You are on page 1of 2

PAUCA DE EDUCATIONIS SENSU

(BREVE ALLOQUIUM CIRCULI LATINI LEGIONENSIS SOCIIS)

Salve. Hodie de educatione pauca dicere volo. Sicut professor in hoc credo:

educare est non tantum mentem notitiis implere, tamquam vacuum vas (haec imago in

quodam Aevi Medii scripto apparet), nisi, praecipue, ingenia quae homines in animo

suo habent distendere.

Inter haec ingenia etiam virtutes sunt. Iam Aevi litterarum artiumque renatarum

humanistae hanc ideam defendebant. Studium formare debere non solum cultiores

homines sed etiam meliores opinabantur.

Hoc recordatur quod Democritus asseveravit: non eruditionem sed sapientiam

colere decet (, ).

Haud dubie, haec idea non abiit. Vivit, et magnam praestantiam hodie habet

quae in praeteritis saeculis non fuit: triste in illis temporibus academica educatio paucis

hominibus erat, sed feliciter in praesenti omnes (sive prope omnes) attingit (saltem in

Europa et utinam cito in universo mundo).

Circuli Latini Legionensis conditor (cum alteris personis) et amicus noster

Ansgarius Ramos (qui hic adest et, ut patet, optime Latine loquitur) mihi nuper de hac

educationis idea dicebat: Haec spes nostra est, unica spes nostra. Docta verba enim

sunt, ut puto.

Sicut dixi, in hanc institutionis ideam credo, et olim parvum propositum in

quodam publico lyceo creavi. Ibi multa, in virtutum educationis via, cum plurimis

discipulis (dissimilibus religionibus, atque quoque sine religiosa fide) et alteris

professoribus, facere potui quia alumni et alumnae libenter participaverunt. Asseverare

debeo, propter hanc experientiam, quod sequitur: humanistarum educationis pulchra

idea adhuc in tempore nostro, etsi hodierno more (videlicet, simul litterae et bonarum

I
actionum ope) viget. Dictae bonae actiones in scholis et lyceis iuventutem beant et

educant, atque societatem in progressu suo iuvant.

Utinam professores praesenti tempore non solum humanistarum hereditatem

memorent verum etiam aestiment sicut magnum exemplum. Qui bonum docet, bonum

aliquo modo certe facit. Atque, sicut legimus in Ciceronis quodam opere (De oratore):

ut sementem feceris, ita metes (reapse, bonum facere optimum praemium in seipso

est).

Auxilia solaciaque aliis dare, angustiarum alterorum sollicitudinem sentire,

iniquitates cognoscere et harum causas examinare atque nostri mundi Naturam venerari

educationis optima fundamenta fuerunt, sunt, et semper erunt; in summa, hominum

generi vitaeque verecundia atque amor. Saltem, hoc modo opinor.

Insuper, Publilii Syri hanc sententiam non oblivisci oportet: cuivis potest

accidere quod cuiquam potest!. Alumnis, professoribus et omnibus hominibus vera et

magna doctrina.

Denique, hoc recordari volo: in Latino sermone, humanitas, inter alia,

bonitatem atque educationem significat.

Laurentius MARTNEZ NGEL

Legione, mense Novembri, anno MMXVII

II

You might also like