. Iona 3

4 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Imitatio Christi per tres similitudines

quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet » 8 . §2 Secunda quæstio : An Clericus et maxime in
sacris, possit se verberare et extraere sanguinem ? Et dico quod ista quæstio est fatua. Nam pro curando
corpore potest extrahere sibi sanguinem vel per se vel per barbitonsorem et non erit excommunicatus.
Quis hoc dubitat ? Et multofortius pro curanda anima de peccatis potest extrahere sanguinem cum dis-
ciplinis, sicut Beatus Franciscus et suus socius, et Beatus Benedictus proijciebat se in spinis ut tolleret
tentationem. Item Beatus Dominicus Pater noster se ter in die flagellabat cum catenis et ideo Canon
excommunicationis dicit : « Manus violentas in Clericum », non dicit voluntarias, per pœnitentiam
vel alia iusta causa. Item dicunt quod Clerici non debent facere publicam pœnitentiam pro peccatis.
Et dico quod ista non est publica quia cooperti incedunt. Item non pro peccatis fit principaliter, sed
pro Passione Christi, nam parvuli interveniunt, etc. Et datur exemplum proximo ut dicebat Paulus :
« Recogitate enim cum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem : ut
ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem æstitistis estis adversum
peccatum repugnantes et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi,
noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus,
castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate » 1 . Et de hac induitione
afflictionis pœnitentialis loquitur Thema : Induimini Dominum Iesum Christum. Deo gratias.

8. Luc 12 :40 1. Ad Hebr 12 :3

Sanctus Vincentius Ferrerius |5

You might also like