You are on page 1of 3

2/5/2014 ANOFIS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/12th/ANOFIS_TEXT.html 1/3
THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)
Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen
Fn and Ft: ANOFIS TEXT
Author: Anonymous
Title: De mensura fistularum in organis
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis
San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:283-87.
[-283-] Anonymi De mensura fistularum in organis.
Fac tibi fistulam secundum aestimationem, utpote unius ulnae et dimidiae longam, huius latitudinem divide in
octo partes, et octavam concede extra mensuram: quod reliquum est usque ad plectrum id est linguam, divide
in novem partes, et ex illis da octo secundae fistulae, haec erit longitudo eius a plectro sursum, et habes tonum
inter duas fistulas. Tertiam metire a secunda, sicut secundam permensus es a prima, et habes duos tonos inter
tres fistulas. Quartam metire a prima hoc modo: Accipe primam et tertiam partem diametri, praepone illis
quod reliquum est usque ad plectrum, divide in quartas partes, et ex illis da tres quartae fistulae, et habes
diatessaron. Quintam metire iterum a prima hoc modo: Accipe primam, et dimidiam partem sui diametri
concede illi, quod reliquum est usque ad plectrum, divide in tres partes et ex illis da duas quintae fistulae, haec
erit longitudo eius a plectro sursum, in singulis enim intellige a plectro sursum, ibi habes diapente. Sextam
metire a quinta; sicut secundam permensus es a prima, quia utrinque est tonus. Septimam metire a sexta sicut
sextam metiebaris a quinta, nam et inter eas tonus est. Restat dicendum de fistula, quae est synemmenon.
Illam metire a quarta hoc modo: Accipe quartam et concede ei tertiam partem diametri, quod reliquum est
usque ad plectrum, divide in quartas partes, et ex illis da tres alicui fistulae nondum mensuratae: haec erit
longitudo eius a plectro sursum, hanc colloca inter mese et paramese, et habes trite synemmenon. Quoniam
autem octava et quinta decima in quarta primis chordis ponendae sunt, dicenda est etiam earum mensura.
Accipe de prima chorda longissimam, et concede ei totum diametrum, quod reliquum est usque ad plectrum
divide in duas partes, et ex illis da alteram alicui fistulae, haec illi dupla est in acumine. Ab hac dupla metire
adhuc unam eodem modo, haec erit quadrupla contra primam. Similiter fac reliquis choris, sed quadruplum
primis quarta convenit, reliquis minime.
Item aliter alia Mensura.
Primam fistulam quam longam latamve libuerit facies, eius latitudinis omnes fiant: tolle primam et mensura
latitudinem concavi quod in ipsa est, quod [-284-] diametrum vocatur, et partire in octo particulas, et in
longitudine primae fistulae in summo pone octavam illam partem, et de illa particula usque ad plectrum partire
in nonas partes primam, et abiecta nona parte octo reliquas mitte in secundam fistulam a summo ipsius usque
ad plectrum, et haec est secunda fistula. Deinde in illa secunda tolle duas octavas partes diametri et mitte in
longitudinem ipsius, et quod reliquum est ipsius, item in nonas partire, et nona abiecta de reliquis octo, tertiam
fistulam habebis: et hae octo partes longitudo tertiae fistulae sunt a plectro usque ad summum. Et ecce iterum
deinde primam accipe, et tertiam partem diametri in longitudinem ipsius pone: et reliquum ipsius in quatuor
partes divide, et quarta parte abiecta tres reliquas partes ad quartam fistulam facies, et haec est quartae
2/5/2014 ANOFIS TEXT
http://www.chmtl.indiana.edu/tml/12th/ANOFIS_TEXT.html 2/3
fistulae longitudo, et hucusque diatessaron cum tono, tono, et semitonio, semper attende de imo plectro usque
ad summum fistulae. Sume iterum primam et longitudinem ipsius dimidiam diametri partem a summo pones, et
quod reliquum est in tres partes divide, et una abiecta de reliquis duabus quintam fistulam facies: et haec est
quintae fistulae longitudo. Deinde ipsam quintam fistulam sumens, in summo ipsius octavam partem diametri
pones, et quod reliquum est eius in novem partire, et nona parte abiecta de quinta sextam fecisti.
[Hic inseritur synemmenon. Accipe quartam, et concede ei dimidiam partem diametri, et reliquum eius in IIII.
partire, et ex illis da tertiam fistulae synemmenon; post haec autem de quarta septimam facies. Tolle sextam
fistulam, et praepone ei octavam partem diametri sui, et quod superest partire per novem: et ex his da nonam
septimae fistulae. Sume primam et praepone ei totum diametrum, et reliquam longitudinem in duo divide, et
unam partem da octavae fistulae: haec est longitudo eius. Tolle vero quartam, tertiamque partem diametri in
ultimo eius mensurabis, et reliquo ipsius in quartam diviso, et IIII. abiecto de reliquis tribus septimam habebis.
Et haec sunt septem discrimina vocum. Sumenda sexta, ut rationabiliter procedens octava tibi proveniat.
Quae sexta sumat duas partes diametri in ipsius longitudine, sicque in nonis partibus divisa, nonaque cum
partibus diametri reiecta, oritur octava.] Post haec iterum secundum alphabetum ita facturus es: assumpta
prima totum diametrum eius in summitatem ipsius pones, et reliquum eius in duas aequas partes divides,
quarum unam cum diametro abiicies, unam alteram assumes, quae erit octava; et haec erit diapason, id est
duplum ad primam: usque huc diapente cum tono, tono, semitonio, tono. Deinde in octava nonam eodem
modo assumes, id est secundi alphabeti: et haec erit diapason, id est dupla ad primam gravioris alphabeti.
Usque huc si intermittitur, octava erit diapente cum tono tono semitonio tono. Deinde secundam in prima
secundi ordinis eodem modo mensurabis, quo in principio secundam per primam gravioris ordinis mensurasti,
et caeteras, [-285-] sicut in prioribus unamquamque mensurasti in alteram, ita et nunc facturus es, decimam
per nonam, et omnimodis has septem sicut et illas. Probabis autem si recte mensurasti, ita quidem, si prima
duas longitudines octavae in semetipsa habuerit, et unum diametrum, et prima quatuor quintae decimae et tria
diametra. Quod autem tria sunt non duo, mirantur quidam: ratio haec est. Quatuor longitudines tria intervalla
habent, si autem organico tria alphabeta vel amplius facere libuerit, ipso modo quo secundum in in primo
mensuravit, tertium in secundo mensurare habebit, et sic per caetera. Hoc autem diligenter intendat, ut a
summo fistulae in ligula plectri mensuret, et a plectro quod superest, non nimis longum faciat angusto quidem
foramine. Ecce ad plenum habes mensuram fistularum.
Si velis fundere cymbala per artem verissime sonantia, sume limi duas partes, et tertiam partem pilorum ibi
collectorum, ubi eos coriarii cutibus effulsos proiecerunt, et admisce eidem limo prius bene contrito, et ex illa
mixtura fac formulas ligno circumdatas, et fac eas sub divo ad duritiam siccari, postea torna maximam ad
libitum, nullum mensurae habentem modum. Qua per omnia usque ad circumdationem planificata, circumda
imum eiusdem formulae cum abscissione unius membranulae, et illam circumdationem protende in planissima
tabula, puncto ad caput et ad finem eiusdem protensionis affixo, linea a puncto in punctum ducta; et ipsam
lineam divide in decem et novem particulas, et nona decima omissa torna secundam formulam ad latitudinem
XVIII. particularum, et habebis secundi cymbali formam. Quam secundam in XVIIII. item partiens, abiice
nonam decimam, et torna tertiam ad latitudinem XVIII. remanentium, et occurrit tibi tertii cymbali formula.
Quam tertiam formulam divide in tres partes et unam, tertiam partito in XVIIII. et abiecta, et duabus integris
tertiis assumptis, arridet tibi quarti cymbali formula in semitonium protensa. Quam quartae formulae
protensam circumdationem in XVIIII. partito, et nonam decimam abiicito, et quinti cymbali circumdaturam
habebis per XVIII. remanentias inventam. Tunc eiusdem quinti circuitus protensionem divide in decem et
novem, et nona decima resecta, torna sextam formulam ad illarum XVIII. remanentiarum circumdationem, et
habebis sexti cymbali verissimum circuitum; cuius sextae formulae circumitionem divide in XVIIII. et nona
decima neglecta, torna ultimam, id est G. ad circumdationem XVIII. sextae remanentium. Synemmenon
autem inter sextam et octavam supponendum, debes ita invenire: partito videlicet sextae formulae imum
circuitum in tres partes, et unam tertiam divide nimis caute in XVIIII. et nona decima eiusdem tertiae abiecta,
et duabus integris tertiis illis XVIII. remanentibus appositis, habebis synemmenon inter F. et G. subiungendum.
2/5/2014 ANOFIS TEXT
http://www.chmtl.indiana.edu/tml/12th/ANOFIS_TEXT.html 3/3
Ecce habes cautelam limi, cui superponas ceram ad libitum, et grossissime tornans spissitudinem ad libitum,
circumda eandem primam formam ita cerata cum alia longiore membranula, et [-286-] eiusdem membranulae
extremitatibus invicem se in circumdatione osculantibus, totam illam cerae circumdationem extende in tabula,
et utrique longitudini puncto affixo, item fac lineam a puncto in punctum directam, et per omnia sequere in
cera limi mensurationem, altitudine unicuique data in limo et in ceratione secundum sui circuitus partem
septimam.
Item de mensura Fistularum ex Manuscripto Admont.
Cognita omni consonantia fistularum in organis, mensurae ratio ita investiganda est. Prima fistula ad arbitrium
mensoris tendatur, eius latitudinis omnes erunt. Secunda ita metiatur a prima: vide latitudinem eius, haec
vocatur diametrum, deinde in longitudine ipsa primae fistulae excipiatur octava pars diametri. Hinc usque ad
plectrum sumantur novem partes aequales, nona parte dimota, illae octo partes, quae restant, erunt longitudo
secundae. In secundae longitudine excipiantur duae octavae partes diametri, reliquum dividatur in novem,
nona parte dempta, quod restat, erit longitudo tertiae. Tunc mensura revertatur ad primam, in qua excipiatur
nona pars diametri: hinc usque ad plectrum dividatur in quatuor, quarta parte dempta, erit longitudo quartae.
In qua completum est diatessaron duobus tonis et semitonio dimensum. Iterum reducatur dimensio ad
primam, in eius longitudine excipitur medietas diametri: inde dividatur in tria, tertia parte ablata, erit longitudo
quintae, in cuius longitudine excipiatur octava pars diametri, inde dividatur in novem, nona parte detracta, erit
longitudo sextae. Inter hanc et septimam interponatur synemmenon. Ibi remittatur mensura ad quartam. In
quarta excipiatur medietas diametri, quod remanet dividatur in quatuor, quarta parte ablata, quod reliquum
est, erit synemmenon. Deinde a mensura sextae disponatur septima, diametrum sextae partiatur in octo,
octava pars excipiatur in longitudine, reliquum dividatur in novem, nona parte detracta, quod residuum est, erit
longitudo septimae. Octava quae est ultima, ad mensuram primae disponatur, totum diametrum primae
excipiatur: inde quod restat, dividatur in duo aequalia, illa medietate ablata erit longitudo octavae: ad hanc erit
diapente sumpta a quinta per tonum, tonum, semitonium. Eadem mensura per totum in sequentibus VII.
servetur. Ita fiet, ut prima contineat duplum longitudinis octavae, et insuper diametrum totum. Similiter octava
dupla est quintae decimae cum diametro. Prima quadrupla est quintae decimae additis tribus diametris. Quod
si voluerit organicus extendere mensuram ultra quindecim vel sedecim, per tria alphabeta metiendum est
tertium, instar duorum, sicuti mensum est secundum ad similitudinem primi.
Mensura Organistri.
A C. novem passus usque ad sustentationem chordae facias. Item a D. novem passus. Item a C. quatuor
passus. Item a C. tres passus. Item a D. tres passus. Item ab F. quatuor passus, primus passus terminat in b.
molle. Item ab E. tres passus, [-287-] primus passus terminabit in [sqb]; quod si adhuc c. acutam, quae
diapason cum C. sonat, ponere volueris, quatuor passibus a G. usque in finem dimensis c. supradictam
reperies.

You might also like