You are on page 1of 3

Puer ille qui tibiam quandam portabat

Comoedia Natalicia


















ACTVS PRIMVS

Apud Marcum

Marcus in cubiculo suo inest. Is tam
tranquillus non est: cubiculum totum
lustrat dum se ipsum interrogat:

- Cur Stephanus ita est tardus? Iam hic
adesse debebat! Ubi iste truncus est?

Festum enim Natalicium in lyceo magistri
magistraeque una cum discipulis celebrare
debent: Marcus amicum suum Stephanum
exspectat: cum eo instrumenta nonnulla
musica in lyceum is asportare debet. Sed
Stepahnus ille in mora est, ut solet!

Ecce tandem aliquando tintinnabulum diaetae Marci resonat: Stephanus iam adest!

- Salve Marce! Ut vales?
- Ut valeam rogas? Male enim me habeo tuam ob culpam! Cur tam tardus
advenis? Nonne iam pridem convenire debebamus?
- Ignosce multum, quaeso, Marce! Multa domi meae parabam, et serius domo
exi! Ignosce!

1
- Bene Omnia tecum comportas necessaria?
- Omnia credo: vide, vide: ecce tibia mea clarisona. Quid de violina tua?
- Ecce eam! Sed amici nostri amicaeque una cum magistro iam dudum in lyceo
nos exspectant! Ecce iam omnia nobis parata! Quam citissime in lyceum
involemus!
- Quam primum ergo eamus!

Ecce Marcus Stephanusque ad lyceum recta advolant via!


ACTVS SECVNDVS

Apud lyceum

Cum Marcus Stephanusque lyceum intrant
magna est in eo conturbatio: multi sunt pueri
puellaeque qui ambulacra complent et
percurrunt andrones. Festum Natalicium est,
atque omnes magistri magistrae discipuli
discipulae parentesque omnes id honore multo
gratiaque celebrare volunt!

In auditorio lycei iam magister stat: chorus
scholae adest quoque totus, isque ordinatim et
rite collocatus dispositusque. Unum tantum
restat obstatque, quod duo absunt discipuli!
Magister chori non tam laetus est, immo iratus
multum est!

At ubi illi Marcus et Stephanus sint? Nonne vident quota sit hora? Chorus enim
noster cantare iam debet! Nonne sciunt?

Sed iam illi duo adveniunt.

- Salve magister, salvete sodales! Ignoscite moram! Iam parati sumus!

- Agite, tardiores, agite! Venite huc atque locum ordininis vestri occupate! Iam
incipere debemus!

Amici nostri ceteros, sive cantores sive symphoniacos magna caterva stipatos,
accedunt atque apud eos se constituunt.
Ecce iam omnia bene se habent. Re vera?

- O! Malum! Quam malum! Pestis! Stephanus subito clamat.

- Quid tibi est, Stephane? Ecquid mali evenit?

2

- Immo pessimi! Nusquam tibiam video clarisonam meam! Ubinam gentium
eam deposui? Vae mihi, misero! Quid nunc faciam?

- Quid? -clamat magister. Tibiamne perdidisti tuam? O factum male! Quo pacto
istud tibi factum est?

Stephanus multa in animo suo evolvebat, atque satis anxius iratusque erat.

- Sed tempus Natalicium est -id identidem cogitat- quo nulla mala accidere possunt,
nonne?
Natalicium celebramus Festum! Tibia meaubi
es, ubinam es? Videas, videas qualis infelix
sim! O quam sum miser!

Dum Stephanus id considerat ecce puer
quidam inopinato accedit, qui tibiam
clarisonam portat! Nunquam antea Stephanus
eum puerum viderat. At ille, dulcissima autem
voce dulcissimisque verbis in Stepahni aurem:

Noli inquit- timere! Feriis enim Nataliciis
sumus!

Et Stephano nostro tibiam statim dat. Sed antequam Stephanus puerum illum
humanissimum rogare possit eius nomen ab scaena ille citissime abest

Stephanus enim aliquatenus adhuc stupefactus tibiam inspicit: tibia illa perdita
non est, sed altera valde similis. Sed unde tibia ea provenire possit? Stephanus
omnino ignorat.

- Euge!- cogitat- Feriae Nataliciae adsunt! Et fortasse Cur non? Quis scire
potest?

Magnum silentium in auditorio iam est!
Chorus scholae cantiunculam Nataliciam cantabit, quam omnes audire gratissimo
animo exspectant.
Musici enim iam instrumentis ludunt, modi musici lente per oecum perfluunt et
voces omnes chori uno signo cantiunculam illam modulari incipiunt
Re vera iam tempus adest Natalicium!

Bonum faustumque Festum Natalicium agatis, amici
omnes sodalesque!



Ansgarius Legionensis
me composuit

You might also like