You are on page 1of 7

MARCUS VALERIUS MARTIALIS

MARCO VALERIO MARCIAL


Hic est quem legis ille, quem requiris
Toto notus in orbe Martialis
Argutis epigrammaton libellis:
Cui, lector studiose, quod dedisti
Viventi decus atque sentienti
Rari post cineres habent poetae (I, 1)
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
Terrarum dominum pone supercilium
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
Materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum.
Illa fronte precor carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
Lasciva est nobis pagina, vita proba. (I, 4)
Petit Gemellus nuptias Maronillae
Et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulcra est? Immo foedius nihil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit. (I, 10)
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una dos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet. (I, 19)
Quem recitas, meus est, o Fidentine, libellus:
Sed male cum recitas, incipit esse tuus. (I, 38)

Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:


Quod vispillo facit, fecerat et medicus. (I, 47)
Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat. (I, 57)
Bella es, novimus, et puella, verum est,
Et dives, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives neque bella nec puella es. (I, 64)
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
Extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
Atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Iam tollas et sis ebria simpliciter. (I, 87)
Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur;

Et desiderio coacta ventris


Gutta pallia non fefellit ulla,
Sed blando pede suscitat toroque
Deponi monet et rogat levari.
Castae tantus inest pudor catellae,
Ignorat Venerem; nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
Aut utramque putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam. (I, 109)
Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breviora facis. (I, 110)
Artis Phidiacae toreuma clarum
Pisces aspicis: adde aquam, natabunt. (III, 35)
Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Referam
causas inquis agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par mihi nemo foro.
Egit Atestinus causas et Civis-utrumque
Noras-; sed neutri pensio tota fuit.
Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
audieris, dices esse Maronis opus.
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
Sunt ibi, Nasones Virgiliosque vides.

Atria magna colam. Vix tres aut quattuor ista


res aluit; pallet cetera turba fame.
Quid faciam? Suade: nam certum est vivere Romae.
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes. (III, 38)
Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
Circa te, Ligurine, solitudo,
Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc valde vitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
Non dipsas medio perusta sole,
Nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis sedenti,
Currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam venio: fugas sedentem.
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, videre?
Vir iustus, probus, innocens timeris. (III, 44)

Oculo Philaenis semper altero plorat.


Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est. (IV, 65)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
Oscula commendo deliciasque meas
Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
Oraque Tartarei prodigiosa canis.

Impletura fuit sextae modo frigora brumae,


Vixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam veteres ludat lasciva patronos
Et nomen blaeso garriat ore meum
Mollia non rigidus caespes tegat ossa nec illi,
Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi. (V, 34)
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos. (VII, 3)
Exigis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
Non faciam: nam vis vendere, non legere. (VII, 77)
Si quid forte petam timido gracilique libello,
Improba non fuerit si mea charta, dato
Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
Offendunt numquam tura precesque Iovem.
Qui fingit sacros auro vel marmore voltus,
Non facit ille deos: qui rogat, ille facit. (VIII, 24)
Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique
Si sapis et sentis, hoc tibi ait: Morere. (VIII, 27)
Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra
Sic formosa, Fabula, sic puella es. (VIII, 79)
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?

Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten


Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis
Quid tibi dormitor proderit Endymion?
Exutusve puer pinnis labentibus? Aut qui
Odit amatrices Hermaproditus aquas?
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possit dicere vita meum est.
Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyasque
Invenies: hominem pagina nostra sapit.
Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi. (X, 4)
(...) Hunc servare modum nostri novere libelli,
parcere personis, dicere de vitiis. (X, 33)
Vitam quae faciant beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;
Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria sed soluta curis;
Non tristis torus et tamen pudicus;
Somnus qui faciat breves tenebras:
Quod sis esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes. (X, 47)

Porri sectivi
Fila Tarentini graviter redolentia porri
Edisti quotiens, oscula clusa dato. (XIII, 18)
Nuces pineae
Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
Ne cadat in miserum nostra ruina caput. (XIII, 25)
Auriscalpium
Si tibi morosa prurigine verminat auris,
Arma damus tantis apta libidinibus. (XIV, 23)
Acus aurea
Splendida ne madidi violent bombycina crines,
Figat acus tortas sustineatque comas. (XIV, 24)
Pectines
Quid faciet nullus hic inventura capillos
Multifido buxus quae tibi dente datur? (XIV, 25)
Lucerna cubicularis
Dulcis conscia lectuli lucerna
Quidquid vis facias licet, tacebo. (XIV, 39)
Titus Livius in membranis
Pellibus exiguis artatur Livius ingens
Quem mea non totum bibliotheca capit. (XIV, 190)
Lucanus
Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
Sed qui me vendit bibliopola putat. (XIV, 194)

You might also like