You are on page 1of 4

HISPANIA

ROMANA. Lustratio Musei Antiquitatis. 27-08-16


1. Hispania Provincia Imperii
Postquam omnis Hispania expugnata est, facta est provincia Imperii
Romani. Primum nobiles ex gentibus quae has terras incolebant (iberi,
celtae, celtiberi) ad vitam moresque Romanorum accedunt et paulatim
modum vivendi eorum accipiunt. Post multos annos quoque hoc genus
vivendi quod satis commodius atque utilius videbatur, ad ordines
humiliores propagatur adeo ut vita in Hispania non tam dissimilis esset
aliis provinciis Imperii.
Quae sunt fundamenta in quibus Hispania fit Romana? Exercitus qui
vitam tutam reddit, ius quod vitam hominum regit, viae quae coniungunt
terras et homines et mercaturas fovent, instrumenta technica nova ad
agros colendos, ad labores fodinarum, ad artem piscandi, ad cibos
servandos, lingua latina communis, cultus deorum, nummi communis
Exempla propagationis morum Romanorum apud Hispanos sunt hae
tesserae. Sunt documenta quibus continentur foedera inter homines
privatos, nativos et Romanos. qui se coniungebant ut inter se auxilium
praeberent. Hae foedera vocantur hospitium et patronatum. Fuerunt sicut
viae per quas modus vivendi Romanus penetravit societates hispanas.
Vexillum quod pertinet ad collegium adulescentium. In oppido Pollentiae
in insula Maiorica inventum est: In his collegiis adulescentes ex familiis
egregiis instituebantur moribus Romanis atque in cultu imperatoris.
In vexillo effinguntur tres deae: Isis, Fortuna et Diana. In parte superiore
est adulescens qui in collo bullam portat. Manu dextra libationem facit,
manu sinistra tenet cornucopiam.
Tabulae ex aere factae, quibus continentur leges Coloniae Genetivae
Iuliae, quae vocabatur etiam Urso, hodie Osuna. Hae tabulae expositae
erant in foro ut omnes eas cognoscerent leges quae vitam civitatis
regebant. Inter multas alias res in his legibus vetitum est ut magistratus
munera atque dona a privatis accipiant!

2. Officinae, fabri et mercatores


Res omnis generis ex omnibus provinciis poscebantur Magnam copiam
earum rerum in iis repositoriis inspicere potestis.
Res ex argilla factae: In Hispania fuerunt plurimae officinae notissimae in
quibus fictilia omnis generis efficiebantur: vasa, lucernae Ut maior
numerus fictilium fieret, officinae typo/forma/proplasma utebantur. Mos
fuit cum argilla adhuc mollis erat, imprimere sigillum officinae (fictilia
Romana terra sigillata ab hominibus peritis apellata sunt)
Res ex vitro factae: vasa vitrea ad potandum et edendum, vasa vitrea ad
cineres mortuorum, vasa vitrea ad unguenta.
Mirum est quod iam Romani fragmenta rupta vitrea colligebant. Qua de
causa? Romani his fragmentis iterum fusis utebantur ad novum usum.
Res ex metallis factae
Agitur semper de rebus magni pretii et speciosis: signa (ad usum
publicum) vasa, candelabra, claves (ad usum privatum)
Ornamenta ex auro, ex argento facta, cum gemmis, margaritis (Omnes
meminisse potestis tabernam Albini ex Capitulo Octavo libri Familia
Romana.

3. SPECTACVLA PVBLICA
In theatro agebantur fabulae scaenicae: comoediae, tragoediae et mimi.
In amphiteatro munera gladiatoria: venationes, pugnae gladiatorum
dabantur quae magni aestimabantur, hac de causa multa amphitheatra
structa sunt in omnibus provinciis imperii Romani, etiam in Hispania.
Opus musivum gladiatorum nuncupatum hic invenimus id quod est sicut
fabula nubeculata: pugna inter myrmillones (myrmillo vocatur is gladiator
qui pugnat scuto, gladio et galea armatus. Galea ornata erat pisce cui
nomen erat myrmillo) Sunt Symmachius et Maternus. Apud eos stant

lanistae, arbitri certaminis, tunica clavata induti. Vicit Symmachius et obiit


Maternus.
SIMMACHI // NE CO HAECVIDEMUS HOMO FELIX (hedera) // HABILIS
MATERNUS (theta nigrum) // QUI BVSPUG NANTIBVS SIMMACHIVS
FERRVM // MATERNVS (theta nigrum) HABILIS MISIT.
Opus tessellatum effingit aliam pugnam inter secutorem et retiarium:
secutor gladio pugnat. Nomen eius est Astyanax. Alter gladiator est
retiarius quia rete et tridente pugnat. Appellabatur Kalendio. Lanistae eos
hortantur. Is qui obiit fuit Kalendio. (theta nigrum)
In circo celebrabantur cursus curruum (bigarum, quadrigarum). Erant
quattuor factiones quae inter se coloribus differebant: albata, russata
(colore rubro), veneta (colore caeruleo), prassina (colore viridi).
Opus tesselatum effingit victoriam factionis: agitator portat palmam
victoriae. Iubilator acclamat laetus victorem.
4. FORVM
Est locus ad vitam publicam apud Romanos media in urbe. Illic erant
templa deorum, illic sita erant magnifica aedificia publica Curia, sedes
administrationis municipii, basilica ubi iudicia habebantur. Etiam tabernae
ubi vendebantur omnia genera rerum. Illic celebrabantur contiones et
comitia. In foro ostendebatur potestas imperatoris et magnificentia
Romae.
Qui curaverunt novum museum locaverunt FORVM medio in aedificio
sicut forum media in urbe situm erat.
Multa sunt videnda, sed nunc tantum animadvertite
- Signum Liviae, uxoris Augusti et signum Tiberii (filius Liviae).
(Paestum)Ex marmore.
Tiberius sedens et torso nudo sicut deus effingitur. Portat in humeris
paludamentum. Vultus eius ostendit gravitatem et maiestatem ut imago
imperii maximi.

Livia etiam sedens, induta est sicut matrona romana et velata sicut
sacerdos cultus divi Augusti. Vultus est pulcherrimus et serenissimus.
- Horologium solare quod monstrat horas diei. (Baelo Claudia/Forum)
Est foramen in parte superiore qua radius solis intrat et in parte concava
incidit. In hac parte sunt tres lineae transversae quae cursum solis
temporibus anni monstrant: aequinoctio veris et autumni radius percurrit
lineam mediam, solstitio aestivo lineam imam et solstitio hiemali lineam
summam. Etiam sunt undecim lineae perpendiculares quae monstrant
duodecim horas diei.
Quota hora est? Punctum lucis horam monstrabit.
- Etiam sunt plurimae inscriptiones ad honorem magistratuum et
patronorum qui vitam civium curant sicut patres.
5. DOMVS
Domus est locus in urbe ubi habitant homines, praecipue divites, locus
familiae.
Omnes iam bene scitis partes domus: atrium, tablinum, peristylum,
triclinium, cubicula et culinam.
In atrio situm erat Lararium ubi dii domestici (Lares)colebantur et sacrificia
a patre familias fiebant.
In hoc repositorio videmus multas res quae pertinent ad officia patris
familias: sigillum, stilum, anulum et alias res quae ad ornatum et officia
dominae pertinent: ornamenta, pectinem, acus. Etiam videre possumus
res ad vitam liberorum pertinentes: bullam quam portabat puer usque ad
sedecim annos ut eum tueretur, etiam puppam et crepundia quibus puella
ludebat.
Culina est locus ubi cibi parabantur et coquebantur in foco vel in furno.
Videmus omnia necessaria alia ex argilla alia ex ferro aut aere facta:
catinum, vasa fictilia, cacabum, ollam, forcipem ad capiendum, qualum ad
colandum, amphoram, mortarium ad terendum

You might also like