You are on page 1of 3

Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, PL 211,

0208C (auctor fl. 1150)


Aethiopes enim daemones
significant.
Aelredus Rievallensis, De Iesu
puero duodenni, PL 184,
0866C (auctor 11101167)
Ibi certe Aethiopissa mutat pellem suam: ibi pardus
mutat varietatem suam; ibi solus Pharisaeus non
exspumat superbiam suam.
Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum
theologicalium, PL 210, 0969A (auctor
1128-1203)
Dicitur conventus malorum, unde propheta:
Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, id est
secreta malorum.
Alcuinus,
Adversus
haeresin
Felicis, PL 101,
0096A (auctor
730-804)
Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet,
infidelitatis prius nigra peccatis, quam veniente Domino Habacuc propheta
vidit timore perterritam et ait: Tabernacula Aethiopum expavescent
tabernacula terrae Madian (Habac. III, 7) . David quoque propheta videns,
quod ad Iudaeam redimendam veniret Dominus; sed ante gentilitas
crederet, quam Iudaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo
gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25) ,
dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo (Psal. LXVII, 32) , id est,
priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Domino,
peccatis nigra gentilitas.
Ambrosius Mediolanensis, De Noe
et Arca, PL 14, 0416C (auctor
340-397)
Color Aethiopis tenebras animae squaloremque
significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors,
tenebris involutus, nocti similior quam diei.
Ambrosius Mediolanensis, De paradiso, PL
14, 0281D (auctor 340-397)
Quid tam Aethiopiae simile, quod etiam nigrum
est quibusdam tenebris peccatorum?
Ambrosius
Mediolanensis, De
paradiso, PL 14,
0304A (auctor 340-397)
Satis est enim nobis videre Satanam sicut fulgur de coelo

cadentem, secundum vocem Domini (Luc. X, 18) , et dantem


escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis; quia scriptum
est: Dedit eum in escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14) . Hoc
igitur de eo dictum est, quod non mandaverit tangi.
Ambrosius Mediolanensis,
Expositio Evangelii
secundum Lucam, PL 15,
1699C (auctor 340-397)
Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors
sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2) :
sunt etiam Aethiopum populi qui acceperunt in escam
draconem (Psal. LXXIII, 14) . Absit a nobis venenum draconis
vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui
descendit de coelo.
Ambrosius
Mediolanensis, Expositio
Evangelii secundum
Lucam, PL 15,
1802C (auctor 340-397)
Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus
omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Imago Caesaris non
reperitur in Iacobo vel Ioanne, quia filii tonitrui sunt (Marc. III, 17)
: sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super
aquam, et ipse draco maior comminutus caput, datur in escam
populis Aethiopum (Psal. LXXIII, 14) . Si ergo non habuit
imaginem Caesaris, cur dedit censum?
Ambrosius
Mediolanensis,
Hexaemeron, PL 14,
0247B (auctor 340397)
Dicit enim Hieremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus
varietatem suam (Hier. XIII, 23) . Non solum enim de figura, sed
etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et
inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus
decoloratus populus Iodaeorum boni propositi gratiam iam tenere
non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare,
qui semel ferinam induerit immanitatem.
Anselmus Laudunensis et schola
eius Glossa o, Expositio in XX
primos Psalmos, PL 114,
0763D (auctor -1117)
Chusi interpretatur Aethiops, significat diabolum, vel
Iudam proditorem, seu populum Iudaeorum, qui post
acceptam beatitudinem ad peccatorum nigredinem
sunt conversi.
Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos,
PL 53, 0426B (auctor fl.460)
Aethiopes nigredinis circumdati perfidia, non in
corio carnis, sed in sensibus animae.

Arnobius iunior, Commentarii


in Psalmos, PL 53,
0431B (auctor fl.460)
Hi ergo qui daemoniorum meridianorum ruinam patiuntur,
nigri fiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis
perfidia Aethiopes appellantur.
Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, PL 53, 0431A (auctor fl.460)

Confirmasti in virtute tua mare, tu confregisti capita draconum in aquis, id est, capita daemonum in
baptismate. Quod autem aquis dixit, voluit ostendere unum baptisma in aquis posse omnibus
celebrari, fluminum, maris, fontium, torrentium, stagnorum, ibi capita daemonum confringuntur, id
est, in omnibus aquis. Caput autem draconis magni in poenitentia confringet Dominus, et dat eum in
escam populo Aethiopum. Aethiopes a plaga meridiana nigri sunt. (0431B) Hi ergo qui
daemoniorum meridianorum ruinam patiuntur, nigri fiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis perfidia
Aethiopes appellantur. Hi itaque cum baptizarentur, quia in aquis confracta sunt capita daemonum,
venenum omne in aquis fluentibus evanuit. Et illos iam mundos, cum ab omni veneno defaecatos
exhibuit, nunc in sicco positis, draco magnus ipse princeps draconum advenit, quem suis cibantes
nefariis factis veneno eius iterum nigrarunt. Verum quia poenitentibus auxilium divinae pietatis
occurrit, confringitur et huius caput draconis in sicco. Aqua ibi sola lacrymarum est. Et quia non
sunt fluvii circa eum salientes, quae tantum nefas veneni abluant, datur eis in cibo, et dicitur eis:
Quando draconum capita in aquis vobis confracta sunt, gustastis et vidistis quam suavis est
Dominus. (0431C) Modo quia Dominum reliquistis, gustate et videte quam amarus est diabolus. Ibi
gustastis mel et lac, hic gustate cinerem pro pane, et lacrymas vestras in poculis miscete. Ibi vestes
candidas et mundas, hic sacceas sordidas. Ibi habuistis gaudium, hic mugitum gemitumque inter
suspiria excrepate. Sicque Aethiopes esse cessabitis, et pristinus vobis candor splendorque reddetur

You might also like