Professional Documents
Culture Documents
Peccatum mortale
“Hora est iam nos de somno surgere”
P
RO huius verbi declaratione et prædicandæmateriæ introductione sciendum, quod in Sa-
cra Scriptura status mortalis peccati dicitur dormire. Quamdiu enim homo est in peccato
mortali, tamdiu dormit duplici ratione. [I] Prima, quia sicut ille qui dormit nihil opera-
tur, nec loquitur aliquid, sic nec persona, quæ est in peccato mortali nihil operatur merito-
rie. Quia gratia est principium merendi remotum, Charitas vero proximum1 sed talis caret
utraque. Quia licet posset facere multa bona opera de genere, quia peccatum mortale non aufert homini
liberum arbitrum, tamen ex illus operibus nihil lucratur pro gloria Paradisi. Licet enim ex ipsis lucretur
bona temporalia, scilicet sanitatem, filios, honores, divitias et ex illis meretur exire de peccato mortali ali-
quo modo dispositive.2 Ideo quando homo sentit se in peccato mortali, non debet dimittere bona opera,
sed magis augmentare. Sed non sunt lucrativa glorieæ quia quando in sero mortis homo venit ad comp-
tum cum Christo, ipse dat retributionem solum pro bonis operibus factis in statu gratiæ, quia erunt viva
per Charitatem.3 Sed de bonis operibus factis in statu culpæ nihil retribuet, quia sine Charitate facta sunt.
Ergo mortua et per consequens nullo modo meritoria, quia iam in hoc mundo ipse dedit retributionem
pro illis. Propter hoc dicebat Christus: “Manete in me et ego in vobis [quia] qui manet in me et ego in eo,
hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere [scilicet meritorie].”4
[I.1] Pro dictorum intelligentia, nota differentiam inter opera viva, mortua et mortificata. Nam illa
opera hominis proprie dicuntur viva, ut dicit Sanctus Thomas: “Illa opera hominis proprie dicuntur viva,
quæ hominem ad aeternam vitam perducere possunt: quia omnia illa dicuntur vivere, quæ habent debi-
tam operationem, vel effectum: et illa quæ privatur hac, dicuntur mortua: sicut dicimus aquam vivam,
quæ est in impetu surgendi. Proprius autem effectus humanorum operum est, quod per ea homo ad ul-
timum finem humanæ vitæ perveniat, scilicet beatitudinem.”5 Idem dicit Sanctus Thomas.6 Sic igitur,
opera viva dicuntur, quæ fiunt et sunt cum charitate.
Sed illa opera hominis dicuntur mortua, quæ hoc faciendi potestatem non habent et quæ fiunt sine
charitate. Dicit enim Sanctus Thomas: “Quod opera de genere bonorum sine Charitate facta, dicuntur
mortua propter defectum Charitatis et gratiæ, sicut principii.”7
Sed opera hominis dicuntur mortificata, quæ hanc potestatem perducendi ad æternam vitam amise-
runt, cum prius eam habuerint et sic, opera mortificata dicuntur, quæ fiunt cum charitate, sed non sunt
cum ea propter sequens peccatum mortale. Et ideo: “Opera bona ex charitate facta in eo, qui gratiam ha-
bet viva sunt: in eo autem, qui gratia caret, opera non ex charitate facta, mortua sunt: opera autem prius
ex charitate facta in eo, qui gratia amittit per peccatum, mortificata sunt; quia peccatum sequens, impedit
quod homo per illa opera non possit ad vitam introduci.”8
[I.2] Nota secundum Secundum Thomam9 quod a peccatis aliquid dicitur mortuum dupliciter. Uno
modo effective, quia scilicet est causa mortis et hoc modo peccatum, sive opera peccati, dicuntur opera
mortua secundum: “Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad servien-
dum Deo viveni.”10 Alio modo dicitur opus mortuum privative, quia scilicet caret vita spirituali, quæ est
ex Charitate, per quam anima Deo coniungitur, ex quo vivit, sicut corpus per animam et sic operatio sine
gratia, dicitur opus mortuum. Et per hunc modum etiam fides, quæ est sine Charitate, dicitur mortua:
“Fides sine operibus mortua est.”11 .
[I.3] Quærit Sanctus Thomas: “Utrum opera extra charitatem facta sint alicuis boni meritoria saltem
temporalis?”12 Ad quam questionem respondet “quod opera extra charitatem facta non sunt meritoria ex
condigno, neque æaeterni, neque temporalis alicius boni, apud Deum. [Dicit enim Sanctus Augustinus,
adductus a Sanctus Thomas: quod peccator non est digus pane, quo vescitur.13 ] Sed quia Divinam boni-
tatem decet, ut ubicumque dispositionem invenit perfectionem addiciat: ideo ex merito congrui dicitur
aliquis mereri aliquod bonum per opera extra charitatem facta. Et secundum hoc opera ista valent ad tri-
1
Mag. Sent in 3, dist. 30 2 Sanctus Thomas, In 4 dist. 15, q. 1, art. 3, qq. 4 in corp; III q. 89, art. 6 in corp. et ad 3 3 Sanctus
Thomas, Ubi supra 4 Ioann. 15:4-5 5 In 4 Dist. 14, q. 2, art. 3, qq. 2 in corp. 6 III q. 89, art. 4 in corp. 7 Ubi supra,
art. 6, ad 2, arrg. 8 Sanctus Thomas, In 4 Sent. dist 14, q. 2, art. 3, qq. 2 in corp. 9 III, q. 89, art. 6 10 Ad Hebr. 9:14
11
Iac. 2:20 12 In 4 dist. 15, q. 1, art. 3, qq. 4 13 Loco cit., ex. 4 in Sed contra
me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. [Et allegat rationem] Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco et peccatum meum contra me est semper.”1 Ecce quomodo tenebat oculos apertos. Ita debet
facere quilibet peccator, cogitando suam malam vitam quam tenuit.
[III.2] Secundo, homo in lecto erigit se quasi sedendo. Ita qui surgit a peccato, debet erigi per con-
tritionem. Qui sedet in lecto, est erectus, scilicet a cingulo superius, sed iacet inferius. Ita contritio vera
importat duo. Primo dolorem et displicentiam de peccatis; iam iacet basse (inferius). Secundo, per respec-
tum ad Deum quem offendit, modo est erectus. Quia si dolor, vel displicentia peccatorum venit respectu
mundi, famæ, vel periculi nihil valet, totus iacet basse in terra. Oportet quod displicentia sit respectu Dei,
tunc est contritio.2 Ita faciebat ille Rex Ezechais, dicens: “Recogitabo tibi omnes annos meos in ama-
ritudine animae meae.”3 Nota, tibi, non dicit mundo, famæ, nec periculo, sed tibi. Ideo quando homo
recordatur de peccatis, debet percutere pectus, elevando oculos versus Cælum, dicendo: “Tibi soli peccavi,
Domine miserere mei.”
[III.3] Tertio induitur camisia et cæteris indumentis. Ecce propositi boni assumptio. Firmum enim
propositum in bonum, non est sine indumento Divinæ gratiæ, quia hoc non est sine perfecta preparatione
ad gratiam, quæ est simul cum infusione gratiæ, et meretur gloriam et non gratiam, quæ iam habetur. “Si
enim voluntas prompta est; secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet 4 .”5
Aliæ virtutes alia indumenta, dic, ut videbitur expedire. Ideo Apostolus: “Induite vos sicut electi Dei,
sancti, et dilecti, viscera misericodiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes
invicem.”6
[III.4] Quarto, a lecto recedit. Ecce recessus a mala societate et ab occasionibus.7 Aliter, propositum
recedendi a peccato non est perfectum, nec firmum. Ideo dicit Scriptura: “Salva animam tuam: noli respi-
cere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.”8 Ideo
recedite statim, quia si modo proponitis non peccare, quia estis modicum devoti, tamen post prandium
vel cœnam habita occasione peccabitis. Ideo etiam Poeta hoc dicit: “Quæ nocitura tenes, quamvis sint
chara relinque.”9
[III.5] Quinto, sputa et huiusmodi emittuntur propter ebullitionem stomachi. Ecce oris confessio,
quæ vere non est nisi spuere flegma putridum de peccatis. Sic autem purificatur stomachus nostræ con-
scientiæ. Authoritas: “Si confiteamur peccata nostra: fidelis est et iustus [Deus], ut remittat nobis peccata
nostra et emundet nos ab omni iniquitate nostra.”10
[III.6] Sexto, calciatur homo. Ecce iuniuriam remissio. Qui incedit discalciatus, statim sentit punc-
tiones lapidum et spinarum. Secus quando homo incedit calciatus. Qui non sentit se de iniuriis ad vin-
dicandum, sed totum remittit, talis calciatus incedit. Sed ille qui incignatur et quærit vindictam, nec vult
dimittere, incedit discalciatus. Ideo dicit Scriptura Sancta: “Omnis iniuria proximi ne memineris et nihil
agas in operibus iniuriæ.”11 Ideo calcea te per bonam patientiam, iniurias remittendo: “State calciati pedes
in præparatione Evangelii pacis.”12
[III.7] Septimo, cingitur homo. Ecce hic debitorum restitutio. Quidam incedunt sine cinctura, scili-
cet amplos ventres portantes in magnis pompis et usuris de bonis alterius, quæ habent per usuras, rapinas,
calumnias, etc. Ideo oportet se cingere, stringendo se cum bonis suis de bono iusto, restituendo omnia
alia de malo et iniusto. Authoritas: “Reddite omnibus debita: nemini quicquam debeatis, nisi, ut invem
diligatis.”13 Nullus debet se ampliare in bonis alienis. Ideo dicit Christus: “Sint lumbi vestri præcincti.”14
Lucernæ ardentes sunt opera meritoria, quæ non ardent quamdiu homo retinet bona alterius iniuste.
[III.8] Octavo, manus lavantur. Ecce eleemosynarum largitio. Quando facta est restituio, de hoc quod
superest de bono iusto homo facit eleemosynam, que mundat et purificat animam a peccatis. Authoritas:
“Quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.”15
1
Ps. 50:3-4 2 Sanctus Thomas, In 4 dist. 16 3 Is. 38:15 4 II Ad Cor. 8:12 5 I IIae q. 112, art. 2, ad 1 6 Ad Col. 3:12
7
Sanctus Thomas, Ad cap. 2 Mat. 8 Gen. 19:17 9 In Dist. Moral. 10 I Ioann. 1:9 11 Eccl. 10:6 12 Ad Ephes. 6:13
13
Ad Rom. 13:7 14 Luc 12:35 15 Luc. 11:41
[III.9] Nono, manus applicantur ad aliquod opus. Ecce spiritualis oratio, quæ communi cursu debet
fieri elevatis manibus sursum quasi dicat: Domine, pauper sum, ideo levo manum dexteram ut detis mihi
spiritualia, et sinistram ut detis mihi bona temporalia. “Volo viros orare in omni loco, levantes puras
manus sine ira et disceptatione.”1
[III.10] Decimo et ultimo, cibus sumitur hora prandii. Ecce Eucharistiæ communio, in qua anima
reficitur et recreatur, quia recipit Christum, qui dat vitam gratiæ et vitam gloriæ. Ideo dicit ipse: “Ac-
cipite et manducate, hoc est corpus meum.”2 Qualiter debet accipi, ostenditur ibidem: “Probet autem
seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium
sibi manducat et bibit.”3 Ubi dicit Glossa Ammbros.: “Ita punietur, ac si Christum propriis manibus
interfecisset.”
Ecce quomodo debemus surgere a somno peccati mortalis. Propter hoc dicit thema: Hora est iam nos
de somno surgere.
1 2 3
Ad Tim. 2:8 I Ad Cor. 11:24 I Ad Cor. 11:28