You are on page 1of 11

Agon: de Graecorum

contentioso animo
ingenioque exhibendo

Matriti, mense Augusto a. D. MMXVII

De theatro sive de scaenicis ludis deque arte musica saltationisque

De femina saltatrice sive saltante. (Parva figura ex argilla cocta, annos


circa 210-150 ante Christum natum Centuripis, apud Siculos, confecta ibique
reperta. Exhibitionis in indice numero 73 signata).

Undosae tunicae rugae huius saltatricis feminae, quae


hac parva figura effingitur, usque eo flecti videntur, ut
eius motus, caput si addas retrospiciens, suaviter et
elegantissimo significetur rhythmo. Cuius enim cuticula
pigmento albo, capilli autem rubro picti exornatique
monstrantur.
Apud Graecos duo constat fuisse saltationum genera;
quorum prius, cithara quadam iuvante et comitante,
utpote quod instrumentum musicum a deo Apolline
prae ceteris amatum crederetur, ad ritus et festa
sacraque quaedam pertinebat. Quibus enim in festis
saltatio ea fiebat morosa et dignissima, qua publicis in
caerimoniis necnon funebribus sacris Graeci utebantur.
Alterum vero saltationis genus, saltatio nempe Baccho
deo dicata tibiisque et cymbalis iuvantibus, effrenatos
ducebat motus gyrosque violentissimos, ingenio Bacchi
maxime concordantes atque conturbati animi proprios,
qui per hanc fictilem figuram aperte significantur.

De Musis novem illis (Agitur de marmoreae


cuiusdam columnae basi toreumate sculpto, Halicarnasi, in Turcis, annum
circa 100 a. Ch. n. confecto. Exhibitionis in indice numero 54 signato).

Huic columnae cuiusdam basi sive pedi illarum Musarum novem effigies
insculptae sunt maximaque arte effictae: quarum enim Melpomene illa sedens
atque personam quandam tenens effingitur tragicam, Euterpe vero manu laeva
sua duas retinet tibias, dum dea alia eique ultimae proxima, magna quae in
cithara innititur, Erato illa fingi videtur. Calliope autem illa, in petra sive saxo
quodam sedens, pugillares sive tabellas sustinere creditur.

1
Notandum enim est (oportet sciatis)
hoc toreuma rarissimum inter ea
omnes universas singulasque Musas
praebentia numerari posse.
Quod autem ad Musas attinet illas, hoc
est dicendum, temporibus eis, quibus
Helenismus, quem vocant, floruit
viguitque, earum cultum
observantionemque adeo esse
vulgatum, ut nova deabus eis sint
tributa officia et virtutes: civitates
enim Graecae, tam veteres quam
recentissimae conditae cum fuerint, maximam iuvenum institutioni et artium
omnium eruditioni usque eo operam dederunt, quo de cultu hominum
honorando maxime inter se rixaverint et certaverint.
Nihil enim mirum si Ptolomaeus ille rex, qui inde ab anno 323 ad annum usque
283 aut 282 regnavit et rerum est potitus, Bibliothecam illam Alexandrinam
conditurus non solum eam Musis illis deabus consecraverit, sed etiam poetica
instituenda decreverit certamina in Musarum earum necnon Apollinis dei
honorem destinata.

De singulari certamine musico eoque mythologico (crater sive cratera


fictilis campanae forma atque rubris exornata figuris. Athenis circa annos
430-410 a. Ch. n. efficta. Exhibitionis in indice numero 65 signata).

Nonnulla cum in Graecis fabulis


numerentur certamina musica et
narrentur, nullum autem fama
clarius evulgatiusque certamen
quam illud cratera hac illustratum
inter Marsyam satyrum illum tibia
sua canentem atque Apollinem
deum, Athena autem dea teste,
celebratum fuisse creditur. Quo
autem in certamine non solum de
deis invicem certantibus, sed
potissimum de eorum musicis
instrumentis eorumque virtute
erat disputandum.

Fabulae ergo si credendum est,


Athena dea Graecam tibiam, quae
nomine proprio Graeco
nuncupatur, prima sonare
voluisse narratur, quae quidem
statim ut in tibia ea inspiranda
genas viderat suas inflatas
suamque regiam pulchritudinem hoc inceptu omnino inquinatam, tanto est
commota horrore, quae tibiam longe ab ipsa proiecisse dicatur.

2
Quo autem a Marsya illo instrumento musico forte reperto, qua erat artis
musicae peritia praeditus atque studio tibiae illius canendae necnon animi
audacia ellatus, illud mente animoque suo delirans concepit consilium, ut
Apollinem deum in singulare provocaret certamen musicum, alter tibia Graeca,
alter vero cithara canentes celebrandum.
Cuius enim certaminis iudices illas fuisse narrant Musas novem (quarum duae
hoc in craterae scaenula ostenduntur), eo autem modo ut Marsyam devictum et
inferiorem e pugna evasurum decreverint deae. Qua enim Musarum sententia
ellata edictaque, Apollo deus crudelissimas a Marsya de eius superbia
confidentia arrogantiaque multa poenas dandas exigere eo maturavit pacto,
quo ei de arbore quadam puniendo pendenti atrocissima ratione pellem eius e
vivo anhelantique corpore (horribile visu!) evellerit totam.

De myrtea quadam corona ex auro confecta (aurea corona in Italia, ex


Tuscae officinae incude proveniens, circa annos 400-300 ante Christum
natum confecta. Exhibitionis in indice numero 70 signata).

Quamquam hanc coronam Tuscam


ducere originem nec Graecam contest,
attamen eius ope quales apud Graecos
honorificae, quae vocabantur, fuerint
coronae adumbrari potest.
Cum in sepulcro quodam hoc esset
repertum ornamentum, illud autem
speciosi habet, quod fruges et myrtea
eius folia ita accuratius inter se inserta
implicataque arctiusque sunt coniuncta
refertissimaque, ut id usui hominum
crebro fuisse destinatum videatur, id
quod de aliis similibus in sepulcris
repertis coronis raro vel vix est
dicendum. Constat enim multas earum,
quae ad nos antiquae pervenerunt eius modi aureae coronae, destinatae cum
fuerint hominibus mortuis quibusdam honorandis, debiliores satis hac necnon ad
sollemnia celebranda esse effectas. Accepimus quoque illas aureas coronas,
hominum ditiorum tantum et optimatium quasi patrimonium nobilium, poetis illis
e certaminibus musicis victoribus egredientibus dono et praemio clarandis
donandisque Graecos iudices saepissime destinasse, unde nonnulli antiquorum
scriptores occasionem athletas victores irridendi arripuerint, utpote qui illi tantum
floreis coronis nec aureis donari solebant. Quam enim rem Aristophanes ille in
Plutone suo his illustrat atque aperte testatur verbis:

3
De Bacchi illius effigie dei (Marmoreum caput. Romanum exemplar annis
120-140 p. Ch. n. effictum- germanum imitans Graecum signum idque ad
annos 150-100 a. Ch. n. pertinens. Romae repertum. Exhibitionis in indice
numero 53 signatum).

Longa huius effigiei coma capillique eius implicati


et cincinni, vultus enim si addideris suavitatem
feminalemque dulcedinem et rosaceam, speciem
adhuc eam cuidam spectanti muliebrem
femineamque dei Bacchi facile praebent, quae
omnino mira videatur. At illud sane
considerandum est, tempore enim helenistico,
quod vocant, Graecos illos artifices Bacchum
Apollinemque deos adeo voluptuaria ratione esse
solitos effingere, qui uterque mollioribus solito
genis atque debiliore forma necnon blandissimo
incessu gaudens praeberetur.
Novissima enim Graecis sculptoribus aetate is mos
fuit, ut Bacchum illum vini lasciviaeque effrenatae
notissimum deum e festo quodam sollemnisve
quibusdam egredientem eumque temulentum
prorsus atque a comitibus eius satyris
impudibusque sustentum circumdatumque
effingerent.
Pristinum vero huius imaginis conspectum, oculis
fortasse vitreis suis suoque loco insertis aeneisque ciliis additis mente si nostra
fingeremus, quales enim eis obviam venientibus spectatoribus animi affectus
motusve extollere valeret?

De Apollinis illius musicae artis dei effigie


(Marmoreum caput circa annos 325-250 a. Ch.
n. effictum ignotoque in loco repertum.
Exhibitionis in indice numero 52 signatum).

Mos fuit apud Graecos antiquos inveteratus signa


Apollinis dei speciem praebentia eo effingendi pacto,
quo capillis deus ostendatur accuratissima ratione
pexis multoque dispositis ordine atque longa
productaque ad pedes usque tunica indutus, dum
citharae cuiusdam digitis pulsat suis nervos septem,
quos habet dilectissimum instrumentum. Qua enim
specie deus stans fingi solet, quippe qui quoddam in
certamine sit descensurus musicum, unde enim quin
victor superiorque sit evasurus nullis est dubium
iudicantibus, deus ille cum musicae artis sit.
Hac autem in eius dei effigie pectendi ratio capillos
necnon vultus suavitas eam praebent muliebrem
speciem, qua improvidus spectator femineam esse

4
imaginem facile credat, neque masculinam, dummodo maxillam illam sat
quadratam robustamque atque consertissimam eam superciliorum compaginem
accuratius quispiam non aspiciat animadvertatque.
Illud quoque his addere iuvat, caput enim hoc, alio cum tempore occasioneque
atque corporis truncum separatumque omnino ab eo esset confectum,
inserendum cavo corporis cuidam addendumque eo pacto fuisse destinatum, quo
in figuris vestitis potius faciliusque quam in nudis effingendis vestituum rugae
fictae iuncturam commisuramque ut quodammodo operirent valere credantur.

De Iphigenia illa devovenda (fabulae tragicae notissima scaena quadam


in cratera coloribus picta). (Cratera volutis exornata et rubro colore figuris
picta, in Apulia, in Italia meridiana, annos circa 360-350 confecta atque in
Italica regione nomine Basilicata antiquitus Lucania- reperta. Exhibitionis in
indice numero 56 signata).

Dum Agammenon ille, Mycenaeorum rex, exercitum Troiam urbem obsessurum et


expugnaturum parare permagnum colligereque vult, ecce omnibus iam apud
Aulidem congestis navibus solvendisque cervam quandam rex impie necat eaeque
Dianae honorem laedentia
profert superbissima verba,
quae quin dea irata
acerbissimeque saucia
admodum expiari non velit:
qua enim erat dea ira et
saevitia incensa, ventorum ita
procurat defectum
absentiamque totam, unde
nulla exoriatur vis ad navem
quamdam propellendam, iter
ergo Troianum omnino quin
fieret prohibens. Vatibus enim
arcessis a rege consultisque
eis, quorum placitis viam
inveniret ullam exitumque
quemdam, ecce nullam aliam
exstare declararunt vates nisi
unam eamque crudelissimam,
ut pater filiam Iphigeniam
suam deae Dianae devoveret
carissimam.
His responsis, Agammenon
horrore perculsus maximo
primum id agere recusat, dein
autem, argutiis quibusdam ab Vlixe illo callidissimo excogitatis, in eo iam erat ut
filiam gladio suo decollaret, cum subito dea Diana cervam aliam, quam rex in filiae
loco sacrificaret, cornibus ramis virgulti cuiusdam implicatis est largita.
Quam enim cervam post praecipuae personae figuram hac in cratera facile
cerneres depictam.

5
Agitur ergo de fabula et antiquissima et vulgatissima, unde Euripides ille tragicus
poeta ad tragoediam componendam eius postremam argumentum deprompsisse
fertur, qua noster primum ex Bacchi festivalibus dramaticis Vrbis anno 405 a. Ch.
n. celebratis reportavit praemium, uno autem anno post auctorem mortuum quod
factum fuisse constat.

Haec autem fabula apud Higinium illum in suo opere de Fabulis his describitur
verbis:

XCVIII. IPHIGENIA.

Agamemnon cum Menelao fratre +Asiae delectis ducibus Helenam uxorem Menelai
quam Alexander Paris auexerat repetitum ad Troiam cum uenirent, in Aulide
tempestas eos ira Dianae retinebat, quod Agamemnon in uenando ceruam eius
uiolauit superbiusque in Dianam est locutus.
Is cum haruspices conuocasset et Calchas se respondisset aliter expiare non posse nisi
Iphigeniam filiam Agamemnonis immolasset, re audita Agamemnon recusare coepit.
Tunc Vlixes eum consiliis ad rem pulchram transtulit; idem Vlixes cum Diomede ad
Iphigeniam missus est adducendam, qui cum ad Clytaemnestram matrem eius
uenisset, ementitur Vlixes eam Achilli in coniugium dari.
Quam cum in Aulidem adduxisset et parens eam immolare uellet, Diana uirginem
miserata est et caliginem eis obiecit ceruamque pro ea supposuit, Iphigeniamque per
nubes in terram Tauricam detulit ibique templi sui sacerdotem fecit.

De comoediae cuiusdam histrionibus duobus. (Fictilis cratera rubris


donata figuris et exornata. Paesti, in Lucanis, circa annos 360-320 a Ch. n.
confecta eaque Capuae, apud Campanos, reperta. Exhibitionis in indice
numero 57 signata).

Nostrae quam degimus aetatis hominibus


testimonia rationis artis scaenicae apud
Graecos antiquos agendae cum rarissima
auxilio supersint, hanc comicam scaenulam
paulum subsidii afferre patet: histriones enim
seu comicarum fabularum actores, si huic
imagini fides sit tribuenda, tabulatione
quadam sive trabium temporali compagine,
cuius aditus per scalas efficiebatur, innixi
agentesque fuisse creduntur. Quae autem huic
craterae tabulatio columnis tribus doricis ea
ratione inniti fingitur, qua proscaenium ita
constitutum simplex valde atque gestabile
multum cum fuerit, magna celeritate
facilitateque et poni et moveri posset.
Hac autem in scaenula vir quidam canis
ornatus capillis necnon provecta quadam
aetate onustus alterum retinens senem
eumque carpo presso tractaturus depingitur: qui enim ambo ea induti ratione

6
monstrantur, quorum tunicae albae umbellae instar sursumque sublatae,
histrionum penes, loris quibusdam cruribus affixi, in publicum ederentur
conspectum.
Ceterum hereditate accepimus histriones comicos tunc temporis
nuncupari. Comicos autem scriptores eosque magni ponderis nec infimae farinae
ex Athenis esse exortos et oriundos sat constat, quos inter Aristophanus ille (annis
450-388 a. Ch. n.) et Menander (a. 342-290 a. Ch. n.) magna claruerunt fama.
Notandum autem est eorum actorum vim haud parvam comicam e vestimentis illis
mira quadam ratione compositis fartisque hordaceis inflatis esse repetendam,
quibus illi satyrorum simulati personis eis obscenis lascivisque incedunt gestibus
incessionibusque, quibus excitari spectatorum animos atque eorum risum moveri
studeant.
Qua autem in cratera illam depictam scaenulam deproptam esse ex cuiusdam
notissimae comoediae argumento nobis perditae facile fingendum est, utpote quod
pater quidam filium suum eumque ganeae et Veneri totum pronum datumque ex
licentioso quodam festo inmoderatoque nimis detrahere et summis viribus
brachioque eius compresso secernere conari videtur.

De utraque sive comediae sive tragoediae persona. (Marmorea caelatura


Romana, circa annos 100-200 p. Ch. n. effictum. Exhibitionis in indice numero
58 signata).

Hoc caelato opere utraque persona altera


tragica altera vero comica effingitur.
Quarum comica illa, barbata cum sit,
amplissima exornari videtur corona, quae
herba ea est composita feniculi nomine a
Graecis deo Baccho continenter dicata. Ut
supra modum enim magna in opere
significetur subrisio effrenataque valde,
apertissimo ore oscitans est ficta. Altera
contra persona, summisis eius oculis,
superciliis autem inexspectata quadam
causa corrugatis, ore labrisque horrore
elatis pavoreque contorsis, quin rem
significet infaustissimam nemo est qui
inspiciens dubitet.
Constat verum villas Romanorum civium
eorumque sat nummatorum hortosque eis
effigibus figurisque ad scaenam Graecam
attingentibus saepissime ornatas fuisse,
quibus domini excultos et omni humanitate Graeca urbanitateque informatos se
praebere et commendare coram aequalibus studebant.

7
De bello sive de arte apud Graecos pugnandi

De Demetrii illius Poliorcetae apud Salamina victoris argenteo nummo.


(Argenteus nummus Amphipole circa annos 294-292 a. Ch. n. cusus.
Exhibitionis in indice numero 99 signatus).

Cum rarissimi nunc temporis ei asserventur nummi


ad Graecos antiquos pertinentes, quibus notitia
proelii sive pugnae certae singularisque cuiusdam ab
eis habitae ulla tradatur, ecce nummus speciosus
quasi exemplar unum, quo in honorem Demetrii regis
illius cusus et evulgatus cum fuerit, navalem
victoriam apud Salamina anno 306 a. Ch. n. a rege
Macedonico de Ptolomeo illo rege Aegyptiorum
Primo eius nominis latam testatur.
Cuius nummi figurae deam Victoriam ( Graeco
sermone) in prora navis cuiusdam stantem necnon
Neptunum marium deum ( Graece)
tridentem torquentem effingere creduntur.
Certandum scilicet his temporibus erat et rixandum
ducibus Alexandri nomine Magni eorumque filiis de ingentis illius inmensique
imperii potestate et ditione, idque eo modo, quo tandem aliquando varia in regna
atque disiuncta universum fractum et divisum sit.

De pedite Graeco ( vel sermone Graeco) saltante


deque equitatu (). (Fictilis calix -- nigris ornatus figuris. Athenis
circa annos 575-550 a. Ch. n. confectus, Sianae, Rhodo in insula, repertus.
Exhibitionis in indice numero 81 signatus).

Hoc medio in calice pedes quidam effingitur Graecus


( vel ) crus qui alterum dum
tollit, bracchium eo retroagit dextrum quo lanceam
suam, amenti ope, emissurus sit. Qui quidem fortasse
Pyrrhycam agens sive saltationem illam in armis
necnon Boeotium sinistra gestans scutum (
sermone Graeco) oblongum sane atque variis in eius
partis sic foratum ut numeri octavi speciem praebeat
proelium quoddam initurus esse videatur. Is capillis
incedit promissis Spartiatarum militum ritu moreque,
fere soli qui, strenuissimis a teneris unguiculis assuefacti sustinendis, hanc
rationem pectendi comam soliti erant: unde ea militum exoriebatur terribilis
species, quam rerum gestarum scriptores passim describunt et testantur.

Externam autem in calicis partem si nunc oculos


inicere volueris, bellicum perges inspicere
argumentum, utpote quod quini equites (
Graeco more) binos pedibus incedentes trahere
equos effinguntur, quorum quisque hastis singulis

8
rotundisque scutis Gorgonarum effigie inmanium medio in emblemate ficta
exornatis- onusti omniaque gestantes arma proficisci videntur.

Ansgarius Legionensis
ex exhibitionis AGONIS () operis illius fundati c.n. CAIXAFORVM
indice commentarios in Latinum convertit sermonem.

Lustratio latina exhibitionis AGON


(Pars secunda: Artes et bellum)

I: Artes
Graeci non solum de viribus corporis certabant, ut modo in parte priore
exhibitionis vidistis, sed etiam certamina instituerunt de ingenio exhibendo in
teatro seu in ludis scaenicis et in arte musica.
Hae artes erant sub tutela Dionysii Apollinisque. Qua de causa haec pars exibitionis
ad artes dicata initium capit ab imaginibus Dionysii et Apollinis. Dionysius effingit
ludos scaenicos/ theatrum et Apollo effingit artem musicam et poeticam. Invicem
hi dei exprimunt duas species/duos modos naturae rerum atque hominis:
Dionysius est deus affectuum vel motuum animi et Apollo est deus mentis atque
rationis. Tales species/tales modos in omnibus operibus ab hominibus confectis
nos possumus videre.

1. In illa cratera campanae forma atque figuris rubris exornata illustratur fabula
clarissima de certamine musico inter Marsyam satyrum at Apollinem deum. In hoc
certamine non solum disputandum erat de virtute eorum, sed potissimum de ipsis
instrumentis musicis.

Quo instrumento musico Marsyas canit?


Marsyas satyrus tibia canit.
Quomodo?
Qui canit tibia animam inspirat tibiae.

Quo instrumento Apollo canit?


Apollo cithara canit chordas/nervos digitis pulsans.
Qui fuerunt iudices certaminis?
Deae Musae fuerunt iudices. Quarum duae in cratera ostenduntur.

9
Quid decreverunt deae: Quis fuit superior et quis inferior in certamine?
Musae decreverunt Apollinem superiorem fuisse atque Marsyam devictum.
Quo modo Apollo superbiam et arrogantiam Marsyae punivit?
Apollo eum de arbore pependit et totam eius pellem e corpore vivo evellit.

2.Musae erant filiae Iovis et comites dei Apollinis. Cum eo favebant et


secundabant artes scientiasque. Temporibus eis quibus Hellenismus, quem vocant,
floruit, vulgatus est cultus Musarum. Ptoloamaeus rex qui condidit Bibliothecam
illam Alexandrinam eam deabus Musis consecravit et certamina poetica instituit
honori Musarum necnon Apollinis dicata.

Huic basi/ toreumati insculptae sunt effigies novem dearum Musarum. Notandum
est hoc rarissimum esse. Omnes universae singulaeque Musae in uno ipso opere
effinguntur.
Quo modo Melpomene, dea tragoediae, effingitur?
Sedens et tenens personam tragicam.
Quid retinet manu laeva Euterpe?
Retinet duas tibias.
Alia Musa quae proxima ei ultimae stat, ubi innititur?
In magna cithara innititur.

3. In diebus festis ad Dionysium dicatis Athenis et in aliis civitatibus Graecis


quotannis magna certamina celebrabantur inter auctores. Hic habemus effigiem
Euripidis, qui quater obtinuit victoriam, postremam in certamine anno 406 a.C.n.
habito, cum tragoedia quae inscribitur Iphigenia.

In hac cratera illustratur hoc argumentum. Agamemnon offendit deam Artemisam


et ea retinuit in Aulide classem Graecam in Troiam profecturam.

Quomodo Graeci iram deae laesae pacare poterant?


Iphigenia, filia Agamemnonis, deae sacrificanda/immolanda erat.
In scaena videmus Agamemnonem filiam cultro iugulaturum.
Tandem dea puellam miserata est et salvam fecit. Pro ea in ara Diana cervam
imposuit, quam post Iphigeniam intueri possumus.

II: Bellum

Fortasse bellum certamen supremum sit: certatur de rebus maximi momenti, de


vita hominis et de finibus civitatis ubi habitamus et unde res necessarias educimus.

1. Hic videmus armaturam qua instruebatur pedes Graecus qui Graeco sermone
hoplites appellatur. Arma ex aere facta sunt et satis gravia. Sine dubio pugnae erant
vehementes sed breves ponderis armorum atque caloris ob causam.
Videamus quo modo hoplites de ictibus hostis corpus defenderet suum.

Galea Corinthia quam vocant. Tegebat plerumque partem capitis, faciem et nasum.

10
Quod magnum incommodum putatis eam afferre?
Aures quoque tegebat, id quod impediebat iussa ducis vel monita commilitonum
bene audiri.
Thorax aeratus: pectus atque dorsum tegebat. Duae dimidiae partes iunguntur in
umeris et in lateribus corrigiis ex corio factis.
Ocreae tibiam tegebant. Vinciebantur parti posteriori cruris.

Quibus armis pedites utebantur?


Pedites Graeci longis hastis et gravibus scutis utebantur.
Qua forma scutum erat?
Forma rotunda et saepe animalium vel monstruorum figuris ornata.
In repositoriis videndi sunt mucrones aerati vel ferrei qui inserti erant in hastis et
sagittis ligneis. Etiam videndum est missile plumbeum, quod funda quadam
iactabatur.

2. In hac caelatura marmorea habemus scaenam funebrem. Post pugnam, apud


Graecos mos erat armis atque spoliis hostium monumentum quod Graece
tropaion vocatur erigere in memoriam et honorem commilitonum qui in proelio
ceciderant. Miles armatus, galea cristata indutus, inclinat caput ante tropaion quod
factum est ex galea thoraceque in trunco arboris collocatis. Miles portat longam
hastam. Equus eius eodem modo caput inclinare atque plorare videtur. In parte
sinistra femina libationem facit.

Quod animal videmus circum truncum arboris?


Serpentem videmus bibentem liquidum e vasi quod femina manu laeva tenet. Haec
imago solet in scaenis funebribus effingi et anima defuncti significari videtur.

3. In hac cratera illustratur casus notissimus de bello Troiano. Agitur de pugna


inter nobilem bellatricem, quae auxilio Troianis illo bello interfuit et fortissimum
virum Graecum.
Quae sunt hae personae?
Achilles et Penthesilea, Amazonum regina.

Cum primum heros Graecus oculos pulchritudinemque eius reginae vidit, amore
captus est.
Multae sunt et fuerunt interpretationes fabularum mythologicarum. Sunt qui
dicant hunc casum certamen /pugnam inter ipsos affectus animi Achillei
significare, id est, fides erga socios eius Graecos et amor repentinus vehemensque
erga Penthesileam.

Salvator Bernet
ad lustrationem faciendam commentarios eorumque quaestiunculas Latino paravit sermone.

11

You might also like