You are on page 1of 4

1

Latin 101 Catullus & Cicero


Final Exam
8 December 2003
1:00pm-4:00pm
Exam Overview
This exam has three parts, each of which involves the translation of a passage from Latin
to English:
Part A: Catullus (hendecasyllabics) (30%)
Part B: Cicero (Pro Caelio selections) (40%)
Part C: Catullus (mixed meters) (30%)
The time available for the exam is three hours. This exam has four pages.
2
Part A: Catullus (hendecasyllabics) (30%)
Please translate ONE of the following two poems, selected from Catullus
hendecasyllabic poems. Do not translate both poems.
Option #1: Catullus 7
Quaeris quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
oraculum Iovis inter aestuosi 5
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores:
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullo est, 10
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
Option #2: Catullus 16.
Pedicabo ego vobis et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam 5
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi at parum pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis 10
qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et irrumabo.
3
Part B: Cicero (Pro Caelio selections) (40%)
Please translate ONE of the following two passages, selected from our readings in
Ciceros Pro Caelio. Do not translate both passages.
Option #1: Section 36 (Ciraolo line #s 432-443)
Sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. Removebo illum
senem durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis sumam aliquem ac
potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te
amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos
quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitavit.
Eum putato tecum loqui:
Quid tumultuaris, soror? quid insanis?
Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis?
Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas, vultus
oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem
hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere
tuis copiis devinctum.
Option #2: Section 79 (Ciraolo line #s 973-984)
Quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante
oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius
spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae
misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad
mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel
liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel
indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa
occidentem velle maturius exstingui vulnere vestro quam suo fato, aut
hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam
turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.
4
Part B: Catullus (mixed meters) (30%)
Please translate ONE of the following two poems, selected from our readings in
Catullus non-hendecasyllabic poems. Do not translate both poems.
Option #1: Catullus 51
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis 5
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
vocis in ore,
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte 10
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas 15
perdidit urbes.
Option #2: from Catullus 39
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usquequaque. Si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater, 5
renidet ille. Quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet; hunc habet morbum
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum est te mihi, bone Egnati.
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs 10
aut parcus Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usquequaque te nollem: 15
nam risu inepto res ineptior nulla est.

You might also like