You are on page 1of 4

AELIUS AELII SPARTIANI

Diocletiano Augusto Aelius Spartianus suus sal.


I. 1 In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos, qui
principum locum in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque ad divum
Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut
Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt,
cognitioni numinis tui sternere. 2 Quorum praecipue de Aelio Vero dicendum est, qui
primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. 3
Et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam fabula, de
ipso iam loquar.
II. 1 Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus appelatus est, quem sibi Hadrianus aevo
ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil
habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, 2 non
testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope
genere, quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares
dicti sunt, quasi quidam principum fili, visi et designati augustae maiestatis heredes. 3 Et
quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc
solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai
dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus est, doctissimi viri et eruditissimi
putant dictum, 4 vel quia mortua matre, sed ventre caeso, sit natus, vel quod cum magnis
crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem
viguerit. 5 Certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum
aeternitate mundi nomen effloruit. 6 Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius
Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in Aeliorum familiam, hoc est in Hadriani,
transscriptus et appellatus est Caesar. 7 Huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii
Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. 8 Maiores omnes nobilissimi,
quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. 9 Et de huius quidem familia
plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi
adoptare Antoninus iussus est, disseremus. 10 Is enim liber debet omnia, quae ad stemma
generis pertinent, continere, qui habet principem, de quo plura dicenda sunt.
III. 1 Adoptatus autem Aelius Verus ab Hadriano eo tempore, quo iam, ut superius
diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, 2 statimque praetor factus et
Pannonis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio,
iterum consul designatus est. 3 Datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis
conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam
praetermissum, quod posset laetitiam publicam frequentare. 4 Tantumque apud Hadrianum
principem valuit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia,
quae cuperet, etiam per litteras impetraret. 5 Nec provinciae quidem, cui praepositus erat,
defuit. 6 Nam bene gestis rebus vel potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen
optinuit ducis famam. 7 Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit, ut Hadrianum statim
adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis
cogitaret, si forte vixisset. 8 Fertur denique ab his, qui Hadriani vitam diligentius in litteras

rettulerunt, Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam
regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam
dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis conditionibus
ferebatur. 9 Fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo
demonstrat, ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis
futuros actus ante perscripserit.
IV. 1 Satis praeterea constat eum de Vero saepe dixisse:
Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent.
2 Quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret, atque adesset unus ex litteratis,
quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere:
Nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
3 Hadrianus dixisse fertur "Hos Versus vita non capit Veri", illud addens:
manibus date lilia plenis;
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltim accumulem donis et fungar inani
munere.
4 Cum quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse : "Ego mihi divum adoptavi, non
filium." 5 Nunc tamen cum eum consolaretur unus de litteratis, qui aderat, ac diceret :
"Quid? si non recte constellatio eius collecta est, quem credimus esse victurum?",
Hadrianus dixisse fertur : "Facile ista dicis tu, qui patrimonii tui, non rei p. quaeris
heredem." 6 Unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae
suae tempore a re publica summovere. 7 Sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum de
provincia Aelius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se
seu per sciniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis ianuariis Hadriano patri
gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret invari, kalendis ipsis Ianuariis perit. 8
Iussusque ab Hadriano, quia Vota interveniebant, non lugeri.
V. 1 Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malivoli locuntur, acceptior
forma quam moribus. 2 In aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus
tamen reprehendendus ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae,
oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis. 3 Huius
voluptates ab his, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur, et quidem non infames sed
aliquatenus diffluentes. 4 Nam tetrafarmacum, seu potius pentefarmacum, quo postea
semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen, fasianum, pavonem,
pernam crustulatam et aprunam. 5 De quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non
pentefarmacum sed tetrafarmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus. 6
Fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. 7 Nam lectum eminentibus
quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus
demptumesset album, replebat iacensque cum concubinis vel amine de liliis facto se
tegebat unctus odoribus Persicis. 8 Iam illa frequentantur a nonnullis, quod et

accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis. quae etsi non decora,
non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. 9 Atque idem Ovidii libros Amorum ad
verbum memoriter scisse fertur, idem Apicii, ut ab aliis relatum, in lecto semper habuisse,
idem Martialem epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse. 10 Iam illa leviora
quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum
nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium
ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. 11 Idem
uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur : "Patere me per alias exercere
cupiditates meas: uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis." 12 Eius est filius
Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, -vel certe cum Marco- et cum eodem aequale
gessit imperium. 13 Nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis
consularibus sic nomina praescribuntur, ut dicantur nonduo Antonini set duo Augusti. 14
Tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit, ut fasti consulares nonnulli ab his
sumerent ordinem consulum.
VI. 1 Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit. 2 Sed
cum eum videret homo paulo argutior, miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius
iactare non posset, dixisse fertur: 3 "Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque
dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem
publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit." 4 Et haec quidem Hadrianus cum praefecto
suo locutus est. 5 Quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Aelius Caesar in dies magis
magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus,
qui rem prodiderat, successorem dedit volens videri, quod verba tristia temperasset. 6 Sed
nihil profuit. nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Aelius Caesar (nam his
omnibus nominibus appellatus est) perit sepultusque est imperatorio funere, neque
quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem. 7 Doluit ergo illius mortem, ut bonus pater,
non, ut bonus princeps. nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus
dixisse fertur his : "Etiam vivente adhuc Vero decreveram." 8 Ex quo ostendit aut
iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 Post hunc denique Hadrianus diu anceps, quid
faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum. Cui conditionem addidit,
utipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret.
10 Nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum saepe dicens sanum
principem mori debere, non debilem.
VII. 1 Statuas sane Aelio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in
nonnullis urbibus fieri. 2 Denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum,
qui pereunte Aelio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum
Marco, ut iamdiximus, dedit saepe dicens : "Habeat res publica quodcumque de Vero." 3
Quod quidem contrarium his, quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos
intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit,
quod imperatoriae familiae lumen adferret. 4 Haec sunt, quae de Vero Caesare mandanda
litteris fuerunt. 5 De quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui [vel] post
Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes
appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes
Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae,
etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.

Historia Augusta The Latin Library The Classics Page

You might also like