You are on page 1of 5

LUSITANIAE

LUSTRATIO
(PARS ALTERA)




IV. SOCIETAS HOMINUM

Societas vitae Lusitanae composita erat gentibus origine diversis, qui etiam alii
erant ad iura et summo loco et humili loco nati sunt. Lusitani vocantur et qui
originem trahebant Lusitanicam et Romani et Itali qui cum eis commixti sunt. Pax
effecit ut commercium et consuetudines inter eos haberentur. Omnes facti sunt
Romani moribus primum et dein iuribus. Liberti, lucrum et donatio civitatis
Romana principibus homines moverunt ut un coalescerent.

IV. 1. Hoc simulacrum nobis praebet optimum exemplum
de hoc: quomodo conati sint principes indigenae affectari
mores Romanos. Videmus eum gerere compturam
Romanam; est signum omnibus ex numeris Romanum.
Ille fuit pistor, crassulus et more Republicano efficto. Illa
autem, quae nuncupatur "Aegytianula" (vulgo "la
Gitanilla") praestat genere compturae. Apud hoc signum,
ut aiunt doctores,
valuit
modus
sculpendi
in
Hispania.
Patet
differentia
inter
utrumque, ornatior est imago viri, qui magis
pollebat.


IV. 2. Hic habemus tesseras hospitales, quae hospes
hospiti dabat, ex aere factae. Multae habitae sunt
inter Romanos atque indigenas.

IV. 3. Stela quam
videmus ad medicum
oculorum
refertur,
nomine Quintus Aponius Rusticus, qui un cum
libert qudam nomine Aponia Mandata et sorore
eius Eucharis sepultus est. Eminet fuisse
contubernium inter medicum et libertam eius.

IV. 4. Suppellex funeraria cuiusdam medici
Emeritae Augustae, ubi conspicere possumus
instrumenta quibus fretus artem suam exercuit:
sunt enim forfex, acus, et speculum magnum
matricis a quo multae feminae etiam nunc
abhorrent. Verisimiliter viri nesciunt quid rei sit
;).

VI. DE MODO VIVENDI



Lusitani vivebant a bonis quae natura gerebat, praesertim metalla; erat etiam
aurum ex Tago fluvio et fodinae marmoris in hodierna Estremoz. Etiam condiebant
pisces sale ut diutius perderentur. Etiam iura ex piscibus facta, sicut garum, fiebant
quae magni aestimabantur tamquam deliciae Lusitaniae. Et alio exportabantur
inducta in amphoris sicut eae quas hic videtis. [hay varias nforas expuestas]

VI. 1. In hac tabula, ex aere
facta, nuncupata Lex metallis
dicta, scripta sunt leges quibus
ordinabantur vita et munera in
fodinis in regione Vipasca,
nostra aetate Aljustrel. In iis
sunt leges huius generis: de
poenis in fures aut in eos qui
nocent fodinis, de his quae pertinebant ad sutorem, ad tonsorem, ad praeconem,
ad magistrum, ad vectigalia et alia. [la inscripcin es mucho ms grande; en la
foto solo se ve la cabecera].

VI. 2. Poculum refert specie ovum, quia sic
erat lapis quae vocatur "gata". Effingitur
silenus, bucca eius est os poculi et aures,
ansae. Est poculum ab Aegypto aut Asia
Minore invectus, ubi optimi artifices
erant. Opus in quodam sepulcro repertum
est. Agatham erat in pretio apud
Romanos, qui putabant eam conducere ad
vim dicendi, ad melius videndum, ad sitim
tollendam et eam valere contra morsus scorpionum.


VII. DE VITA RUSTICA

Nihil dicemus de villis Romanis ne vobis afferamus taedium, quia iam alius sodalis
de hac parte curabit aut curavit ;).
VII. 1. Ergo recta petamus ad
opus musivum quod sermone
vernaculo nuncupatur "Mosaico
de las Musas", in villa Romana
hodierna Portugallia inventum.
In eo novem Musae stantes
continentur, Calliope, Euterpe,
Erato, Talia, Melpomene, Clio,
Urania, Polimnia Terpsicoreque,
quae tunicam et pallam induunt et quae singillatim agnosci possunt propter
positiones et insignia earum. Ridicula est inscriptio quae legitur in parte inferiore,
nam monet ne tessellas scop laedere.

VII. 2. Ceterum valde studium excitat tegula


quam hic videmus, nam in ea scripta est
epistula quam dominus Maximus quodam
Nigriano misit querens de morte ancillae
gravidae missae ad nimis durum laborem.

VII. 3. Pulcherrimum est hoc ornamentum
cuius opus genuinum ex argento factum est
in quo effinguntur Princeps Teodosius I,
Valentinianus II, qui etiam postea princeps
erit, et filius eius Arcadius. Ut probe scitis, Diocletianus artifex fuit distributionis
provinciarum Romanarum in dioeceses et decrevit Emeritam Augustam Dioeceseos
Hispaniarum caput esse, et sedem vicarii, qui maximus legatus principis erat.
Quamquam res certa non est, haec scaena fortasse cum his rebus coniungi potest.


VIII. DE RELIGIONE ET CULTU

Pergamus nunc ad octavam partem lustrationis, quae de religione in Lusitania
agitur. Quamquam plures fuerunt deos, et Romanos et Hiberos, quos Lusitani
coluerunt in provincia, deos Romanos et familiam imperialem maxime
veneraverunt, ita ut in foris theatris et circis coloniarum templa, ara et sacraria
cultus imperialis instructa sunt. Romani autem cultus deorum nativorum sicut
Ataecina vel Endovelico, et deorum peregrinorum, sicut Mitrae, toleraverunt. Etiam
Iudaei et Christiani vestigia fecerunt, in / cum synagogis Emeritae Augustae,
exempli grati.

VIII. 1. Formosissimum exemplum cultus imperialis
nobis praebet hoc simulacrum, quod scaenae frontem
theatri Emeritae ornabat, maioris magnitudinis veris
homini finctum, nudo pectore, quod induit infulas (ut
scitis, infulae sunt ornamentum capitis sacerdotum) et in
cuius ara legi potest inscriptio flaminis Augusti et Liviae.

VIII. 2. Etiam venusta
sunt
haec
parva
simulacra aenea Liviae,
Tiberii coron praediti et
genii capite velato qui
Emeritam
tuebatur.
Verisimiliter usa sunt in
pompis quae Emeritae
Augustae ducebantur / fiebant ad colendos divos Caesares.

VIII. 3. Aspicite quoque hanc tabulam defixionis quam
studium excitat, nam in ea invocatur dea Ataecina ad
puniendos vestimentorum fures. Ne quidem domina pro
certo scit quot sint vestimenta quae fur surripuerat, quod
ridiculosum est.

IX. DE LENTA MUTATIONE IMPERII ROMANI



Pergamus nunc ad postremam partem lustrationis, quae de labefacto imperio
Romano agitur.

Quamquam profecto excidium imperii Romani anno 476 post C. n. accidit, antehac
nonnullae res factae erant: ut bene scitis, anno 380 post C. n. Teodosius decrevit
Christianismus unam religionem totius imperii Romani esse. Quod, quamquam
nonnullas res novas ad civitates attulit, tamen vitam rusticorum vel quorum longe
a civitatibus habitabant paulum mutavit. Ceterum saeculo III exeunte et toto seculo
IV auctae sunt villae rusticae, quorum domini magnificis ornamentis simulacris,
peristylis, fontibus, operibus musivis, etc. eas locupletaverunt ad potestatem
ostendendam.

Saeculo V ineunte barbari tandem limines transierunt et imperium Romanum
oppugnaverunt; itaque alani Emeritam Augustam expugnaverunt, etsi incolae
parvorum oppidorum provinciam non deseruerunt.


IX. 1. En vobis haec inscriptio quae
testimonium praebet de restitutione circi
Emeritae Augustae, quam Iulius Saturninus,
praeses provinciae Lusitaniae, perfecit
principe Constantino et Augustis Constantio
et Constante1. Patet damnationem memoriae
Constantini II et Constantis in versibus
inscriptionis fuisse.

IX. 2. Stela quam videmus ad exarcontem duarum
synagogarum Emeritae Augustae, Anianum
Peregrinum, refertur. Manifestum est eum
Iudaeum esse, sicut demonstrant duae menorah
quas finctae sunt in parte stelae inferiore.
Ceterum stela declarat Romanos bene tulisse
Iudaeos saeculo IV exeunte.

IX. 3. Inventum in
hodierna
Estremoz,
posterioris pars huius ornamenti saeculi VI post C. n. usa
est ut stela cuiusdam feminae nomine Talassa. Ut videtur,
Kalendae et era posterius additae sunt.

TEXTUS INSCRIPTIONIS

TALASA FAMO [sic]/LA DEI VIXSIT [sic]/ ANNOS XLIIII / ET
REQVIE (vi)T/ IN PACE XV / CALE[ndas) SEPTEMBRES / ERA
__Lxxx II


1 Esto es un poco lo: el circo fue remodelado bajo el emperador Constantino (principe Constantino)

y siendo Augustos Constancio y Constante (Augustis Constantio et Constante).


IX. 4. Aspicite has pulchras imagines, ex marmore optimae notae (de excelente
calidad) factas, quae villam quandam in hodierna
Portugallia ornabant. Ex officinis Afrodisiae, in
Asia Minore (hodierna Turquia) ad Lusitaniam
advenerunt. Fortasse effinguntur Afrodita
calceum induens et animal quoddam, scilicet
trito, ut patet propter formam eius
cruris. Folia vero et trunci arboris
forte partes erant ornamenti
nymphaei quod villam illustrabat /
decorabat.








Cum his pulcherrimis ornamentis ad finem lustrationis vnimus. Spero vos
audiendi satietate nullo modo expletos esse!! Gratias plurimas omnibus!

You might also like