You are on page 1of 4

XXXI

Quatuor virtutibus dirigitur bona vita


“Dirigite viam Domini”

I. Via Domini est bona vita 2


§ Quare damnabitur infidelis qui non cognoscit Christum? . . . . . . . . . . . . . . . . . 2

II. Fides: regulemus nos iuxta duodecim articulos Fidei 2

III. Spes: ponamus totam spem in Domino qui non potest deficere 2

IV. Charitas: amor Dei in corde debet natare super omnes alios amores 3

V. Obedentia: regamus in faciendis secundum divinas ordinationes 3


XXXI. Dirigite viam Domini (Ioann 1)

P
RÆPARARE seu dirigere debemus viam Domino Iesu Christo in brevi venturo in civi-
tatem huius mundi, ne habeat deviare et ire in circuitu. Dicit Sanctus Gregorius 1 quod
via Domini qua venit ad nos et nos vadimus ad eum est bona, sancta et vituosa vita.
[I] Ad hoc declarandum habeo duas rationes. Prima est quia communiter quando
quis continuat aliquam viam, dicitur ista via est talis et licet hoc sit clarum tamen au-
thoritas : « Omnis viri, recta sibi videtur » 2 . Secunda ratio quia via quæ ducit ad talem villam dicitur
via illius villæ, licet villa nunquam transeat per illam. Authoritas : Iob loquens de mala persona dicit :
« Maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum » 3 , non quod vineæ vadant, sed quia
per illam viam homo vadit ad vineas. Et ista est intentio Beati Gregorii, scilicet quod via Domini qua
venit ad nos per gratiam et nos vadimus ad eum per gloriam est bona vita, sancta et virtuosa, intantum
quod si infidelis teneret bonam vitam cavendo a superbia, avaritia, luxuria, etc. antequam moreretur,
Deus veniret ad eum per gratiam, ipsum illuminando de veritate.
§ Hic patet responsio quæstionem illorum : Quare damnabitur infidelis qui non cognoscit Chris-
tum? Quia peccata eius impediunt ipsum agnoscat. Quia si tenereat bonam vitam Deus veniret ad
eum, quanto magis ad Christianum? Authoritas Christi : « Qui autem diligit me », scilicet naturali
amore, quia tunc non loquebatur Christus de amore charitatis, « diligetur a Patre meo et ego diligam
eum et manifestabo ei meipsum » 4 . Ideo de via bonæ vitæ et virtuosa dicit Isaias : « Hæc est via [Do-
mini], ambulate in ea et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram » 5 . De ista via dicit
thema propositum : Dirigite viam Domini, scilicet per bonam vitam et virtuosam.
Nota, quod quatuor virtutibus dirigitur via Domini, scilicet bona vita, quarum tres sunt Theolo-
gales et quarta est Moralis : fides cordialis, spes cælestialis, charitas integralis, obedentia generalis. Per
istas quatuor virtutes dirigitur via Domini, ideo dicit thema : Dirigite viam Domini.
[II] Dico primo quod prima virtus directiva viæ Domini est fides cordialis, scilicet habere in corde
Fidem veram, scilicet illam quam Christus dixit, revelavit et prædicavit et non refere se in his quæ fidei
sunt per rationes naturales, nec per argumenta. Nota ad hoc similitudinem de hortulano sulcante hor-
tum per chordam tensam ab uno capite ad aliud. Sic recte facit Christus in horto huius mundi in quo
quilibet nostrum tenetur facere sulcum sive canale rectum de bona et sancta et virtuosa vita. Caules
seminandi sunt virtutes et opera bona et meritoria. « Hæc [scilicet Fides Catholica] erit vobis directa
via, ita ut stulti non errent per eam » 6 . Stultitia sumitur hic pro ignorantia, sicut : « O stulti et tardi
corde ad credendum » 7 . In hoc erravit Aristoteles quod sine chorda voluit facere sulcum quando dixit
mundum fuisse ab æterno, sine principio et sine fine. Plus scit modo una vetula de his quæ fidei sunt
quam sciverunt omnes antiqui Philosophi. Ratio, propter chordam Fidei.
Secunda declaratio est de Scriptoribus qui regulant per lineam rectam et sic scribunt recte. Sic co-
gitate quod vita nostra est ut liber in quo scribenda sunt omnia bona quæ facimus. Et ne erremus,
Christus regulavit duodecim lineas, id est duodecim articulos Fidei qui continentur in Credo. Ideo
iuxta illas regulas regulemus nos, alias numquam anima nostra est recta. Authoritas : « Ecce qui incre-
dulus est, non erit recta anima eius in semetipso. Iustus autem in sua fide vivet » 8 . Iustus, id est rectus
qui regulat suam vitam iuxta regulam a Deo sibi datam. Patet ergo quod virtus Fidei est directiva vitæ
nostræ.
[III] Secunda virtus directiva vitæ nostræ est spes cælestialis quando homo non sperat nec confidit
in divitiis huius mundi, quæ faciliter possunt amitti et perdi, nec in dominio, nec in persona, nec in
genere, nec in scientia, nec in fortitudine vel pulchritudine, quia omnia ista sunt vana et transitoria,
1. Homil. 7 in Evang. 2. Prov 21 :2 3. Iob 24 :18 4. Ioann 14 :21 5. Is 30 :21 6. Is 35 :8 7. Luc 24 :25 8. Hab 2 :4

Sanctus Vincentius Ferrerius |2


Quatuor virtutibus dirigitur bona vita

sed totam spem ponit in Domino qui non potest deficere in gaudiis et thesauris, honoribus, divitiis et
delitiis Paradisi. Talis dirigit viam suam.
Nota ad hoc, miraculum de Religioso cogitante verbum thematis : Dirigite viam Domini. Quo-
modo mentaliter fuit sibi visum quod erat in quodam terribli deserto ubi a longe vidit civitatem ter-
ribilem et videbatur sibi quod a deserto ubi ipse erat usque ad civitatem esset fluvius ignis terribilis et
profundissimus, ubi vidit pontem strictissimum in cuius transitu omnes qui aspiciebant ad dexteram
vel sinistram in flumen ignis cadebant et solum illi transibant qui recte aspiciebant ad terminum. Et
audivit vocem dicentem sibi : Per hunc pontem te oportet transire. Hic patet quomodo via nostra est
dirigenda. Desertum illud significat istum mundo. Ratio, quia sicut locus desertus est locus ferarum
et non hominum, sic iste mundus. Deus a principio fecit tres habitationes, scilicet cælum pro Angelis,
paradisum terrestrem pro hominibus et istum mundum pro bestiis. Sed propter peccatum Adæfuimus
eiecti de loco nostro et ut exules sumus in deserto huius mundi in loco bestiarum de quo dicit David :
« In terra deserta et invia et inaquosa » 1 . Civitas mirabilis est paradisus in qua nullus est defectus, nec
miseria, nullus infirmatur, nec senescit, nec moritur. De ista civitate dicit David : « Gloriosa dicta sunt
de te civitas Dei » 2 . Flumen ignis profundissimum et terribile est infernus : « Fluvius igneus, rapi-
dusque egrediebatur a facie Dei » 3 . A facie Dei, id est a sapientia Dei, quia dominus sapiens simul
ordinat palatium pro se et carcerem pro criminosis. Pons longus et strictus est vita bona et virtuosa.
Longus, quia tot dietas habet quot diebus vivit homo : « Angusta est porta et arcta via, quæ ducit ad
vitam et pauci sunt qui inveniunt eam » 4 . Porta bonæ vitæ est contritio de peccatis vel confessio vel
restitutio, quæ angusta est. Ideo dicit quod « pauci sunt qui inveniunt eam ». Casus respicientium
ad dexteram est spes de prosperiis et ad sinistram desperatio de adversis. « Cadent a latere tuo mille et
decem millia a dextris tuis. » 5 Ideo dicit Scriptura Sancta : « In his omnibus deprecare Altissimum, ut
dirigat in veritate viam tuam » 6 .
[IV] Tertia virtus directica vitæ nostræest charitas integralis quæ est amor Dei supremus et amor
proximi ordinatus. Amor Dei in homine debet esse sicut oleum in lampade, quod semper natat super
aquam. Sic amor Dei in corde debet natare super omnes alios amores. Talis charitas integra est directiva
vitæ nostræiuxta similitudinem ædificatorum domorum qui dirigunt parietes duplici regula, superius
cum chorda, inferius cum plumbo. Ecce duplex dilectio integræ charitatis, scilicet Dei et proximi. Hac
duplici regula dirigenda est vita nostra. Authoritas : « Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit
Deum, diligat et fratrem suum. » 7 Ideo dicitur : « Memores uberum tuorum, recti diligunt te » 8 .
Duo ubera sunt duo præcepta charitas, scilicet Dei et proximi. Dextrum dat lac vitæ contemplativæ,
sinistrum vitæactivæ. Contra quemlibet non habentem charitas regulam : « Cor tuum non est rectum
coram Deo. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse » 9 , dicit Petrus ad Simeo-
nem magnum volentem emere Spiritum Sanctum.
[V] Quarta virtus directiva vitæ nostræest obedientia generalis quando homo se regit in faciendis se-
cundum divinas ordinationes et non secundum suas inclinationes et non iuxta sua sentimenta. Talis
obedientia generalis dirigit vitam sicut dicunt Geometrici quod rectum est cuius medium non deviat
ab extremis. Extremum et principium vitæ nostræ est Christus : « Tu quis es ? Respondit eis Iesus. Prin-
cipium qui et loquor vobis » 10 . « Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. » 11 Medium est vita
nostra quæ dicitur recta quando non deviat ab extremis, scilicet a principio et fine, nec per elevationem,
nec depresionem, aut sinistrationem. Tunc medium dicitur esse rectum quando vita nostra recte tendit
ad finem, scilicet a principio ad finem, scilicet a Deo ad Deum. Contra huiusmodi quotuor divisiones
1. Ps 62 :3 2. Ps 86 :3 3. Dan 7 :10 4. Matth 7 :14 5. Ps 90 :7 6. Eccl 37 :19 7. I Ioann 4 :21 8. Cant 1 :3 9. Act.
8 :21-23 10. Ioann 8 :26 11. Apoc 1 :8

3 | Sanctus Vincentius Ferrerius


XXXI. Dirigite viam Domini (Ioann 1)

prædicatas sunt diversa præcepta quorum obedientia generalis tenet viatorem rectum in via huius vitæ.
Ideo dicit Sacra Scriptura : « Audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum » 1 . Ecce quare
dicit thema : Dirigite viam Domini.

1. Prov 23 :19

Sanctus Vincentius Ferrerius |4

You might also like