You are on page 1of 1

ATHENAEVS

Deipnosophistae, 12.80 (Iacobi Dalechampii Cadomensis Latina interpretatio )


'

.


.





.

. '

,
, ,
.
,
(PL II
513, fr. 1 B49)
.

,
.

Porro voluptati sic incubuere eius aetatis


homines, ut Callipygo Veneri templum
aedificarint, hac de causa. Rustici viri
formosae duae filiae in publicam viam
egressae, ambitiosius inter se decertabant
utri pulchiores nates essent. Praetereunti
iuveni, cuius pater senior erat, inspiciendas
se ambae obtulerunt. Vtramque ille
conspicatus, natu maioris pulchriores esse
iudicavit, et eius amore captus est. Reversus
in urbem, cum aeger decubuisset, iuniori
fratri exposuit quod acciderat. Rus ille
profectus, et puellas contuitus, alteram
amavit. Iuvenum pater, cum instaret, ut
splendidius matrimonium sibi quaererent,
idque persuadere non posset, puellarum non
invito parente, illas evocat ex agro, et cum
filiis collocat. Eas cives
nominarunt, ut narrat in Iambis Cercidas
Megalopolitanus his verbis:
Syracusis Callipygon par fuit.
Amplas facultates nactae illae, Veneri, quam
et
Callipygon
nominarunt,
aedem
construxerunt. Hoc etiam in Iambis
Archelaus scripsit.

You might also like