You are on page 1of 4

Puer ille tibiam quandam portans

Comoedia Natalicia


















ACTVS PRIMVS

Apud Marcum

Marcus in cubiculo suo inest. Is tam tranquillus esse non videtur: cubiculum totum
ambulans lustrat, dum se ipsum interrogat:

- Cur Stephanus ita est tardus?
Iam hic adesse debebat!
Ubinan gentium iste truncus
sit?

Festum enim Natalicium in lyceo
cum sit celebrandum, Marcus
amicum suum Stephanum exspectat,
quocum instrumenta nonnulla
musica in lyceum asportari debent.
Sed Stepahnus ille in mora est, ut
solet!
Ecce tandem aliquando
tintinnabulum diaetae Marci
resonat: Stephanus iam adest!

- Salve Marce! Ut vales?
- Ut valeam rogas? Male enim me habeo tuam ob culpam! Cur tam tardus
advenis? Nonne iam pridem conveniendum nobis erat?

1
- Ignoscas multum rogo, Marce! Multa cum domi meae paranda essent, serius
domo exi! Ignoscas!
- Bene Omnia tecum comportasti necessaria?
- Omnia credo: vide, vide: ecce tibia mea clarisona. Quid de violina tua?
- Ecce eam! Sed amici nostri amicaeque una cum magistro iam dudum in lyceo
nos exspectant! Cum omnia sint parata, quidni iam citius eamus?
- Quam primum ergo eamus!

Ecce Marcus Stephanusque ad lyceum recta advolant via!


ACTVS SECVNDVS

Apud lyceum

Cum Marcus Stephanusque lyceum
intrant magna est in eo conturbatio:
multi sunt pueri puellaeque qui
ambulacra complent et percurrunt
andrones. Festum Natalicium est, atque
magistri magistrae discipuli discipulae
parentesque omnes talem tantamque
rem honore multo gratiaque celebrari
volunt!

In auditorio lycei iam magister stat:
chorus scholae adest quoque totus,
isque ordinatim et rite collocatus
dispositusque. Illo autem, proh dolor,
uno excepto obstanteque, duo quod
absunt discipuli! Magister chori non
tam laetus esse videtur, immo iratus
multum est!

- At ubi gentium illi Marcus et Stephanus sunt? Nonne vident quota sit hora?
Nonne sciunt chorum nostrum ad canendum iam esse paratum?

Sed iam illi duo adveniunt.

- Salve magister, salvete sodales! Ignoscite moram! Iam parati sumus!

- At, pro deum hominumque fidem, ubinam consistebatis? Agite, tardiores, agite
multum! Venite huc atque locum ordine certo occupate vestrum! Nostrae sunt
iam canendi partes! Iam nobis incipiendum est!

2
Amici nostri ceteros, sive cantores sive symphoniacos magna caterva stipatos,
accedunt atque eis se inmiscunt.
Ecce iam omnia bene se haberi videntur. An re vera?

- O! Malum! Quam malum! Pestis! Stephanus subito clamat.

- Quid tibi est, Stephane? Ecquid mali evenit?

- Immo pessimi! Nusquam tibiam video clarisonam meam! Ubinam gentium
eam deposuerim? Vae mihi, misero! Quid nunc faciam?

- Quid? audires tunc temporis magistrum clamantem- Quidnam narras?
Tibiamne te perdidisse! O factum male! Quo pacto istud tibi factum est?

Stephanus multa mente sua evolvens -idque multa cum turbatione- quo se vertam
nescit. Illud tantum identidem in mentem venit suam, tempus esse Natalicium, quo
ita mala accidere non possint, ut aiunt.

- Natalicio versamur tempore! Tibia meaubi sis, ubis sis? Videas, videas
qualis infelix sim totusque miser!

Stephano ea infaustissima consideranti ecce puer inopinato occurrit quidam,
tibiam clarisonam comportantem quamdam. Qui quidem unquam nemini antea
notus puer, dulcissima autem cum voce dulcissimisque verbis in Stepahni aurem:

- Noli inquit-
conturbari! Feriis enim
Natalicis fruimur!

Cumque citius dicto
Stephano nostro tibiam
obtulisset quandam, ecce ne
tempus quidem Stephano
ullum fuit nec occasio
rogandi quis aut qualis fuerit
ita amabilis
humanissimusque puer ex
scaena citissime iam qui
egressus erat


Stephanus enim hac re adhuc
aliquatenus stupefactus
tibiam inspicit: quam non
eam perditam, ei simillimam alteram esse mox recognovit. Unde autem ea
provenisset omnino ei incertum erat. At statim Stephanus:

- En mussitat- tibi! Feriae vigent Nataliciae! Et fortasse quidni? Quis
scire possit?

3

Silentium autem multum statim in auditorio factum est!
Chorus scholae cantiunculam Nataliciam cantandam parabat, quam omnes audire
gratissimo animo exspectant.
Musici enim iam instrumentis ludunt, modi musici lente per oecum perfluunt et
omnes chori voces uno a magistro signo dato cantiunculam illam modulari
incipiunt
Re vera iam tempus adest Natalicium!

Bonum faustumque Festum Natalicium


agatis, amici et amicae omnes sodalesque!
























Ansgarius Legionensis
me composuit

You might also like